Gaufridus de Vinosalvo de tribus sociis 3

Testo base di riferimento: E. Cadoni, 1980

Altre sezioni


Tres sumus inpense socii pueroque caremus:

Hoc pro lege damus, quod prandia nostra paremus

Tempore quisque suo. Famulantibus ante duobus,

Tertius ecce dies et me vocat hora coquine.

5

Sedulus infirmam stipulis et vimine flammam

Exhilarando diu, flatu pro follibus utor.

Poscit opem defectus aque; manus arripit urnam,

Fons petitur, lapis obicitur, pes labitur, urna

Frangitur, ecce duplex dampni proventus: et urne

10

Et defectus aque. Quid agam? dum consulo mentem

Intro forum; sedet unus ibi circumdatus urnis.

Hunc ego dum lustro, furtum timet et michi longe

Vade - refert - quia te cupio magis esse remotum!

Sic miser abscedo tacitus solusque doloris

15

Vindicat obiecta stimulus gemitusque coegit

In lacrimas oculos, dum probra recenseo mecum.

Invenio socium, rem narro: Revertar ad illum,

Inquit, tuque sequens proclames funera patris.

Dicta placent, rediit; manus hec cito sustulit urnam,

20

Hec aliam, si sint solide lustrando. Cucurri

Per medium clamans: Insane, tuus pater, ecce,

Mortuus est et adhuc, nimium miserande, moraris?

Obstupet his socius Heu me! clamans et ad istud

Mortuus est, manibus concussis, concutit urnas.

25

Insequitur, fugio, dampno probra dicta refello.