1
Mundi uolo uanitatem
Et fortune leuitatem
Breuiter describere,
Que non habent firmamentum,
Sed fugacem uincunt uentum
Fugiendo propere.
2
Omnis honor temporalis
Cito tanquam flos uernalis
Disparere cernitur;
Apud nullum diu manet,
Sero uenit, cito uanet,
Cito labi cogitur.
3
Honor mundi transitiuus
Et reuera fugitiuus
Est et certe lubricus;
Est inanis et exilis,
Breuis, leuis, uanus, uilis,
Mendax ac sophisticus.
4
Vt quid, ergo, diliguntur
Hec terrena que labuntur
Et ut umbra transeunt?
Cur putamus hiis beari
Que manere, que morari,
Que teneri nequiunt?
5
O quam fallax est fortuna,
Que mutatur sicut luna
Diu stare nescia!
Que nunc rapit, nunc largitur,
Nunc insanit, nunc blanditur,
Nunc trux, nunc propicia.
6
Opes iste temporales
Non sunt nisi tipicales
Et ymaginarie.
Qui rex heri uocabatur
Quique stare uidebatur,
Ecce ruit hodie!
7
Nullus fere facit cursum
Ad hec bona que sunt sursum,
Hoc est, ad celestia;
Omnes celum aspernantur,
Omnes student et conantur
Farcire marsupia.
8
Omnes amant bursam fetam,
Omnes nummum et monetam
Summo querunt studio;
Solus nummus nunc optatur,
Solus placet et amatur,
Solus est in precio.
9
Nummus bonus est orator
Per quem reus et peccator
Optime defenditur;
Cassa patrum sunt statuta,
Leges uane, iura muta,
Quando bursa loquitur.
10
Nummus omne scelus celat,
Nummus omne uile uelat,
Quicquid pudet palliat;
Quicquid sordet, nummus lauat;
Quicquid premit, quicquid grauat,
Loculus alleuiat.
11
Quando diues fornicatur
Iura uolunt quod plectatur,
Sed mundatur munere;
Pauper peccat et nudatus
Fustigatur ut reatus
Emendetur uerbere.
12
Quando diues fornicatur,
Soluit bursam et purgatur
Fitque dignus uenia;
Pauper peccans increpatur
Et flagellis castigatur,
Pauper luit omnia.
13
Qui uentrosam bursam gerit
Quicquid agat, semper erit
Insons coram iudice;
Qui fert bursam non fert penam,
Crimen enim per crumenam
Corrigit canonice.
14
Lex est leuis Creso. Quare?
Quia dona potest dare
Quibus culpa tergitur;
Solum Codrum artant iura,
Soli Codro lex est dura,
Solus Codrus plectitur.
15
Nummus pulcher, nummus bonus
Peccatorum tollit onus
Et abstergit turpia;
Nummus omnem lauat labem,
In festucam uertit trabem,
Nummus potest omnia.
16
Nummus pulcher, nummus bonus,
Cuius cantus, cuius sonus
Mulcet aures iudicum;
Quandocumque cantat rite
Victor est in omni lite
Vincens ius canonicum.
17
Nummus dulcis, nummus bonus
Aduocatus et patronus
Est in consistorio:
Nulla potest bono fine
Terminari causa sine
Nummi patrocinio.
18
Cum allegat burse rethor,
Cedit omnis culpe fetor,
Cedit omne sordidum;
Cedit quicquid diffamabat,
Deformabat et fedabat,
Quicquid erat olidum.
19
Qui sonantes bursas portant,
Corda regum plus confortant
Quam concentus lirici;
Tales iuxta regem sedent,
Sed excussa bursa cedent -
Ita uolunt aulici.
20
Cum in lite saccus tacet,
Litigantis causa iacet,
Perit allegacio,
Et si forte uola uacet
Aduocatus acer acet
Et sordet eloquio.
21
Quando saccus est inanis,
Tunc excessus est immanis
Et harena grauior;
Sed si bursa sit uocalis,
Erit culpa uenialis
Et festuca leuior.
22
Nisi linguam bursa regat,
Frustra clamat et allegat
Aduocatus garrulus,
Nam si silet ipse saccus,
Maro bos est, capra Flaccus,
Et Homerus cuculus.
23
Frustra strepent oratores,
Nisi iuuent burse flores
Linguas allegancium;
Sermo non est gratiosus,
Nisi saccus preciosus
Sarcinat prohemium.
24
Qui uult recte litigare
Debet secum baiulare
Verbosum marsupium;
Iudex enim stomacatur
Quando male monachatur
Saccus per silencium.
25
Ante litem enodetur
Iudicique demonstretur
Pera feta cominus;
Qui contendit sine pera
Blas et bos est et chimera,
Truncus, caper, asinus.
26
Cum balbutit lingua male,
Si conditur sacci sale
Satis erit sapida;
Lingua tarda, lingua balba
Per argentum fiet alba,
Prompta, compta, florida.
27
Quando sermo bene sapit
Iudicisque mentem rapit,
Adiuuatur sacculo;
Omnis enim splendor oris,
Omnis lepor oratoris
Nascitur ex loculo.
28
Sine sacco ponderoso,
Sine nummo radioso
Nulla lingua radiat;
Solus nummus uerba tornat,
Planat, polit, comit, ornat,
Solus linguam liliat.
29
Omnis pauper caret sensu;
Sensus enim est a censu,
Non a multis litteris;
Nummus facit sapientem,
Nummus facit eloquentem
Sine lingue phaleris.
30
Pauper loquens male stridet;
Diues cuius bursa ridet
Semper pulcre loquitur;
Bene dicit quicquid dicat,
Nam quicunque ueste micat
Alter Cato creditur.
31
Vestes munde linguam tingunt,
Os colorant, uerba pingunt,
Et loquelam purpurant;
Qui sordescunt uili ueste
Fabulantur inhoneste
Turpiterque murmurant
32
Quando uoles litigare
Nichil prodest habundare
Floribus rethoricis;
Sola burse philomena
Sua dulci cantilena
Mentem mouet iudicis.
33
Quando uoles litigare
Nichil prodest eructare
Compta uerba Tullii;
Dormit iudex nisi dones,
Nisi pulses, nisi sones
Campanam marsupii.
34
Nichil prodest uerba dare,
Palmam palma uerberare
Cum ingenti strepitu;
Frustra rethor linguam comit
Et in uentum uerba uomit
Sine burse uomitu.
35
Pauperes sunt imperiti,
Stulti, balbi, impoliti,
Pauperes sunt asini;
Diues uero quem repleta
Bursa docet est propheta
Coequandus numini.
36
Pauperes sunt rusticani,
Balbi, rudes et insani,
Pauperes sunt cuculi,
Sed si bursa uocem daret,
Stultis sensum inspiraret -
Vi uirtutis sacculi.
37
Eleganter allegatur,
Cum argento coloratur
Allegata racio;
Nunquam peccat argumentum
Cum infertur per argentum
Candidum conclusio.
38
Allegantes non delirant
Cum in orto burse spirant
Rose siue lilia;
Argumentum semper ligat
Quando saccus os aurigat
Et informat labia.
39
Tota uirtus argumenti
Blandus candor est argenti
Vel aurore species;
Quamuis spumes, quamuis sudes,
Sine nummo nil concludes,
Immo uane garries.
40
Puer primo cum post partes
Sedem scandens audet artes,
Sparsis nummis arguit;
Iste modus arguendi
Solitumque concludendi
Litiganti congruit.
41
Quando saccus oratoris
Floret nummis, tunc est oris
Floridum eloquium;
Flos de flore generatur
Et sic rite consummatur
Rethoris negocium.
42
Saccus pinguis sensum pinguem,
Balbum, mutum uel elinguem
Conuertit in Tullium,
Nam signorum et uirtutum
Operator nummus mutum
Eicit demonium.
43
Vt lis bene terminetur
Per serenum serenetur
Pulcri nummi radium;
Nummus enim quando splendet,
In agone semper prendet
Triumphale premium.
44
Nichil prodest quamuis multo
Rethorumque lima culto
Floreat eloquio;
Nummus enim palmam prebet,
Nam si currit sicut debet
Semper gaudet brauio.
45
Si te iuuat saccus satur,
Quicquid dicas acceptatur
Tanquam lire consonum;
Quicquid dicas approbatur
Et per leges confirmatur
Aut per uerba canonum.
46
Quando uoles litigare
Non oportet cogitare
De uerborum faleris;
Si te iuuant duo fratres,
Quantumcunque male latres,
Eleganter loqueris.
47
Vnus frater est Ruphinus,
Alter dictus est Albinus,
Istis fauent iudices;
Istos semper uenerantur,
Hiis ubique suffragantur,
Semper hiis sunt supplices.
48
Quidam mundi sapientes
Vim argenti cognoscentes
Lunam illud nominant;
Per hanc lunam illustrantur
Qui contendunt et causantur
Quique causas terminant.
49
Ista luna iuuat pectus,
Iubar enim intellectus
Dat ei qui iudicat;
Solem enim equitatis
Et serene ueritatis
Tegit et eclipticat.
50
Sol furuescit, sol languescit,
Sol noctescit et nigrescit.
Sol eclipsim patitur,
Quando nummus purgat reum
Et oppressa propter eum
Veritas omittitur.
51
Ista luna lux est noctis,
Sicut rectis atque doctis
Notum est iudicibus,
Qui per lunam diriguntur
Et per eam instruuntur
In obscuris casibus.
52
Quicquid male diffamatur,
Quicquid fetet et fedatur
Fetida luxuria,
Totum potest expiare,
Totum potest emundare
Burse dissenteria.
53
Nummus mundat symoniam,
Fenus, furtum et mechiam,
Dolum, sacrilegium;
Quantumcunque sit offensa
Bursa nummis bene tensa
Semper est remedium.
54
Quando iudex irritatur
Vt offensa remittatur
Excute marsupium!
Culpa nunquam expurgatur
Nisi prius transeatur
Per hoc purgatorium.
55
Quanto maior est crumena,
Tanto minor erit pena
Qua peccator plectitur,
Quia burse quantitate
Prauitatis perpetrate
Quantitas cognoscitur.
56
Quando iudex prouocatur,
Quando tonat et minatur,
Prodeat denarius,
Nam excussa graui bursa
Mitigatur licet ursa
Seuiat atrocius.
57
Hii qui solent iudicare,
Quando debent reo dare
Congruum iudicium,
Per crumenam diriguntur,
Nam per illam metiuntur
Penas delinquencium.
58
Iudex semper penam taxat
Et infligit uel relaxat,
Sicut docent loculi;
Semper enim pena datur
Et, ut detur, mensuratur
Per mensuram sacculi.
59
Quando saccus est inanis,
Tunc reatus est inmanis
Et indignus uenia,
Sed si saccus satis turget
Non est culpa quam non purget
Absque penitencia.
60
Ille debet penitere
Cuius bursa caret ere,
Cuius bursa uolitat;
Sed qui bursam habet plenam
Non meretur ferre penam,
Dum crumena cantitat.
61
Ille debet penitere
Qui peccatum abolere
Nullo potest munere;
Sed si bursa scit ridere,
Non oportet reum flere
Nec peccatum plangere.
62
Quando reus est plectendus
Et pro culpa feriendus,
Nummus satisfaciat,
Quia crimen imputatur
Donec nummus offeratur,
Donec bursa pariat.
63
Bursa uirgo non amatur;
Placet quando fecundatur
Et ad partum properat;
Partus enim burse talis
Castitatis uirginalis
Glorie preponderat.
64
Bursa facit sapientes,
Opulentos, eloquentes,
Bursa facit nobiles;
Fures reddit innocentes,
Seruos facit presidentes,
Et exaltat humiles.
65
Bursa purgat meretrices
Et honestat saltatrices,
Rusticos nobilitat,
Nam sutorem saccus plenus
Ad regale trahit genus
Et de ceno suscitat.
66
Bursa facit gloriosos,
Inclitos et generosos,
Purgans uenam sanguinis;
Quando iubar et lumen dat,
Genus mundat et emendat
Vi priuatum luminis.
67
Saccum quando satis tumet,
Quis audebit, quis presumet
Prouocare temere?
Saccum nemo superare,
Nemo potest expugnare,
Nemo potest uincere.
68
Solus ille succumbebat,
Solus solet et solebat
Litigando cadere,
Cuius cassa fuit manus,
Cuius bursa fuit anus
Aut non potens parere.
69
Bursa que non habet rugam
In pauorem et in fugam
Vertit aduersarios;
Nunquam enim superatur,
Nisi quando corrugatur
Vel non parit filios.
70
Bursa placet iuuenilis
Si sit feta, sed anilis
Propter rugas spernitur;
Quando tensam habet cutem
Pacem parat et salutem
Et a cunctis colitur.
71
Bursa grauis et referta
Causa solet in incerta
Iudicem dirigere,
Nam in burse libro legit
Quantum crimen reus egit
Et quo dignum uerbere.
72
Bursa quanto plus inflata
Tanto semper ad peccata
Diluenda forcior;
Quanto magis est gibbosa,
Tanto magis preciosa,
Tanto laudabilior.
73
Nummus solet temperare,
Nummus solet mitigare
Iudicis seuiciam;
Sonum enim facit mitem,
Cum uult, ut uult, claudit litem,
Quam uult dat sentenciam.
74
Iudex prauus nummo fauet,
Nummum amat, nummum auet,
Nunquam iuuans querulum
Nisi bursa consulatur
Cuius luce regulatur
Dando litis calculum.
75
Non peccati sed crumene
Quantitatem praui bene
Iudices considerant.
Sic, sic, iuris professores,
Immo iuris peruersores
Loculis obtemperant.
76
Prauus iudex et iniqus,
Tortuosus et obliqus
Nummo solet instrui;
Propter bursam fauet prauis,
Si sit pregnans, si sit grauis
Et uicina partui.
77
Pauper quia non ornatur
Per crumenam si loquatur
Loquitur barbarice;
Diues nunquam barbarizat,
Cuius bursa citharizat
Et allegat lyrice.
78
Splendent uerba splendidorum,
Sed nunc sermo miserorum
Miser est et rusticus;
Nemo potest allegando
Compte loqui nisi quando
Factus est ydropicus.
79
Purpuratum et nummosum
Oratorem graciosum
Bursa facit pendula;
Pauper quia barbarizat
Cuius bursa non ymnizat,
Verberatur ferula.
80
Verba Codri contempnuntur,
Clara ueste condiuntur
Diuitis eloquia,
Nam in ueste deaurata,
Non in toga depannata
Sapit eloquencia.
81
Qui lucentes uestes gerunt
Luminosa uerba serunt,
Male loqui nequeunt;
Nichil dicunt inornate,
Nam de uestis claritate
Clara uerba prodeunt.
82
Talis sermo, qualis uestis:
Hac nitente nitens est is;
Qui fert pulcrum pallium
Verba profert gloriosa,
Nam de ueste preciosa
Verbi uenit precium.
83
Sermo satis honestatur
Qui colorem mutuatur
A colore clamidis;
Sermo satis est urbanus
Quem gemmata iuuat manus
Per decorem iaspidis.
84
Sermo satis est ornatus
Quem ornatus, quem gemmatus
Digitus autenticat,
Quem saphirus, quem thiara,
Quem smaragdus, quem precara
Trabea clarificat.
85
Luculentum uestimentum
Radix est et fundamentum
Floride facundie;
Turpis toga decolorat,
Turpat, fedat et deflorat
Iubar eloquencie.
86
Si mechiam commisisti,
Quam ius uetat et lex Christi,
Iudicis ciragrici
Prurientem unge uolam,
Per hanc enim artem solam
Liberantur lubrici.
87
Quando iudex stomacatur,
Frendet, fremit et bachatur,
Stridet, tonat, fulminat,
Bursa grauis ostendatur
Que si fluxum paciatur
Mundat quicquid inquinat.
88
Nummus potens est ubique:
Quicquid actum est inique,
Quicquid est anormalum,
Per crumenam regulatur,
Per quam pena relaxatur
Et sopitur scandalum.
89
Nudo nullus est amicus;
Pauper enim et mendicus
Est bubone uilior;
Nudo nullus est adiutor,
Paupertatis enim tutor
Est fenice rarior.
90
Omnes gentes nummum tremunt;
Nummi uicos, urbes emunt,
Agrum agro copulant;
Omne robur et potestas,
Decor, decus et maiestas,
De crumena pululant.
91
Culpa leuis est ut pluma
Quem tuetur burse struma
Vestisque purpurea;
Sed si desunt hii tutores,
Erunt culpe grauiores
Omni mole plumbea.
92
Si te iudex aspernatur
Et que dicis criminatur,
Propter crimen timite;
Muta uestem, linguam namque
Delicatam sericamque
Dabunt uestes serice.
93
Diues semper audietur,
Pauper stultus repelletur,
Quia garrit actice;
Purpuratus commendari
Tulliusque nominari
Meruit pro murice.
94
Qui uestitu sorduerunt
Nunquam munde potuerunt
Loqui uel rethorice;
Nemo nisi purpuratus,
Trabeatus, anulatus,
Loquitur canonice.
95
Nemo bonus hiis diebus
Sine nummis, sine rebus,
Sine facultatibus,
Sine bursis, sine saccis,
Sine bobus, sine uaccis,
Sine multis opibus.
96
Solus nummus facit iustos,
Qui defensor est et custos
Contra uires hostium;
Solus facit innocentes,
Principantes, presidentes,
Solus dat dominium.
97
Nummus naues multas parat
Quibus maris undas arat
Et committit prelium;
Subdit sibi regiones,
Ad remotas naciones
Porrigens imperium.
98
Nummus muris montes ambit
Quorum uertex astra lambit,
Celum terret turribus;
Alte nubes admirantur,
Admirantes indignantur
Se supponi menibus.
99
Pauper egens, nummo carens,
Velit, nolit, nummo parens
Sacculo subicitur,
Quia nunquam est dilectus
Qui nil habet, set despectus
Et nil esse dicitur.
100
Quando pauper diligetur
Et amicum sorcietur
Tunc arescent maria,
Tunc terrebunt lupos oues,
Sacerdotes erunt boues,
Sitharedus simia.
101
Tunc nix cadens erit nigra,
Tunc testudo tarda pigra
Sicut ceruus saliet,
Tunc stirps erit sensus capax,
Tunc cum agnis lupus rapax
Pacem firmam faciet.
102
Tunc mons molem non habebit,
Terre celum adherebit,
Tunc pix erit candida;
Tunc cantabunt corui bene,
Crocitabunt philomene,
Flamma fiet gelida.
103
Tunc racemos dabit spina,
Mons Carmelus siue Syna
Tunc uelificabitur;
Lepus erit tunc athleta,
Lupus pastor, bos poeta,
Mare tunc arabitur.
104
Tunc Stix erit sine trenis,
Sine planctu, sine penis,
Pontus sine piscibus,
Adulator sine dolo,
Celi spera sine polo,
Senex sine litibus.
105
Tunc carebit anus rugis,
Vina uerbis, aula nugis,
Tunc uolabunt arbores;
Tunc prorumpet in sermones
Bos et capra, tunc leones
Formidabunt lepores.
106
Tunc uolema producentur
De sambuco, tunc nascentur
Serasa de salice;
Tunc de saxis exprimetur
Liquor lactis, et loquetur
Asinus rethorice.
107
Tunc hiulca mens auari
Que non potest saciari
Nummis saciabitur;
Tunc producet ficus spina,
Rampnus uuas et gallina
Vulpi confitebitur.
108
Tunc admittet pontus pontem,
Tunc labentur contra montem
Violenta flumina;
Tunc errantes stelle stabunt,
Terra curret et uolabunt
Nubes contra flamina.
109
Tunc carebit ymbre bruma,
Tunc natabit plumbum pluma
Palleaque leuius;
Tunc uolabit sus pennata,
Tunc uidebit oculata
Talpa lince clarius.
110
Modo sancti carent uictu,
Cruciati fame rictu
Deridentur patulo;
Modo uirtus et honestas
Quibus comes est egestas
Omni carent titulo.
111
Modo boni mores uilent,
Modo sacre leges silent
Et succumbit equitas;
Modo dolus dominatur,
Inpostura gloriatur
Et laudatur prauitas.
112
Modo simplex bos uocatur,
Modo probus exprobratur,
Subsannatur sanctitas;
Modo iura uiolantur,
Boni ritus irritantur,
Modo floret falsitas.
113
Modo iacet res neglecta,
Modo uirtus est despecta
Morumque sinceritas;
Dolus delet uite formam,
Honestatis tollit normam
Scelerum enormitas.
114
Modo pius deprauatur,
Modo rectum incuruatur,
Premitur simplicitas;
Modo ueri preco tacet,
Modo mollis palpo placet,
Modo dormit ueritas.
115
Modo ueri preco tedet,
Set ad latus regis sedet
Palpo palpans uicia;
Modo nullus purpuratur,
Nisi dicat et loquatur
Principi placencia.
116
Modo tuba ueritatis
Est exosa, fortunatis
Placet assentacio;
Modo placet adulator,
Modo ueri predicator
Dignus est supplicio.
117
Modo tedet ueri lima,
Modo dolus, modo zima
Placet adulancium;
Modo placet qui blanditur,
Qui seducit et mentitur
Et colorat uicium.
118
Veri preco luit loris
Culpam suam, nam per oris
Vulnerat aculeum;
Palpo, quia nullum ledit,
Nullum uerbi uirga cedit,
Dicitur os aureum.
119
Modo soli diliguntur
Et honores consequntur
Qui loquntur mollia;
Modo placet modus iste,
Modo solum hii sophiste
Magni sunt in curia.
120
Vbi modo soporatur
Vel in quibus occultatur
Veritas climatibus?
Ad quas terras, ad quas tribus
Est translata, et in quibus
Latet mundi finibus?
121
Reus punit innocentem,
Potens premit impotentem,
Fortunatus miserum;
Fraudem facit frater fratri,
Pater proli, proles patri,
Socer fallit generum.
122
Si quis modo regis facta
Que rex esse uult intacta
Presumit arguere,
Propter uerba ueritatis
Crimen lese maiestatis
Dicitur committere.
123
Vbi modo commoratur,
In qua terra conuersatur,
Vbi manet equitas?
In quo specu uel qua cripta
Pulsa procul et proscripta
Latet modo ueritas?
124
Ve ue uobis scelerati,
Qui fauetis prauitati,
Qui fouetis scelera,
Qui dampnatis innocentes
Et fouetis pestilentes
Si precurrunt munera!
125
Ve ue uobis qui prestatis
Prauis opem, equitatis
Deserentes orbitam!
Cur non mortem cogitatis,
Cur non penam formidatis
Sceleratis debitam?
126
Ve ue uobis qui ridetis,
Et uidentes non uidetis
Quod mors uibrat frameam,
Iam iam edes ingressura,
Iam iam frontem mutatura
Lacteam in luteam!
127
Ve ue uobis qui ridetis
Et in mundi spem habetis
Gloria sophistica!
Ecce mundi pompa ruit,
Currit, transit, fugit, fluit,
Sicut unda lubrica!
128
Quid ualebit bursa turgens,
Cum mors seua, cum mors urgens
Inopina ueniet?
Auri pondus nil obstabit,
Nec argentum liberabit
Quando mors percuciet.
129
Mors non parcit purpuratis,
Nam non potest flecti datis,
Burse spernit adipem;
Non ignoscit potestati,
Non indulget maiestati,
Non ueretur principem.
130
Omnis mundi pompa transit,
Apud nullum diu mansit;
Contempnatur igitur!
Quia sicut fumus abit,
Nunquam stetit, nunquam stabit,
Ergo frustra queritur.
131
Mors non timens regis aulam
Neque castra plus quam caulam,
Concutit palacium
Sicut casas pastorales,
Edes ruens in regales
Sicut in tugurium.
132
Mortem nemo flectit dono,
Nemo leni lenit sono
Tinnientis loculi;
Nulli defert, nulli cedit,
Non se curuat, non obedit
Regi siue presuli.
133
Quis resistet, quis obstabit
Cum inuicta mors uibrabit
Iacula minancia?
Non obstabunt burse mille,
Neque ualla neque uille,
Neque gregum copia.
134
Cum instabit mors anela,
Non repellent eius tela
Muri siue menia;
Non arx, non ars, non cautela,
Non malagma, non medela,
Non maiestas regia.
135
Transit omnis potentatus,
Transit honor et ornatus,
Transit mundi gloria;
Risus fletu fimbriatur,
Et in luctu terminatur
Lubrica leticia.
136
Mors denudat purpuratos,
Et inclinat eleuatos,
Mors incuruat ardua;
Firma frangit, alta premit,
Nulli paret, nullum tremit,
Nulli flectit genua.
137
Mors Augustum non adorat,
Non plus timet uel honorat
Magna quam exigua;
Tribunali non terretur,
Sceptrum regis non ueretur
Neque mitre cornua.
138
Mortis dure dura lima
Summa limat sicut ima,
Prima sicut ultima;
Quem obtruncet non discernit,
Ferit, terit, spernit, sternit,
Magna sicut minima.
139
Mors superbos domat duces,
Mors tirannos terit truces
Ruit in sceptrigeros,
Non ministros ceruicosos,
Non strepentes, non clamosos
Verita uirgiferos.
140
Mors pomposos expompare,
Mors magnorum incuruare
Non ueretur uertices;
Non lunatas, non corruscas
Spatas pauet plusquam muscas
Vel minutos culices.
141
Ecce mors non inuitata,
Non uocata, non rogata,
Regis intrat thalamum
Vt conquasset et collidat
Capud regis, nec formidat
Clauam plusquam calamum.
142
Reges fortes et potentes
Rupes altas exquirentes
Castra condunt forcia;
Muris student se munire,
Sed mors nouit transilire
Turres atque menia.
143
Reges intra castri muros
Putant esse se securos,
Sed a mortis faucibus
Nullus potens est ereptus,
Quamuis alta fossa septus
144
Anus metit mors rugosas
Et puellas speciosas
Aliquando percutit,
Lacque colli papulando,
Frontis uiua nouercando
Tenerosas excutit.
145
Mors non parcit speciei,
Lac decerpit faciei
Tenere puellule;
Non aurose defert trice,
Non roseto, non rubrice
Virginalis genule.
146
Contra dura mortis tela
Multa septus clientela
Cesar non defenditur;
Propter sensum non Catoni,
Propter uires non Sampsoni
Nec Miloni parcitur.
147
Cum mors arcum suum tendit,
Turris regem non defendit
Neque pixis medicum,
Nec athletam obex scuti,
Nec subtiles et acuti
Sillogismi logicum.
148
Mors quandoque iuniores
Rapit sicut seniores
Nec personam accipit;
Purpuratos ut saccatos,
Insensatos et striatos
Ausu pari corripit.
149
Mors que falx est senectutis
Aliquando iuuentutis
Decerpit florencia;
Mors in mollem immaturam
Sepe falcem mittit duram
Metitque uirencia.
150
Cum mors sua tela iacit,
Magnum parvo parem facit -
Nulla fit distinccio:
Bissus sacco sociatur,
Scurre Cesar copulatur,
Regibus opilio.
151
O quam multi modo stertunt
Dormientes, nec aduertunt
Quod mors stat ad ianuam,
Care carum ablatura,
Sponse sponsum, et factura
Iam de nupta uiduam.
152
Omnis pompa temporalis
Vt ros, ut nix, ut fumalis
Vapor cito preterit;
Transit sicut aque bulla,
Modo magna, modo nulla,
Mox post ortum interit.
153
Hec de mundi uanitate
Quam mors claudit insperate
Scripsi sicut potui;
Hic labore superatus
Et scribendo fatigatus
Calcem do tractatui.
154
Hic hoc opus terminetur,
Terminatum destinetur
Pueris Wymburnie:
Orent illi pro me Deum,
Et orando mundent reum
A peccati sanie.