Perge, Thalia, placet, nostro sociata labori,
Magnifico regi fer mea dicta celer:
Condere nube cavas, ventis da vela secundis,
Donec ad egregii regna venire queas.
5
Qua regione pius, quis nunc consistat in oris,
Narratu nostro sat bene nosse vales.
Est fluvius nostris fama modo notus in arvis,
Cui Curantan inest nomen et amplus honor;
Piscibus hunc habilem et pratorum germine laetum
10
Sanctonus adfirmat, nec Egelisma minus;
Aurea rura sibi flavescunt, rosea prata,
Fertilis arboribus, vitibus atque satis;
Haud procul hunc propter laqueata palatia cernes,
Quod, Hluduwice, tuus sermo peregit opus.
15
Illuc, crede mihi, nuper pascalia festa
Coniuge cum digna rex peragenda fuit.
Ventum erit ut tandem ad praefata palatia regis,
Prospicies varium murmur inesse loco;
Ordine quisque suo regalia iussa frequentat,
20
Currit hic, ille manet, hic venit, ille redit;
Prospectant proceres, se rex quo limine solus
Officioque dei pergat inesse solers.
Hac clerus graditur, patres hinc, inde iuvencli,
Et puerile simul agmen abibit ovans.
25
Praemissis senibus iuvenum stipante caterva,
Consulibus mediis, rex venerande, venis.
Forte, Thalia, cupis signis cognoscere regem;
Noscere quo possis, rex tibi signa dabit.
Vt Phoebus radiis totum dilucidat orbem,
30
Vtque calore suo nubila cuncta fugat,
Arboribusque, satis, nautis, sua gaudia signans:
Haud aliter populo rex veniendo placet.
At regina quidem summis vestigia plantis
Ordinat, et sequitur, ecclesiamque petit.
35
Quam circum comitantur heri seu regia pubes,
Virgineique chori pulcra corona comit;
Ipsa puellari graditur comitante phalanga,
Regifico renitens luxu onerosa nimis.
His ita conspectis tu demum pelle timorem,
40
Teque palam cunctis offer adesse, peto;
Dic: "Valeant patres, fratres, valeantque sodales",
Ordinibus variis solve salutis opus.
Vndique conveniunt socii fratresque patresque
Singula quisque cupit orsa referre sibi;
45
His tandem breviter verbis me vivere dices,
Exiliumque pati culpa operante mea.
Invenies quosdam nostrum flevisse laborem,
Est cui corde pius noster et almus amor,
"Vestra manent vobis, socii," dic, "gaudia regni,
50
Gloria larga simul et pietatis honos;
Nam sua quae fuerit tandem fortuna sequetur;
Inveniet reditum fors operante deo."
Coetibus in tantis haud usquam deerit amicus,
Regis ad aspectum sistere te cupiens;
55
Vt quoque sorte datum fuerit tibi cernere regem,
Dic: "Ave, rex, salve, rex venerande, vale."
Mox prostrata solo celsis da basia plantis,
Celsa forte manu te relevabit humo;
At gemitu vario lacrimis compunctus obortis,
60
Si sibi cura mei, cuncta referre iubet:
"Vnde venis, te aut quis nostram huc misit ad aulam?"
Dixerit, at tu mox exere iussa libens,
Exere quicquid habes, testor, nec multa loquaris,
Divitibus nimia displicuisse solent.
65
"Exulis imperium me tanta per aequora vectam
Conpulit ad vestra regna venire modo;
Prosperitate volens de vestra certus haberi,
Coniugis et prolis, seu procerum atque ducum.
His sibi cura manet, horum me discere causas
70
Iussit, et ad sese cuncta referre cito".
"Verba, Thalia, placent ex ordine dictaque cuncta,
Sed mihi de nostro exule certa refer.
Est quibus in terris, urbs quae dic, quique coloni.
Quis sacer aut populi aut pietatis opus,
75
Ordine quo poteris nobis narrare memento,
Quod valeam dictis noscere cuncta tuis."
"Terra antiqua, potens, Franco possessa colono,
Cui nomen Helisaz Francus habere dedit;
Wasacus est istinc, Rhenus quoque perluit illinc,
80
Inter utrumque sedet plebs animosa nimis.
Bacchus habet colles, pubescunt montibus uvae,
Vallibus in mediis pinguia culta satis;
Pinguia culta nimis putrique simillima fimo,
Qui solet agricolis horrea laeta dare.
85
Arva ferunt Cererem, colles dant copia vini,
Wasace, das silvas, Rhenus opimat humum.
Experiere, libet, iam nunc quid possit uterque,
Quis populo tribuat fertiliora suo.
"Nota nimis Francis, Saxonibus atque Suebis,
90
Munera larga quibus nostra carina vehit,
Mercibus innumeris opifex nec pisce secundus
Fluminibus magnis sum quia Rhenus ego.
Wasacus infelix vento quassatus et imbri
Munere pro vario ligna dat apta foco;
95
Wasacus, ecce meum latum percurrit in orbem
Nomen, et officio regibus apta veho."
"Robore de nostro fabricata palatia constant,
Ecclesiaeque domus, transtraque lecta fero;
Saltibus in nostris soliti discurrere reges,
100
Venatu varias exagitare feras.
Hic fugit ad fontes coniecta cerva sagitta,
Hac spumosus aper flumina nota petit.
Quid de pisce loquar? Vario sum pisce repletus,
Fluminibus parvis sum quia dives ego;
105
Quod mercede putas proprioque adquirier usu,
Crede mihi, nostro munere, Rhene, venit;
Si non, Rhene, fores, mansissent denique nostra
Horrea, quae nobis gignit amoenus ager,
Per te vecta quidem pretioque redempta marino;
110
Esurit hic noster, heu, gemebundus arans!
Si non, Rhene, fores, mansissent laeta Falerna,
Bacchus et exhilarans gaudia larga daret,
Per te vecta quidem pretioque redempta marino;
Vinetis recubans vinitor ipse sitit."
115
"Omnia si populus proprios misisset in usus
Quae, Helisace, tuus gignit amoenus ager,
Gens animosa arvis vinoque sepulta iaceret,
Vix in tam magna urbe maneret homo;
Vtile consilium Frisonibus atque marinis
120
Vendere vina fuit, et meliora vehi.
Hinc quoque plebis honor populos transcurrit, honestus
Hinc repetit civis, hinc peregrinus, opes.
Nam tego veste meos vario fucata colore,
Quae tibimet nusquam, Wasace, nota foret.
125
Lignea tecta tibi, nobis est aurea harena,
Robore pro secto lucida gemma venit;
Nilus ut Aegyptum rivis perfundit opacam,
Vtque humore suo fertilis exstat humus,
Haud aliter populi precibus deposcor anhelis,
130
Dum redeam relevans prataque seu Cererem."
"Aufuge, Rhene, procul, latices prohibeto nocivos,
Stulte, rigare cupis -heu sata laeta necas!
Si non montanis misissem sedibus aulam,
Iam me captivum duceret unda ferox."
135
"Quae, tibi, Rhene, dedi, Ligeri fortasse dedissem,
Si licitum patriam posse redire foret.
Wasace, quicquid habes, totum tibi semper habeto;
Tutum iter ad patriam per tua rura dato"!
Parcite carminibus, sint vobis munera vestra,
140
Me vocat urbanus ad sua tecta fragor.
Vrbs populosa nimis Romano nomine dicta est
Argenterata, nomine digna suo;
Prosperitate nova Strazburg vocitata manet nunc,
Quod populis constet publica strata modo.
145
Hac, Bernolde, manes devotus in urbe sacerdos,
Commissae plebis fers pia vota deo,
Quem Carolus sapiens, quondam regnator in orbe,
Doctrinae studiis imbuit atque fide.
Saxona hic equidem veniens de gente sagaci,
150
Sensu atque ingenio nunc bene doctus homo,
Vir humilis, bonitate micans, pietate coruscans,
Artibus ingenuis insita corda gerens;
Sed gens atra nimis, cui praeest modo praesul honore,
Divitiis pollens, nescit amare deum;
155
Barbara lingua sibi, scripturae nescia sacrae,
Ni foret antestis ingeniosus ei:
Hic populis noto scripturas frangere verbo
Certat, et assiduo vomere corda terit,
Interpres quoniam simul atque antestis habetur:
160
Sic monitando gregem ducit ad astra suum.
Adiuvat et praebet Christi suffragia mater,
Sunt quia cura sibi templa dicata loco;
Caesaris imperium nos hanc perduxit ad urbem
Cumque sacerdote iussit adesse pio.
165
Nec, rex, cuncta tibi possum sermone referre,
Contulit inmerito quam pia dona sacer,
Humanitate volens nostrum relevare dolorem,
Sollicitus verbo hinc monet, inde fovet.
Plura quid hinc referam? solo se nomine profert,
170
Cetera namque simul praesul et exul habent.
Inde tibi potius debentur, rex pie, grates,
Haec quia cuncta facit certe in amore tuo.
His pro peccatis vester manet exul in arvis,
Haec urbs, hic populus, hic sacer, haec pietas.
175
Exilium levius quamquam sit munere nostrum,
Edocet exilium res ratione duplex:
Vna est quod solus patriis deiectus ab arvis,
Altera quod te, rex, cernere, celse, nequit.
Si sibi rura, domus, seu praedia multa darentur,
180
Te sine nulla putat, quicquid habere valet."
"Parce, Thalia, precor, sunt nobis digna relatu
Carmina, quae noster exul habere velit;
Novimus exilio multos tolerasse laborem
Gentiles, fateor, ecclesiaeque viros,
185
E quibus ut valeas paucis cognoscere multa,
Mente teneto, precor, quae tibi dicta dabo.
Exul ob invidiam quam multos Naso labores
Pertulit, haec tibimet nota, Thalia, manent.
Ipse poeta Maro patrio spoliatus honore,
190
Versibus en reditum, arte redemit agros.
Qui potius colitur Christi dilectus amore,
Phatmos Iohannes truditur exilio.
Claviger ipse Petrus, nec non fortissimus heros
Paulus, clau[sus erat carceris in gremio].
195
Hilarius, radians Pictavis in urbe sacerdos,
Extera pro Christo sustulit exilia;
Ergo, Thalia, decet pacienter ferre laborem,
Cum constet magnos haec subiisse viros:
Dic sibi multiplices nostra de parte salutes,
200
Prospera cuncta vides, perge, Thalia, vale!"