Gauterus de Wymburnia de symonia et avaricia

Testo base di riferimento: A. G. Rigg, 1978


1

Relatu plurium interdum audio

Infausti Symonis infausto cambio

Inpretiabile poni sub pretio;

Si credi debeat auditis, nescio.

2

Adde miraculo miraculosius,

Ymmo ridiculo ridiculosius,

Numen terrigenis est nummo uilius

Et anteponitur Deo denarius.

3

Marie filium et unigenitum

Patris altissimi per Iudam traditum

Norunt Christicole nummisque uenditum;

Cunctis credentibus hoc puto cognitum.

4

Iesus omnibonus pro nummo uenditur,

Iesus omnibonus pro nummo traditur

Diuina pagina teste. Quid igitur

Est nummo melius quo Deus emitur?

5

Quid nummo melius, quid amabilius,

Quid nummo pensius, quid pretiosius,

Quid nummo dicius, quid nummo dulcius

Quo dulcis emitur Marie filius?

6

Adhuc uiperea Iude cognatio

Superstes dominum uendit pro pretio,

Quod fit uidelicet dum in iudicio

Oppressa ueritas cedit denario.

7

Nil miserabili Iude denario

Visum est dulcius, in cuius radio

Est uisus pabulum et recreatio;

Ad hoc hec pluribus placet opinio.

8

Iudas miserimus quem philargiria

Cecauit pretulit Christo marsupia;

Cunctis mundicolis par est amencia

Quibus est carior Christo pecunia.

9

Quondam in domini cena uel synodo

Vnus inuentus est nequam tantomodo;

Nunc multi cogitant de burse comodo

Qui Iudam superant in fraudis methodo.

10

Reuixit traditor qui Christum tradidit,

Reuixit uenditor qui Iesum uendidit,

Vbique ueritas fauorem perdidit.

Ve Iude misero, per quem sic accidit!

11

Reuixit proditor qui propter munera

Antiqua reuocat mercandi scelera;

Cupidinarius resumit misera

Que, quando crepuit, effudit uiscera.

12

Excisa soboles Iude repululat,

Que domos presulum regumque maculat;

Longe proscribitur lex, et ius exulat,

Nam Iudas reddiit qui iura iugulat.

13

Reuixit proditor qui quondam crepuit,

Cuius egerie Iudea sorduit;

Virus et uiscera fusa reinduit

Et terram nequius quam ante polluit.

14

Infelix proditor, qui quondam miserum

Onus excusserat de sacco uiscerum,

Sordes quas fuderat resorbet iterum

Et rursus egerit uirus pestiferum.

15

Renascens proditor uirus inuiscerat

Et onus olidum quod olim fuderat;

Fel tamen ultimum fel primum superat,

Fel peius ingerit quam quod egesserat.

16

Respirans proditor atque uenalius

Resumit impie quod fuit impius;

Nunc tamen egerit fel copiosius

Quam olim sperserat nocensque lacius.

17

Iudas antiquitus quando nephariam

Ventris nepharii fudit spurciciam,

Vnam tantomodo fedauit patriam;

Nunc totam turpiter fedat ecclesiam.

18

Quondam cum periit Iudas suspendio,

Iudeam polluit uentris profluuio;

Nunc fimi fedior fetet effusio

Quam sentit quilibet in morbo regio.

19

Iudas antiquitus qui philargirie

Ardebat facibus semel nepharie

Vendebat dominum caterue Stigie;

Nunc autem uenditur Christus cotidie.

20

Mercator pessimus stulto commercio

Vendebat dominum sed semellario;

Nunc fit frontosius in consistorio

Huius commercii continuatio.

21

Christum uendiderat latro latronibus,

Ter decem nummulis corda pascentibus;

Nunc autem uilius pro tribus panibus

Potentis uenditur uel tot caponibus.

22

Et ita ueritas per nummi circulum

In mundi circulo non habet nidulum;

Abhorret angulos nec habet angulum

In mundi finibus quo figat pedulum.

23

Certatim curritur ad consistorium,

Sed aucupedii nummi uestigium

Nullus assequitur agonizancium;

Propter hoc accipit hic unus brauium.

24

Causam turpissimam per nummum pingimus;

Quod fetet thuridum per nummum facimus;

Ad uotum iudices per nummum flectimus;

Sic donat omnia candor flexanimus.

25

Vt ferrum adamas, humorem Delius,

Sic mentes attrahit ipse denarius;

Hoc tamen interest, quod nummus forcius

Trahit quam adamas uel feruens radius.

26

In foro forulo palma conceditur;

Quicquid uult fieri pacificabitur;

Quod ille reprobat, hoc reprobabitur;

Quod idem approbat, hoc approbabitur.

27

In nulla curia crumena uincitur;

Sicut uult sacculus, sentenciabitur;

Quicquid iniustum est, iustum censebitur

Si manus iudicis argento scalpitur.

28

Vincit in litibus pecuniosior,

Triumphat partui bursa uicinior;

Meretur etenim bulga uentrosior

Decreto iudicis esse uictricior.

29

Quam uelit loculus †tantum lis†

Et promat formulam argenti trocleam,

Volamque iudicis ungat ciragricam

Et nullo tempore cadet in pedicam.

30

Non timet aliquem bursa causidicum

Quamuis loquaculum, quamuis rethoricum;

Argento iudicem unge ciragricum

Et quicquid postulas est ius canonicum.

31

Malorum mere sunt duo contraria

Que uerum abigunt ab omni curia;

Ab hiis fraus extat et impudencia,

Scelus et toruitas et iniusticia.

32

Hec duo mala sunt, si recte sentio,

Pruritus manuum et assentatio,

Id est, cupiditas et adulatio;

Quod horum amplius detester, nescio.

33

Isti qui manuum pruritum senciunt

Et nummo manibus mederi cupiunt,

Veri simulacro dolos operiunt;

Hoc idem etiam palpones faciunt.

34

Sed de palponibus hic nichil cudimus

De quibus alias diffuse scripsimus;

Crumene denuo laudes repetimus,

Et quantum ualeat nummus reteximus.

35

Nummus est dominus et princeps omnium,

Per omne tenditur terrarum spacium;

Secedat ueritas, nam domicilium

Hic nullum meruit uel participium!

36

Nummus est dominus cuius mancipium

Rex est altitronus, nam tronum regium

Fascesque tribuit graue marsupium;

Sit ergo loculo laus et imperium!

37

Quicquid occeani sepitur cingulo

Deuota munia persoluit sacculo;

Nummus est dominus in omni populo:

Recede, ueritas, aut pare loculo!

38

Nummus regalium est auctor domatum,

Nummus est omnium largitor scematum;

Recedat ueritas et querat sabbatum,

Sit extra limites nostrorum climatum!

39

Nummus edificat excelsa menia,

Summorum moncium iuga sublimia

Murali circinat circumferencia;

Recede, ueritas, fuge palacia!

40

Nummus edificat suggestum regium,

De ceno subleuat ad regni solium;

Recedat ueritas, que parit odium,

Et extra climata querat hospicium!

41

Nummus est dominus in mundi sperula;

Recedat ueritas a nostra terula,

In nostris finibus nec digna glebula,

Cum semper soleat esse mordacula.

42

Nummus est dominus qui sceptrum baiulat;

Quos placet, eleuat; quos placet, iugulat;

Spinosa ueritas, que semper stimulat,

Bannita merito sicut fur exulat.

43

Quotquot inhabitant terrarum circulum

Adorant cernui turgentem sacculum;

Amara ueritas que gestat stimulum

Non habet uspiam in terris angulum.

44

Quotquot sunt ambitu contenti cosmico

Ad nutum loculo parent ydropico;

Tollatur ueritas, recedat illico,

Aut certe pareat nummo magnifico!

45

Tollatur ueritas, que semper stiptico

Sermone sauciat morsuque sontico;

Sub polo requiem querat antartico,

Non enim meruit sortem sub artico!

46

Qui contra sacculum certare nititur,

Si saccus iubeat, exoculabitur;

Nemo qui tumidam bursam persequitur

Securus uspiam meridiabitur.

47

Verbosi rethoris lingua lepidula

Sine marsupio plus uilet hinnula;

Si uero inuenerit os tintinnabula

Felicis foruli, palmam phisicula!

48

Si nummum comitem ad forum duxeris,

Secure litiga, nam prosperaberis;

In tali prelio nil ledi poteris,

Si nummi clipeo munitus fueris.

48

Si iura uiceris et innocenciam

Legesque pariter, da nummo gloriam;

Si fauorabilem sensisti curiam,

Victrici loculo litabis hostiam.

50

Pro uoto superat in foro forulus,

Non innocencia uel simplex oculus;

In omni curia plus potest loculus

Quam lex, quam ratio, quam iustus titulus.

51

Crumena pluribus subiectis imperat

Quam pugnax Iulius qui nulli cesserat;

Pius potest loculus pluresque superat

Quam magnus Macedo qui mundum uicerat.

52

Plures subpeditat uirtus marsupii

Quam dextra marcia pugnantis Iulii;

Nummus plus efficit uirtute radii

Quam magnus Macedo terrore gladii.

53

Crumena reuocat ad solum exules,

Abiectos rusticos uertit in consules;

Crumena subiugat reges et presules,

Gades remocius ponens quam Hercules.

54

In lite loculi resolue condilum

Et monstra iudici metallum rutilum;

Sic cause nubile serenas nubilum,

Et quicquid obstetit cedit in nichilum.

55

Nullo decipitur bursa sophismate,

Nullis arguciis, nullo dilemate;

Vt uerum fatear, sub epithomate

Nummus est dominus in omni climate.

56

Cum cluit loculus lune uibratibus,

A cunctis hostium cluit insultibus;

Dumtaxat unum est quod farciminibus

Bursarum obuiet nummique uiribus.

57

In uno deficit nummi potencia,

In uno claudicat potens pecunia,

Quod nequit diuitem per priuilegia

A mortis effere tueri furia.

58

Non potest diuitem nummus eximere

A fati nexibus et mesto funere,

Sed morti cogitur tributum reddere

Diues cum inope, princeps cum paupere.

59

Regem a rustico distingunt omnia,

Sed, quamuis habeant distincta nomina

Que dat condicio Fortune gemina,

Fatorum simili librantur trucina.

60

Mortis conatibus non obstant loculi,

Boues aut pecudes, urbes aut uiculi;

Fata non territant turgentes sacculi,

Nec pompa uestium nec crisi cumuli.

61

Incircumscripta mors pari fiducia

Turres aggreditur atque tiguria;

Non magis abigit hanc uestis regia

Quam sacci pauperum et semisinthia.

62

In omni curia graue marsupium

Ad uotum expedit omne negocium;

Hoc solum uideo burse contrarium

Quod mortem flectere non potest pretium.

63

Si mortis uiribus obstet pecunia,

Lauda diuicias, proba marsupia;

Nunc autem locuples et pauper paria

Decreta subeunt in mortis curia.

64

Diues semideus esset, si pretio

A mortis eximi posset imperio,

Si posset ultima fati citatio

Repelli uiribus uel priuilegio.

65

Nummus omnipotens nil sentit inuium,

Si michi creditur; clauis est clauium,

Nam omne reserat et pandit hostium.

Mors sola despicit Numam Pompilium.

66

Mors sola loculis nullis obtemperat;

Mors fratres diuidit, caros ablacerat,

Venusti speciem uultus oblitterat

Leuemque faciem rugis exasperat.

67

Mors sola regibus blandiri nesciens

Premit que preminent sceptra despiciens;

Mors sola loculis est inobediens,

Incuruans forcia, magna demoliens.

68

Mortem nec abigunt bursarum ydola,

Nec flectit Helene gena lacteola;

Mortem nec Asael fuga citiuola

Nec ala Dedalus fugit altiuola.

69

Quid confert regibus regnorum gloria,

Vel quid pauperibus nocet aporia,

Cum mortem nequeat magestas regia

Nec grauis loculi terrere scoria?

70

Felix nummicola par esset superis,

Si posset gracia burse uel muneris

Obstare uiribus fati uel funeris

Siue papalibus defendi litteris.

71

Bearent diuites greges et horrea

Et duplex terula candens et rubea,

Si tutum quempiam a fati framea

Fortune faceret inconstans alea.

72

Fortune labilis fauor a funere

Non potest diuitem securum facere;

Non potest loculus leto resistere

Nec plumbi lamina papalis littere.

73

Mortem nec marcia fugant conamina,

Nec turres abigunt nec auri sarcina;

Mortem nec Cesarum uerenda nomina

Nec bulle plumbea deterret lamina.

74

Mortem non mitigat candor argenteus,

Nec fata cumulus euertit aureus;

Cum seuit Attropos, non potest plumbeus

Papalis littere saluare clipeus.

75

Vbique loculus canorus colitur,

Vbique sacculo tumenti ceditur;

Quicquid est rigidum, argento flectitur;

Mors sola contumax ere non uincitur.

76

Hoc tantum uideo nummo difficile,

Hoc tantum loculis est impossibile,

Quod fatum uertere non possunt stabile,

Quod fixum facere non possunt mobile.

77

Mors non circumspicit neque deliberat

Quando uel qualiter, quem uel quam conterat;

Omnes suppeditat, omnes incinerat;

Cor tamen ferreum hoc non considerat.

78

Mors nescit compati cunis aut senio

Neque plangoribus neque suspirio;

Non defert edito Cresi palatio

Plusquam Diogenis angusto dolio.

79

Equat sceptrigeros mors gallicariis,

Augustis Aglaum, ymos eximiis,

Nec parcit senio neque crepundiis,

Nec diademati nec pellipariis.

80

Mors equat inopem felici Dario,

Nec defert scemati nec sceptro regio,

Nec parcit pauperum hirco Silicio,

Nec bisso principum uel ostro Tirio.

81

Fata parificant clitones spuriis

Equatque consules mors coriariis;

Cerdonum filios cum regum filiis

Equat non sanguine sed suggrundariis.

82

A morionibus cordatus fronesi,

A calcitronibus rex differt genesi,

Auorum scilicet patrumque prothesi;

Hic colus tollitur cessante Lachesi.

83

Mors sensus sepelit, os turpat rictibus

Et nudat genulas a forme floribus,

Calamistratulos a crispis crinibus,

Fortem a robore, ditem ab opibus.

84

Quamuis nummipete id totum uniant

Quod Tagus expuit, et domos faciant

Que festis sidera celosque feriant,

Non id efficient ne dies finiant.

85

Quid prodest diuiti cum inpregnauerit

Philippis forulos, cum opes auxerit,

Cum se pecunia suffarcinauerit,

Si mortis missile marca non referit?

86

Cum erit fouea furua palacium,

Summa sarcofagus et cespes pallium,

Cum Pharaonibus merget offarium

Indignans Attropos, nil iuuat solium.

87

Quid Tagi conferunt arene rutile?

Quid uena Cesarum uel genus nobile,

Cum fatum ferreum et inuertibile

In omnes iaculum amentet simile?

88

Quid prodest diuiti, si bursa tinniat,

Si rura uomere centeno carciat,

Si bulgam puluere Pactoli farciat,

Cum mors farcimina bulge despiciat?

89

Attendat locuples qui luxu tabuit,

Quem cama scelerum sopitum tenuit,

Quod bachanaliter mors instans irruit,

Vt terat tumidos quos terra tremuit.

90

Attendat locuples qui spurce uixerat,

Qui centum uirgines depudicauerat,

Maritos etiam tot currucauerat,

Quod pernox perdius in fata properat.

91

Attendat locuples qui philargirie

Pronus obsequitur et castrimargie,

Quod netum Attropos sororis medie

Occabit forsitan cras aut perhendie.

92

Non cedit medici mors apocrustico,

Non parcit opibus aut sacro musico;

Omnes inebriat Choo narchotico

Qui uiuunt ambitu conclusi cosmico.

93

Attendat locuples qui uacat epulis,

Qui uentris uasculum extendit uesculis,

Quod mors ueliuola momentis singulis

Accedit minitans obesis iugulis.

94

Quamuis crisatico fortuna fluuio

Bearet diuitem et agrum Dario

Vndaret domui es more pluuio,

A mortis eripi non posset brachio.

95

Attendat locuples in esculenciis

Morari solitus et uesculenciis,

Vt ypopirgium in rogis mediis,

Quod cursim careat cum coquinariis.

96

Quamuis admoueat te nummus nubibus

Et equet Dario pomposis curribus,

Non tamen eruet de mortis manibus

Nec fati poterit obstare uiribus.

97

Reges et rusticos mors eque corripit,

Non enim hominis personam accipit,

Tantum irreuerens et ceca desipit

Et casas conterens sceptra non excipit.

98

Mortis interrite dura citatio

Non parcit segregi neque gregario;

Castigat, increpat equo iudicio

Regem et rusticum - non est distinctio.

99

Nemo per omnia que fallunt hominem

Fatorum ultimum auertit turbinem;

Nemo per tinnule burse dulcedinem

Ad neruum reuocat mortis arundinem.

100

Mors docta pariter ferit et fatua,

Ymis allaterat et equat ardua,

Contempnit forcia, deridet strenua,

Nec sceptrum metuit nec mitre cornua.

101

Acuta nimis est argumentatio

Et insolubilis mortis obiectio,

Cuius argutio nulla distinctio

Obstare poterit nec interceptio.

102

Non est philosophus inuentus uspiam

Qui fato stabili prodiret obuiam

Seramque solueret mortis arguciam,

Nec Aristotiles nec alter quispiam.

103

Nescit mors rustico uel regi parcere,

Nescit a solio casam distinguere,

Sed tribunalibus suis assistere

Augustum Cesarem iubet cum paupere.

104

Mors quicquid artifex natura construit,

Soluit, effibulat, enodat, dissuit;

Diana iuuenem castum non eruit

Neque Pictagoram infernus expuit.

105

Mors priuat Herculem immotum uiribus,

Non defert Helene genis candentibus,

Quas eque proicit rodendas uermibus,

Vt carnes Lazari plenas ulceribus.

106

Mors implacabilis, atrox et aspera,

Cum nullo feriens mortali federa,

Non magis Cesarum honorat funera

Quam contemptissimi uulgi cadauera.

107

Mors honorabiles honorabiliter

Citare nesciens nec curialiter,

Regem a solio deiectum duriter

Rodendum uermibus commendat uiliter.

108

Qui modo primor est in regum domibus,

Cum in sandapila ligatis pedibus

Supinus ponitur, nonne siccoribus

Et peronatis est par aratoribus?

109

Mors occat iuuenes atque iuuenculas,

Bimos et bimulas, trimos et trimulas,

Ceruices lacteas et facieculas

Que nullas senciunt araciunculas.

110

Mors surda serius uocata ueniens

Tristes auertitur, leta demoliens;

Centennes protrahit septennes feriens,

Haud equis tempora metretis metiens.

Ostratus moritur par ostreareo,

Mango magnatibus, eques equario,

Subulcus satrape, cabo patricio,

Agaso presuli, pape pomilio.

112

Inuictum Iulium quem opipauerat

Datimque dubia dea ditauerat

Et in cacumine rote locauerat,

Mors preseps subito resupinauerat.

113

Mors uictrix institis uictores uinciens,

Fortunam diuitis obelo fodiens,

Contempnit glaream quam mittit Oriens,

Nullius loculos aut opes sciciens.

114

Vt hyems algida uites expampinat

Et nudat omnia que uer ingraminat,

Sic quicquid uiridis etas illuminat

Mortis algifice rigor exterminat.

115

Mors burse puluerem subsannat candidum,

Carorum grannilos deridet lapidum;

Non timet menia, non horret opidum,

Nec multas litteras nec sensum uiuidum.

116

Nemo per loculos uel lene muricem

Fatali framee subduxit uerticem,

Nec Plato sensibus Minerue calicem

Exanclans funditus Cirreque laticem.

117

Parca decrepitos iungit in uestibus

Capitque prepetes cum loripedibus;

Fortes exocreat quos fractis cruribus

Vt lutum figuli contundit calcibus.

118

Despecte uetule que despectissima

Exta, lucanicas, omasum, ozima

Popello uendicat et oua pessima,

Reginam nobilem lux equat ultima.

119

Regine preclui mors equat uetulas,

Que neruis uendicat distentis rapulas,

Hillas, artocreas, placentas, hinulas,

Napos, nasturcium, sinapim, cepulas.

120

Mors ponit presidem cum pellipario,

Donatum Frigio cum fulinario;

Iungit furciferum iusticiario,

Augustum sociat auctionario.

121

Hec uita tantum est ymaginaria,

Vana, uolatilis et perfunctoria,

Cuius calx dolor est, luctus laciuia,

Tormentum terminus, lamentum fimbria.

122

Mors graui uiridem etatem copulat;

Cum capularibus papantes capulat;

Lactantes laniat, lallantes iugulat;

Sic florem percutit dum adhuc pululat.

123

Nil iuuat principem turba satellitum,

Nil muri circinus per montis ambitum,

Nil clari proaui uel genus inclitum,

Cum mors discuciat a limo spiritum.

124

Nil iuuat principem arx lambens sydera,

Nil obsequencium ferrata latera,

Nil pulcris promicans auleis camera,

Cum ferit Attropos ferali dextera.

125

Seratis ingredi mors nouit hostiis;

Cur ergo miseri uacamus ociis,

Si certis tenditur hec uita spaciis?

Pars detur lusibus, pars detur seriis.

126

Mors est in atriis siue penatibus,

Nec tamen crimina lauamus fletibus;

Si certis clauditur uita limitibus,

Pars detur lacrimis, pars detur risibus.

127

Quid iuuat Iulium armorum gloria,

Quid fama celebris, quid epinichia,

Quid fornix exprimens uictoris prelia

Gestaque memorans ducis egregia?

128

Cupidinariis in mentem ueniat

Quod mors marsupio se non humiliat;

Nil confert loculus cum caro careat,

Cum uermis putridum cadauer laniat.

129

Mors surda despicit uocales loculos,

Contempnit tinnuli metalli modulos;

Sola marsupio dat toruos oculos,

Sola Pompilii deridet cumulos.

130

Mors surdis auribus pertransit querulos,

Extinguit teneros in cunis paruulos,

Longeuis sociat pinacis baiulos,

Commiscet senibus diptice gerulos.

131

Mors pandis sociat ephebos senibus,

Priuata nemini, communis omnibus;

Iungit fusarios centurionibus,

Sternit stiuarios cum stratilatibus.

132

Mors nec felicibus parcet nec miseris,

Nec defert Attropos seruis aut liberis;

Quid ergo conferunt sceptra sceptrigeris

Que non excuciunt mortem ab humeris?

133

Mors indomabilis calcat egregios,

Reges et consules atque patricios;

In esum uermibus tradit eximios,

In nullo cineres honorat regios.

134

Quid prosunt pragmata polipragmonibus,

Quid doctis gramata, quid sceptra regibus,

Quid occupatio philopragmonibus,

Cum mors non deferat plus hiis quam gregibus?

135

Regum morticina uermes hereditant

Sicut et pauperum qui regi militant,

Vtrosque pariter fata suppeditant;

Hec pauci metuunt, hoc pauci cogitant.

136

Mors preceps corporis structuram destruit,

Spergens principia que phisis miscuit,

Et quos tantopere natura texuit

Nexos armonicos, in hora dissuit.

137

Mendacem speciem mors uerax aperit

Quando palloribus lac frontis operit;

Cum nexus phisicos deloricauerit,

Lutum sub rosea gena redaperit.

138

Expompat Attropos omne pompaticum

Et mors humiliat omne magnificum;

Nil timet stacticum, nil paragericum,

Deridet pixides, subsannat medicum.

139

Quicquid est editum mors facit humile;

Nil magnum metuit, nil timet nobile;

Quod paret solidum, ostendit fragile;

Quod paret ferreum, ostendit fictile.

140

Mors equat principi Galbe gallarios,

Tumentes gloria reddit inglorios;

Commiscet Cesares et candidarios,

Nothos et nobiles, claros et spurios.

141

A mortis uiribus era non eruunt;

Fata palacia casasque destruunt,

In regem pariter et gregem irruunt;

Hec pauci cogitant, hoc pauci metuunt.

142

Mors inuincibilis cum uires exerit

Inuictos principes ut lutum proterit;

Luto restituit quod lutum peperit

Et matris utero feturam ingerit.

143

Hec mater deuorat quemcunque genuit,

Si tamen titulum maternum meruit:

Caribdis pocius uocari debuit,

Nam sorbet denuo quod ante uomuit.

144

Hec mater partui blanditur hodie,

Sed matrem exuet cras uel perhendie,

Moresque mutuans trux trucis lamie

Vorabit sobolem effusam pridie.

145

Hec mater misero mendico sociat

Regem qui rutilo metallo radiat;

Vtrosque paribus glebis oppalliat;

Que profert omnia rursus ingremiat.

146

Mater est omnium terra quam terimus,

Nobis accomodans glebam quam gerimus;

Qui claram lineam parentum teximus,

Ortum ex unica parente traximus.

147

Cum scema recitant matris et auie,

Patris et proaui siue proauie,

De clara tumidi parentum serie,

Terre sunt filii, terre sunt filie!

148

Omnes ex simili parente prodeunt,

Nec reges sanguine cerdones preeunt;

De luto ueniunt, ad lutum redeunt,

Mortis equaliter decreta subeunt.

149

Ad mortis obicem offendit pariter

Pugil et pusio, plebs atque presbiter,

Diues et indigens, reus et arbiter,

Sanus et clinicus qui languet iugiter.

150

Omnes irretiunt Parcarum retia;

Non saluat Tullium garritus gracia;

Flaccum non liberat metrorum copia,

Nec Stoa Stoicum uel paradoxia.

151

Palistricorum mors palas et pectora

Et columpnaria deridet femora;

Mors terras peragrat, explorat equora,

Scrutatur omnium regnorum littera.

152

Altum et humilem fata despiciunt;

Que reuerenda sunt, uereri nesciunt;

Tanquam magalia castra concuciunt,

Infirma pariter et firma feriunt.

153

O quot, O quociens, O quibus dentibus,

O quot, O qualibus, O quam minacibus

Mors minax miseris minatur rictibus,

Et tamen miseri uacamus lusibus!

154

O quot, O quociens, O quam frequentibus,

O quam ueridicis et credibilibus

Mortis predicitur aduentus uatibus,

Et tamen miseri laxamur luxibus!

155

O quam innumeris modis ad hostium

Mors modi nescia pulsat mortalium!

Non tamen tremimus, sed theatralium

Insanum sequimur ludorum ocium.

156

Multos mortalibus mors mittit nuntios,

Nec tamen animos emollit Parios,

Saxosos, stupidos, exsenses, inscios,

Tanquam narceticis uenenis ebrios.

157

Mortis sunt nuncii que uides omnia,

Tam uolatilia quam natatilia,

Que secant aliis inmeabilia,

Hec pennis aerem, hec pinnis maria.

158

Mortis sunt nuncii queque serpencia,

Mortis sunt nuncii terre nascencia,

Fructus et arbores, frutex et folia,

Calca, uaccinia, ligustra, lilia.

159

Mortis est nuncius puer cum nascitur,

Mortis est nuncius flos cum producitur,

Mortis est nuncius quicquid corumpitur,

Nam mortem nunciat omne quod moritur.

160

Mortis simulacrum est sine dubio

Elementaria reciprocatio;

Mortis simulacrum est reuolutio

Orbis astrigeri motusque ratio.

161

Mortis simulacrum est alteratio

Vicesque temporum et uariatio,

Declinans Crinius et emisperio

Aurosum uerticem occultans alio.

162

Nutanti moritur ipsa dormitio

Et dormientibus ipsa mutatio,

Quies currentibus, currenti statio;

Mors enim quelibet est transmutatio.

163

Omne contrarium mors est contrario

Et in contrarium est omnis motio;

Ergo simulacrum, si bene sentio,

Mortisque tipus est omnis transitio.

164

Mortem annunciat mortis ymagine

Luna deliquio, celum uertigine,

Sol cum a supero delapsus cardine

Equos hesperia rigat aspergine.

165

Omne mutabile mortis est speculum,

Et tamen linceum mors fallit oculum;

Ad mortis etenim lux offendiculum

Vt cecus cespitat, nam uenit clanculum.

166

Cum tot sint nuncii qui mentis auribus

Mortem annunciant tubis clangentibus,

Non modo sepcies sed mille uicibus,

Miror quod Iherico stat saluis menibus.

167

Clamat altilians diuina pagina,

Clamant uranica cum speris lumina,

Clamat tubaliter hec mundi machina;

Stant tamen Iherico salua munimina.

168

Mortem non mitigat Cesar erario,

Non unionibus, non aurilegio;

Ergo non pluribus a regis solio

Mors distat stadiis quam a tigurio.

169

Mortem non territant Milonis brachia,

Non pugnus pugilis, non phala Pharia;

Mors tamen hostia furtiuis gressibus

Subintrat nescio quibus traconibus.

170

Reges in moncium summo cacumine

Turres edificant saxo, bitumine,

Sed mors a casulis et castri culmine

Equa dirimitur intercapedine.

171

Mors est hec misera uita mortalium,

Nam uita proprie cordis est gaudium;

Erroris igitur sequntur deuium

Qui uitam nominant hoc uite sompnium.

172

Vita iocunditas est uera cordium,

Ergo recogita per quantum spacium

Iocunde uixeris et preter tedium,

Et uix inuenies uite copadium.

173

Habet hec flebile uita prohemium,

Penalem exitum, amarum medium;

Cum ergo uita sit mentale gaudium,

Nullis relinquitur uite pictacium.

174

Cordis iocunditas aut exultatio

Est uite terminus siue descriptio:

Delirat igitur miser homuncio

Qui uitam sompniat in mortis medio.

175

Nec ornos queritis in alto gurgite

Nec riuos uiridis in orti cespite;

A mortis igitur oris abscedite;

Si uitam queritis, in celo querite.

176

Non prodit botrio scabris ex sentibus

Nec dulcis dactulus ex arundinibus;

Ficus non queritur in fimi fecibus,

Et uitam querimus in mortis finibus!

177

Non turgent turgidis uolemis carices,

Nec cautes cerasis nec fragis frutices,

Nec mala Punica producunt silices,

Nec Babilonie dant uuam salices.

178

Vite periodus est instabilitas

Et fumi transitus et umbre uanitas;

Si uere uita sit tanta fugacitas,

In nullo discrepat ab umbra ueritas.

179

Mors uictrix brachium non timet Marcium,

Curuat ad libitum omne Mauorcium;

Virtus non adiuuat pancratiarium,

Neque citiuolus pes aucupedium.

180

Ineuitabile Parcarum odium

Nullius cernuum sedat obsequium;

Non has propiciat munus aut munium,

Sermo dulcisapus aut blandiloquium.

181

Parcas ambiloquis assentatoriis

Melleque perlitis non placat labiis;

Inexorabilis mors nec blandiciis

Gnatonis flectitur nec crisi pretiis.

182

Parcarum peruicax excandescencia

In omnes simili grassatur furia;

Dono non uincitur mors uel edulia,

Omnes digladiat pari ferocia.

183

Mors omnes debriat eodem calice,

Omnes exoculat eodem pollice;

Non timet diuites ardentes murice,

Quos pirgus extulit fortune tropice.

184

Mors lares omnium furtim ingreditur,

Nullis repagulis uel clatris pellitur,

Nec proseucantibus prece proicitur

Sed nec opplomatus parma defenditur.

185

Regem altitronum mors priuat solio;

Non obstat militum uirosa legio,

Torosum equitem non saluat pugio

Nec acrem pugilem bicornis scipio.

186

Mundus est similis salo, nos piscibus

Qui sali quatimur undosis fluctibus;

In hoc undisono freto fatalibus

Mors nunquam dormiens piscatur retibus.

187

In mundi pelago mors piscatoria

Perspissa maculis expandit retia:

Inuoluit, implicat que spirant omnia,

Pisces exiguos et cete grandia.

188

In predam piscium mors nassas conficit,

In exterminium capturam trahicit;

Nil cetus fortiter obluctans proficit,

Cum hamum branchie reduncum inicit.

189

Mortem non pepulit Plato pericia,

Nec Roma uiribus, nec sensu Grecia;

Non magis turriger barrus quam simia,

Nec ferro Iulius quam fusis Helia.

190

Mors nec vagitui parcit infancium,

Nec cani capitis honorat lilium;

Trenis exterminat nupte tripudium,

Commutat lacrimis epithalamium.

191

Mors eque conterit saccum et sericum,

Non magis reuerens regem quam rusticum,

Nec doctum clericum quam rudem laicum;

Cor tamen saxeum hoc pensat modicum.

192

Mors regna deicit, premit imperia,

Submissa percutit atque sublimia,

Vulgus et principes pari licencia,

Sed corda saxea non pensant talia.

193

Inexorabilis mors cogit legibus

Plebem et principem stare fatalibus;

Minatur subditis et presidentibus,

Nec tamen incutit metum hominibus.

194

Momentis singulis nobis ostenditur

Quod morti quicquid est sub sole subditur;

Nullus exemptus est, nullus excipitur,

Vix tamen miseris metus incutitur.

195

Mors uictrix omnium preter licenciam

In casam pariter ruit et regiam;

Terit tiguria domumque Pariam,

Nec tamen hominum uincit duriciam.

196

Mors pollicentibus sibi diutinum

Viuendi spacium nec diem crastinum

Donat, sed preuenit prefixum terminum;

Tamen duriciam non uincit hominum.

197

Mors ridet medicum qui uitro medio

Morbum in morbidi uenatur lotio;

Subsannat Attropos quod priuilegio

Inuenit Ypocras acrique studio.

198

Multi sunt hodie qui multa pecora

Et agros possident et sana corpora,

Quibus mors crastina negabit opera;

Non tamen edomant callosa pectora.

199

Multi sunt hodie qui sano pectore

Forma sunt Absalon pares et robore,

Vix robustissimo minores Hectore,

Quos fata crastino priuabunt tempore.

200

Multi sunt hodie qui sibi numerant

Viuendi tempora, quos fata properant

Cras terre reddere de qua prodierant,

Negantque terminum quem stulti fixerant.

201

Liquescat igitur cor nostrum ferreum,

Mortis formidine uersum in cereum,

Ornansque lampadem infundat oleum

Quo regnum comparet sibi fidelium.

202

Tergamus animam a culpe sordibus,

Pulsantes intimis Iesum gemitibus

Vt nos a carneis solutos nexibus

Letos ethereis locet in sedibus.

203

Tergatur animus, tergatur anima,

Lauetur gemitu, lauetur lacrima,

Vt cum sonuerit tuba nouissima,

Regna percipiat opulentissima.

204

A zima ueteri mundentur animi

Baptissimo fletuum, ut simus azimi,

Vt tandem acie cordis mundissimi

Cernamus faciem regis altissimi.

205

Tergamus animi mentisque faciem,

Vt nobis perpetem det ille requiem

Qui pascit angelos per suam speciem,

In quam purissimam defigunt aciem.

206

Lauemus animam profusis fletibus,

Ne in iudicio leuam tenentibus

Tremendi iudicis hedorum gregibus

Sed agni dexteram iungamur ouibus.

207

Tergamus animum a tetro crimine,

Vt tandem cordium tersa caligine

In illo lumina Figamus lumine,

Quod suo saciat corda specumine.

208

Tergamus animum a culpe palea,

Vt tandem deitas illa superbea

Nos in dominica translatos horrea

Immarcescibili coronet laurea.

209

Omnes ad sydera cum mundis manibus

Leuemus apicem mentis et precibus

Oremus Dominum insopibilibus

Vt nos sidereis coniungat cetibus.