1
Noli ergo ingredi viam vanitatis,
Non corrumpas tenere flosculos etatis:
Si recte servaveris callem probitatis
<Hec> ad summum ducet te statum honestatis.
2
Si[c] non possum dicere laudes dignas deo,
Ago tamen gracias qualescumque queo
Quod adhuc integritas est in orto meo,
Adhuc omne folium virens est in eo:
3
Nullus estus teneros palmites exussit,
Nulla grando palmitis flosculos excussit,
Vt et pulchritudinis integrum decus sit,
Venti violencia nichil hic decussit.
4
Capre dentes olide frondes non fregerunt,
Non inmunde sues hoc pratum everterunt,
Florum pulchritudinem boves non carpserunt
Nec post se vestigia feda reliquerunt.
5
Vernat flos hic integer, suavem dans odorem,
Non amisit lilium proprium candorem,
Rosa non emarcuit solis ad ardorem,
Adhuc tenet viola solitum honorem.
6
Candida planicies vestit adhuc bissus,
Cum iacincto spirat hic et nardo narciscus,
Odor florum suavis est et nunquam remissus,
Hic distillat balsamum, non est cortex scissus.
7
Si sic est ut asseris, non est quare plorem,
Vultu iam sum hylaris, minuo dolorem.
Sed tamen non penitus exuo timorem,
Non timet, qui varii casus nescit morem.
8
Res in vere prodiens, sicut est novella,
† non tenet ut veniat turbinum procella
Gemma cum de palmite prodiit tenella,
Facile corrumpitur a quavis procella.
9
Tenera sunt omnia veris in estate,
Leviter cadencia sine firmitate,
Vires non sufficiunt, non sunt roborate,
Ad ferendum onera nondum solidate.
10
Est adhuc quod movet me, res non ociosa,
Cum pulchre diffuderit sinus suos rosa,
Carpitur hec cicius quo plus est formosa:
Pulchritudo sepius est sibi dampnosa.
11
Iactas te quod ortulum sues non leserunt
Nec que carpunt omnia capre momorderunt.
Hec est causa quod ad te nondum huc venerunt:
Querent † non dubites et forte quinaverunt.
12
Si semel accesserint, putasne recedant
Quin saltem vel pedibus vel contactu ledant?
Feda sunt hec pecora cunctaque defedant:
Propellantur eminus et nunquam accedant.
13
Te perterrent omnia, sed frustra terreris,
Non sum tam inprovidus, tam lentus, ut reris:
Ortus qui conseptus est et munitus seris,
Nusquam patet aditus furibus vel feris.
14
Ergo, dilectissima, cuius cor expavit,
Hunc timorem abice qui te conturbavit,
Illum roga pocius, ortum qui plantavit,
Vt conservet integrum sicut conservavit.
15
Cum forti circumdatus palo, non paxillo,
Septa rostro perfodi nequeunt suillo,
Non <est> talpe pervius neque cyrogrillo,
Quidquid michi carius est, latet in illo.
16
Non commisi catulis, canibus sed grossis,
Quos lupis maioribus comparare possis:
Si fur obviaverit talibus molossis,
Nec vulnus effugiet nec fracturam ossis.
17
Insuper custodiunt viri sapientes,
Viri cauti, providi nilve negligentes,
Qui manu sollicita noxia vellentes
Nusquam sinunt crescere tribulos vel sentes.
18
Igitur solliciti pro me quotquot estis,
Absolvatis animum a curis molestis,
Alias intendere libere potestis:
Tota vi custodio, deus michi testis.
19
Non est magni studii nec magni laboris
Rerum curam gerere precii minoris;
Multos quidem allicit pulchritudo floris,
Sed servare fructus est operis maioris.
20
Cum vernali tempore flos est in honore,
Iuventus tantummodo se decorat flore;
Sed cum se maturitas monstrat in sapore,
Tunc est fructus dulcior omnium in ore.
21
Ergo tu ab ortulo malas herbas vellas,
Abice precipue sues et capellas
Non magis exhorreas aeris procellas:
Fustibus et canibus longe longe pellas.
22
Vigilem et sedulum adhibe laborem:
Orti si servaveris istius honorem,
Vtique qui dedit hunc, dabit pulchriorem,
In quo semper habeas et fructum et florem.