1
Grata deo castitas est coniugatarum,
Illa plus quam sanctitas ornat viduarum,
Longe precellentior virginum sanctarum:
Luminare maius hoc lumen dat preclarum.
2
Eminet pre omnibus gemma virginalis:
Bona quevis castitas, hec est specialis,
Elegantis precii, dotis immortalis,
Radians pre ceteris, multis carens malis.
3
Tam beate sortis est virginalis status,
Vt celestis regis sit thronus dedicatus,
Speciale solium, thalamus ornatus,
Felix receptaculum summi principatus.
4
Et excellens quamvis sit virginale bonum
Cum celesti preparet gratum sponso thronum,
Id est tamen gratius summo regi donum,
Tota mens cum eligit solum hunc patronum.
5
Omnes autem virgines non sunt huius mentis:
Virgo vite diligens gaudia presentis,
Que moram fert graviter thori venientis,
Virgo non est oculis omnia Videntis.
6
Est et virgo cupiens virgo permanere
Nec se timet actibus seculi miscere:
Ilia sibi noverit casum imminere
Nisi mundi laqueos studeat cavere.
7
Est adhuc et virgines quasdam invenire
Quas carnis integritas facit superbire:
Iste suas lampades nolunt redimire
Nec celestes thalamos possunt introire.
8
Harum in lampadibus oleum non fulget,
Vanitas evacuat, blanda laus emulget:
Vulgi virgo laudibus dum nimis indulget
Coram deo meritum perdens non refulget.
9
Preter istas alie solent gloriari
Virginali gratia, sed digne culpari:
Est enim, que pollet hac dote singulari
Nec laborat alia re meliorari.
10
Dum sibi laus sufficit integri pudoris,
Fructus non vult querere gradus altioris,
Nimis est sollicita studii minoris,
Non surgit ad opera vite melioris.
11
Talis virgo licet sit merito culpanda
Et, ut docet Salomon, fimo lapidanda,
Tamen multo magis est ista toleranda
Quam illa, que perpetrat crimina nefanda.
12
Est que pollet gratia doni virginalis
Sed exsecrabilibus intus sordet malis,
Studet avaricie, quam exicialis
Lucri fervor cupidis amplexatur alis.
13
Hec detractionibus linguam exercere
Studet, hec superbie spiritu tumere,
Stimulis invidie solet hec pallere,
Hec consuevit tacitis odiis ardere.
14
Sed tu, virgo domini, virgo benedicta,
Melioris semite studiis addicta,
Hec exempla timeas, sic propter te dicta
Ne servire studeas deo mente ficta.
15
Quicquid scis in aliquo deo displicere,
Illud modis omnibus studeas cavere:
Quamvis mala malum sit opera videre,
Tu tamen sic videas, ne possint nocere.
16
Mali mores perstrepunt et intus et foris
Nec corrumpi visis est maximi laboris.
Sed qui mores corrigit exemplo peioris,
Manus hic in sanguine lavat peccatoris.
17
Nec nociva quelibet sufficit vitare;
Cum malum vitaveris, bonum operare:
Pigrum et inutilem quis potest amare
Servum, quamvis dominum nolit defraudare?
18
Qui commissam sibi mnam non multiplicavit,
Hunc sui sententia domini dampnavit.
Nichil illi proluit quod eam servavit:
Propter hoc dampnatus est, quod non ampliavit.
19
Si mercator caverit rupes et pyratas,
Quamvis non doluerit merces minoratas,
Si nil reportaverit nisi res portatas,
Nosse non laudabitur vias maris latas.
20
Et tu, si naufragia seculi vitaris,
Grates deo referas et non extollaris,
Quia, cum procedere possis, si moraris,
Timeas, ne ianuis clausis excludaris.
21
Divites in seculo diligenti cura,
Multa cum possideant, querunt adhuc plura,
Hii non cessant rapere cito peritura:
Tu non cesses querere semper duratura.
22
Aggregatis plurima gaudent aggregasse,
Servant et non minuunt uno saltem asse;
Sic nec tibi satis sit bonis insudasse,
Etiam ad modicum doleas cessasse.
23
Ire contra gurgitem nauta dum contendit,
Si non sursum ducitur, mox deorsum tendit:
Sic quemcumque domini caritas accendit
Aut placet proficiens aut cessans offendit.
24
Ergo totis viribus studeas placere,
Sursum mentem erigas, que sunt sursum quere,
Omnem diem ultimum credas imminere
Et iam ad iudicium te ducendam rere.
25
Nunc etatem teneram doceas servire:
Tener equus facile discit obedire,
Fac, dum terra mollis est, rotam circuire,
Vt in usus congruos possit vas exire.
26
Nichil consuetudinis per te fiat prave,
Ad hoc pigre tibi sint manus et ignave,
Quia quicquid creditur asperum et grave,
Consuetudo facit hoc placidum et suave.
27
Ergo bonum agere iugiter assuescas,
De virtute taliter in virtutem crescas
Vt nunquam in opere domini tepescas:
Quod labor est aliis, in hoc tu quiescas.
28
Et revera quies est domino servire,
Dulcis labor eius est iussis obedire;
Hec dulcedo precipit mundum fastidire,
Non ambit, non invidet, nescit superbire.
29
In preceptis domini dulciter labora,
Cito tibi fient hec melle dulciora,
Et ut nunquam facias nisi meliora
In te cuncta populi versa credas ora.
30
In agone similis esto decertanti:
Vbi tantus populus, spectatores tanti,
Magnus ibi provenit honor triumphanti
Et maior confusio male dimicanti.
31
Sed cur tibi populus causa sit timoris,
Cum a mille milibus angelorum choris
Te videri certum sit omnibus in horis?
Nichil unquam latet hos et intus et foris:
32
Te cives angelici semper contemplantur
Et de tuis actibus bonis gloriantur.
Vide, quanta gaudia tibi preparantur:
Omnes tue glorie palmam prestolantur.
33
Debes quidem oculos hominum vereri
Et magis angelicos cetus revereri,
Sed multo propensius convenit timeri
Hunc, qui cordis intima potest intueri.
34
Si coram hominibus non presumis stare
Nisi prius studeas faciem ornare
Et tibi sollicite vestes adaptare,
Dei qualem oculis debes te servare?
35
In nota vel sillaba si semel offendis,
Verecunda facie culpam mox ostendis,
Turbat te confusio teque reprehendis -
Et Presentem undique non semper attendis?
36
Immo semper videas te semper Videntem,
Semper hunc et undique cogita presentem,
Non te sic decipias ut putes absentem,
In hunc tuos dirigas et sensus et mentem.
37
Hunc ama pre omnibus, nil huic preponas,
Quicquid intus concipis, quicquid ore sonas,
Totum in preconium illius proponas,
Qui nil plus quam virginum diligit coronas.
38
Sed ut eius valeas iussis obedire,
Ipsius te convenit voluntatem scire:
Quid velit, quid iubeat potes invenire
Si divinos codices studeas audire:
39
Per te vel per alium potes hic scrutari
Quid vitare debeas vel quid imitari,
Hic felici studio datur indagari
Vnde status anime valeat ornari.
40
Vt precepta domini sic scias tenenda
Vt nec parva quelibet putes contempnenda,
Quevis parva iussio quam sit non spernenda,
Primi docet hominis pena semper flenda.
41
Vt offensam igitur times preceptoris,
Sic contemptum timeas precepti minoris,
Nil servilis maneat intra te timoris,
Nulla parva negligat magna vis amoris.
42
Magnus amor precipit omnia servari,
Nichil pretermittere, cuncta perscrutari,
Sic amare satagat, sicut vult amari:
Amor, si quid negligit, non debet vocari.
43
Nichil ergo negligas, sed cuncta scrutare,
Parva cum maioribus studeas servare,
In his pausa iugiter, in his meditare,
Per hec mundi vicia discas superare.
44
Contra mundi vicia magnus est conflictus:
Ille dat, hic vicibus versis suffert ictus,
Iste stat viriliter, ille cadit victus,
Iste fiet tenacibus ungulis astrictus.
45
At tu, dei famula, que non corruisti
Sed in bello fortiter adhuc perstitisti,
Quoniam te protegunt armamenta Christi
Levius eriperis ab hac pugna tristi.
46
Cunctis est facilius intra murum stare
Et ex alto iaculis hostem propulsare
Quam receptum turribus captis expugnare:
Labor est et tedium fracta reparare.
47
Sic per dei gratiam, virgo benedicta,
Hunc vincis facilius, a quo non es victa:
Sponsi tui legibus ita sis astricta
Ne gaudere valeat hostis te devicta.
48
Que mundana pedibus gaudia calcasti,
Iam ad celos aliquem gradum preparasti,
Perstes et sis humilis, sicut inchoasti:
Condempnavit Persidis rex superbam Vasti.
49
Quem ille significat, huic stude placere
Et mundi que preterit gloriam non quere,
Nam te cur elegerit Christus dum videre
Dederit, feliciter poteris gaudere.
50
Audi nunc mysterium excellentis rei.
Propter hoc electa es, ut sis sponsa dei,
Christus tuus sponsus sit, cuius speciei
Decor pascit angelos qui ministrant ei.
51
In te sibi voluit templum dedicare:
Quanta diligentia debes hoc ornare,
Quod celorum dominus non solum intrare
Sed cum suis angelis vult inhabitare?
52
Si potentem hospitem fores susceptura
Provideres utique diligenti cura,
Et cunctis preciperes sub gravi censura,
Ne quid ipse cerneret nisi placitura:
53
Vide nunc, suscipere quanta diligentia
Debes hunc qui continet et gubernat omnia,
Qui, si nulla viderit inconvenientia,
Domum ineffabili sublimabit gratia.
54
Ergo tam magnifica dignum maiestate
Hunc adorna thalamum morum honestate,
Nichil in te lateat, nil procedat a te,
Nisi quod conveniat virgini sensate.
55
Verecunda facies virginis ostendat
Quid bene disposita mens intus intendat,
Linguam, sensus, opera sua sic attendat
Vt omnes edificet, neminem offendat.
56
Cuncta quidem corporis membra gubernari
Possunt, sed non facile lingua refrenari:
Quisquis linguam meruit iuste moderari,
Perfectorum potuit meritis equari.
57
Mira membri satis est huius habitudo:
Osse carens frangit os eius fortitudo,
In ipso dulcedo est et amaritudo,
Excitat incendia quamvis sit in udo.
58
Res est monstro similis, sed rem tam monstrosam
Et tam plenam viciis fac non viciosam:
Quam perversi faciunt sibimet dampnosam,
Tua virtus faciat esse fructuosam.
59
Igitur custodiam tuo ponas ori,
Nulli morem gerere velis detractori,
Detractores devovent angelorum chori,
Malum hoc non convenit virginis honori.
60
Non solum non detrahas, sed nec detrahenti
Aures tue pateant et maledicenti:
Mox sit tuus similis vultus irascenti,
Per quem tue pateat displicere menti.
61
Lapidem non penetrat lapis iaculatus,
Sed auctorem repetit aut cadit in latus:
Sic sermo maledici quamvis faleratus
Mox in ipsum redeat aut cadat frustratus.
62
Qui postquam se viderit a te fastidiri
Non presumet amplius coram te mentiri;
Adulator etiam desinet blandiri
Se non efficaciter sentiens audiri.
63
Maledictam igitur linguam et dolosam,
Sicut deum diligis, habeas exosam:
Potionem sumere fugis venenosam,
Magis linguam fugias anime dampnosam.
64
Valde quidem malum est vicium detractio,
Nec minus est noxia lenis adulatio:
Illa mentes allicit quodam maleficio,
Hec pascit auriculas suaviori vicio.
65
Cuiuscumque mentem hec suavitas obsedit
Se decipientibus plus quam sibi credit:
Felix, cuius animus procul hinc recedit,
Qui nec isto vicio leditur nec ledit.
66
Cum sit decens quemlibet linguam domuisse
Et ori custodiam circumposuisse,
Virgo Christi credita timeas dixisse
Quicquid tibi melius foret tacuisse.
67
In te taciturnitas sic debet ornari
Vt loquentis pondera iustum sit amari:
Quicquid coram pluribus erubescis fari,
Hoc in mente tacita pudor sit versari.
68
Et cur hoc? Quis videt hoc? - Certum est videre
Illum, cuius oculos nil potest latere:
Tante puritatis vult thalamum habere,
Nullam prorsus maculam potest sustinere.
69
Puritatis decor hic, quem tu dilectori
Tuo debes, nascitur ab interiori:
Dum celestis preparas ornamenta thori,
Cultui non operam des exteriori.
70
Quanto plus extrinseco cultu vis placere,
Tanto plus te noveris deo displicere,
Et quamvis tu gloriam nolis hinc habere,
Scandalizas alios et potes nocere.
71
Hominum ad oculos dum culta procedis
Et gressu composito leniter incedis,
Nil multorum mentibus te nocere credis,
Quorum conscientias vulneras et ledis?
72
Vas es deo forsitan pulchrum et amenum,
Sed quantum ad aliquos fece mortis plenum!
Plurimis es gladius, multis es venenum,
Iuvenum pernicies et fortasse senum.
73
Cultum ergo nimium studeas vitare
Et stultorum oculos cesses inescare:
Quamvis viam teneas nolens deviare,
Parce tamen aliis nec cogas errare.
74
Maritata creditur, que studet ornari
Vel mariti copula cupit alligari;
Inter Christi virgines nequeunt beari
Que se cultu corporis cupiunt amari.
75
Virgo cui formositas corporis vilescit
Et ornatu vario lascivire nescit,
Corporis lasciviam citius compescit,
De virtute citius in virtutem crescit.
76
Tamen est in omnibus modus observandus
Et ornatus corporis ita temperandus,
Aliquo ne vicio sit vituperandus:
Est enim, qui nimis est humilis, culpandus.
77
Non utaris nimia vestis vilitate -
Latitat superbia sub humilitate;
Et omnis ypocrisis longe fiat a te:
Nichil † huic et virgini deo dedicate.
78
Quid enim dementius quam decolorare
Faciem et corporis suavia vitare,
Crebra per ieiunia carnem macerare,
Et laboris premio penam exspectare?
79
Iuste qui iudicium timet ultionis
Detestatur vicium huius fictionis:
Veris si beari vis et non fictis bonis,
Ficte nichil apud te sit religionis.
80
In te sit sinceritas et morum perfectio,
Non fucata sanctitas sed vera religio,
Menti, verbis, actibus sancta sit intentio:
Hec sanctorum facient dignam te consortio.
81
Sanctorum consortium si vis promereri,
Cave secularium cetibus misceri:
Inter illos plurima solent exerceri
Que non est fas oculis virginis videri.
82
In conclavi soleas cum tuis sedere,
Non assuescas sepius foris apparere,
Nescias iuvenibus visis arridere
Vanaque colloquia cum illis miscere.
83
Vt te cum iuvenibus cacinnare nolo,
Sic nec fraude tacita susurrare volo.
Nunquam sola sedeas iuvene cum solo:
Iuvenum consilia non sunt absque dolo.
84
Timeo ne monitis meis te molestem;
Dicam tamen: Iuvenes fuge quasi pestem,
Cum illis adhibeas semper tibi testem,
Caveas ne Pylades deserat Orestem.
85
Vnde malus oritur rumor, illos vita
Et ad instruendum te neminem invita
Nisi cuius sancta sit et probata vita:
Non est probatissimus quivis cenobita.
86
Omne genus hominum tibi sit timori:
Nolo cuncta dicere, sed parco pudori.
Tua nil simplicitas timet, sed horrori
Tibi sit, cur Absalon fratrem fecit mori.
87
Nichil tale timeo, nec oportet, de te,
Tamen vos, o virgines alie, timete,
A familiaribus omnibus cavete:
Vbi non metuitur, ibi capit rete.
88
Sed, o mea domina, quam cepi docere,
Dixisse debueram potius monere:
Inter omnes homines ita conversere,
Vt nec tibi noceat nec possis nocere.
89
Sic mores inspicias omnium bonorum,
Vt semper proficias actibus eorum:
Apis ob hoc circuit arbores hortorum,
Vt gustet et colligat mel de succo florum.
90
In errorum devio stude non errare,
Non errat qui regiam viam scit servare;
Serva quicquid virginem decet observare,
Vita, quicquid virgini bonum est vitare.
91
Ista brevis clausula multa comprehendit,
Tibi quid agendum sit breviter ostendit;
Sed si verba tantum quis et rem non attendit,
Absque rei opere rem non apprehendit.
92
Verbis salutaribus aurem applicare
Expedit, effectui si vis mancipare:
Nichil prodest semina terre commendare
Si sit ager sterilis nolens fructum dare.
93
Vt doctrine tibi sint verba fructuosa,
Caveas ab opere ne sis ociosa,
Larga sis pauperibus et affectuosa:
Subvenire pauperi res est gloriosa.
94
Rebus et consilio stude subvenire,
Etiam de modico libens impertire,
A te sinu vacuo non sinas redire,
Si non est quod tribuas, affectum largire.
95
Apud deum animam nil magis extollit,
Nulla confidentia mentem plus attollit
Quam misericordie munus, iram mollit
Metuendi iudicis et peccatum tollit.
96
Omnibus misericors semper habearis,
Sed sic indigentibus tua largiaris
Vt te ipsam minime pretergrediaris:
Male iuvas alios, si tu non iuvaris.
97
Quisquis suam patitur animam egere
Nec doctrine pabulo curat refovere
Sed peccato morbidam sustinet languere,
Sibi, quod dat aliis, non credat valere.
98
Qui carnis illecebris cupit delectari
Et peccati pondere gaudet aggravari,
Hic, quamdiu talis est, nequit adiuvari
Vllis beneficiis ut possit salvari.
99
Tamen beneficii valet medicina,
Quia temperatur hinc ultio divina.
Sed heu quam sunt miseri, de sua ruina
Qui gaudent et erui nolunt de sentina!
100
Tam perverso gaudio nolo te gaudere,
Sed pro sic gaudentibus potius lugere;
Dole, si quos videris tales non dolere:
Peccatores flendi sunt, qui se nolunt flere.
101
Sed tu, quam in filiam Christus adoptare
Sibi vult et insuper sponsam copulare,
Si quod tibi preparat possis pregustare,
Nichil illi gaudio velis comparare:
102
Huius qui dulcedinis donum pregustavit,
Totum hunc pro nichilo mundum reputavit;
Quid suis fidelibus Christus preparavit,
Quibus servis virginum turba declaravit:
103
Quid sit illud gaudium si non prelibasset,
Nunquam spretis omnibus semet abnegasset
Nec ad illas forsitan deus te vocasset,
Si non illis sociam te preordinasset.
104
Vt harum consortio possis aggregari,
Has pro tuo modulo debes imitari.
Contra semet hominem diu preliari
Plus est quam martyrio brevi consummari.
105
Iuventutis stimulos posse superare,
Incentivum corporis bellum tolerare,
Motibus indebitis semper repugnare,
Te vice martyrii possunt coronare.
106
Quis sit labor ponere modum voluptati,
Nunquam acquiescere carnis levitati
Sed semper resistere sensualitati,
Norunt qui hoc prelio sunt exercitati.
107
Ihesu, qui cotidie pro te preliatur,
Pro te se mortificat, pro te cruciatur,
Merito martyribus tuis sociatur
Et sanctorum gloria iure coronatur!
108
Hanc exspecta gloriam strennua bellatrix,
Adiuvent te, quarum es fida famulatrix,
Virgo mater, virginum pia consolatrix,
Assit tibi, tue sit pugne consummatrix.
109
Quicquid agis, studeas finem previdere
Et in diem ultimum tibi providere:
Fine qualis ultimo cupis apparere,
Talem te non desinas iam nunc exhibere.
110
Hoc labore seculi sustine certamen,
Vt secura videas ultimum examen:
Tunc sanctarum sentias virginum iuvamen,
Vt cum illis gaudeas in eternum. Amen.
111
Quis hunc composuerit rithmum si vis scire:
Inter primos poteris versus invenire.
Qui licet noluerit doctos erudire,
Nichil tamen oberit simplices audire.