Gauterus de Wymburnia carmen Marie

Testo base di riferimento: A. G. Rigg, 1978


Marie carmina quondam exametra

Scripsi, sed ueritas eius assimetra;

Nunc prosam profero de rudi pharetra:

Scriptorum graciam, O mater, impetra.

In laudes ebetem stilum exacuo,

Marie uirginis laudes eructuo,

Non tamen congruis uerbis nec arduo

Stilo, sed utinam affectu congruo.

In tuis laudibus scribendo modica

Vilis et breuis est tota rethorica;

In tuis laudibus promendo rustica

Rudisque fieret lingua cherubica.

Si iam in calamos mundus decideret

Et omnis athomus attente scriberet,

Nec tantus numerus laudi sufficeret

Nec calcem uirginis digne describeret.

Pone scribencium tot esse milia

Quot habent nemora frondes et folia,

Litus lapillulos et guttas maria,

Indigne uirginis scribent preconia.

Si tot scribencium essent familie

Quot stelle radiant in celi facie,

Quot sunt orbiculi uel stille pluuie,

Mentem opprimeret pondus materie.

Ad laudes igitur amor me prouocat,

Maiestas uirginis et terror reuocat;

Sed illa territum clementer aduocat,

Oblatum calamum in manu collocat.

At ego calamum tremens suscipio,

De sensu funditus diffidens proprio;

Innitor uirginis totus suffragio

Et quantum influit tantum annuncio.

Ad sedes sedeo Marie tremulus

Que dictat scriptitans, rudis discipulus;

Ebes est calamus et tardiusculus,

Affectus tepidus, sensus turbidulus.

Cum pausam facio, trementem oculum

Ad sacrum uirginis leuo uentriculum;

Tumorem uideo sed nullum neuulum;

Miror quo tumeat intactum uasculum.

Surgens circueo uentralem sacculum

Nosse desiderans quale pondusculum

Vas sacrum teneat, quod nec operculum

Nec seram perdidit neque signaculum.

Miror et iterum miror miraculum;

Lustrum inuenio siue cubiculum,

Tandem inspiciens unum molliculum

Et intus celicum latentem hinnulum.

Giro perambulo uentris monticulum

Vix fere senciens dulcem odorculum;

Prorumpens igitur in luctum querulum

Descendo uirginis reuisens pedulum.

Maria, loquere nam tua labia

Torrentes mellios sunt distillancia

Tantoque gurgite lac resudancia

Quod mundus mergitur in lactis copia.

Hoc melle dominus de celo trahitur;

Hoc melle filius patris allicitur;

Statim ad melculum missus dirigitur

Et mellis osculum a melle petitur.

Missus mel nunciat et mel alloquitur

Et petit osculum melli, sed queritur

Modus a melculo; qui postquam panditur

Petitum osculum melli conceditur.

Statim de deico sinu mel liquitur

Et ad uirgineum fauum transmittitur,

Et postquam osculum uicissim traditur,

Dulcis fit mixtio: mel in mel labitur.

Dum sacrum osculum mel melli tribuit,

In centrum melculi mel sacrum confluit;

Sic sacrum osculum mel melli miscuit

Et mellis uasculum dulcore tumuit.

Cum me in melculi centro suscipitur

Circumferencia magis extenditur;,

Cum mel in melleo globo reconditur,

Mellis globositas maior efficitur.

Momentis singulis uentris dulciculi

Per dies singulos fiunt maiusculi;

Dum crescit quantitas mellis interuli

Cutis protenditur, crescunt orbiculi.

Concepit, peperit intacta masculum,

Que nusquam masculi sensit latusculum;

Descendit dominus in uentris laculum

Ibique uertitur in ministerculum.

Venter femineus fit uerbi fanulum

Et mons recipitur intra colliculum;

Hic Deum efficit nostrum fraterculum

Nostra sororcula per carnis sacculum.

In uentris decubat lustro leunculus

Sed nullum territat eius denticulus

Hic enim desinit esse mordaculus,

Iam ex leunculo factus agniculus.

Qui prius rigidus et quasi seuiens

Sub lege fuerat et leo rugiens,

Agnellus factus est suis reficiens

Credentes carnibus et lanis uestiens.

Terrens leunculi rugitus tollitur

Et in balatum agnelli uertitur:

Mitet leunculus et, sicut scribitur,

In uentris pascua cum agno pascitur.

Leo terribilis per mitem micium

Balatum induit iam ouem ouium;

In uentris pascuis mitis innoxium

Cum miti celebrat agno colludium.

Celestem celica uirgo dulcedine

Procum illaqueat et pulcritudine;

Legatus mittitur sciente nemine,

Procus approximat portelle femine.

Ardet cor uirginis in amatorculum

Et tollit ostii festina pessulum;

Amantis iaculis nudat pectusculum

Et procus aduolans ruit in osculum.

Post hec immumurat murmur dulciculum

Et murmur uirginis inflammat cordulum,

Que statim dulciter dulcem molliculum

Castum et tenerum offert corpusculum.

Post hec bellacula uirgo bellaculum

Procum in floreum deducit lectulum,

Qui mox ingrediens letum cubiculum

Fetat, ingreminat uentralem ortulum.

Virgo mirabilis nouo prodigio

Deum oppalliat sub uentris pallio,

Magnum abbreuians in paruo spacio,

Immensum meciens uentrali modio.

Conuertit genitor in matrem filiam,

Antiqus prosilit ad puericiam,

Nouam ingreditur rex regum regiam

Nec ullam uirginal sentit iniuriam.

Stupens intueor uentrem Cristifere,

Tenella crustula minutim tremere

Et suras Parias dulci sub pondere,

Ventrosam feminam et sine Venere.

Adoro pauidus beatum orreum

In quo reconditum est far sidereum,

Et flecto tremulus affectum ferreum

Adorans cernuus onus uirgineum.

Amarum pelagus, amaras aquilas,

Amaros gurgites et salsas undulas

Scimus dulcescere, quando per rimulas

Terrarum transeunt et artas fistulas;

Sic olim dominus, uigil in uerbere,

Doctus conterere doctusque tundere

Dediscit uagiens in cunis cedere,

Per uentrem uirginis celatus tenere.

Antiqus faciem mutat igneolam

Per uentris glebulam lapsus lacteolam;

Sic lac per lacteam fusum areolam

Lacte mortalium rigat uineolam.

Ros mundum melleus rigat marcidulum

Per uentris melleum expressus sacculum,

Et fluit leniter celeste melculum

Per uentris fistulam in nostrum ortulum.

Antiqus paruulus effectus ferulam

E manu proicit et trucem uirgulam;

Sic planctus uertitur in plausus "viulam"

Meror in canticum, nox in dieculam.

Mater uberculum producit niueum,

Liquorem exprimit nato nectareum,

Ocellum simplicem, ocellum linceum

In uultum paruuli defigens igneum.

Fetatur femina et sine comite

Tumescit uterus sed sine fomite;

Flos celi nascitur de terre cespite,

Verbum in uirginis plantatur stipite.

Claustralis factus est in uentre Crinius,

Hic abbas didicit esse nouicius,

Magister maximus elementarius

Et leo misticus agnelli socius.

Hic patris didicit uerbum silencium

Et risus celicum fletus prohemium;

Hic fit mancipii Deus mancipium,

Hic fit nouissimum quod est principium.

De sole rutilo sol alter oritur,

Sic mundo geminus sol superfunditur,

Sic ignis in terram de celo mittitur,

Sic mundi scoria uetus exuritur.

Heu michi misero! iam solis facibus,

Immo non unico sole sed solibus

Mundus perfunditur, et tamen niuibus

Longe plus algeo mentis affectibus.

Sol sole grauidus iuxta nos oritur

Et mundus ignibus uicinis uritur

Sed mea glacies in duram uertitur

Cristalli speciem, nec estu soluitur.

Venter eburneus, uenter mirificus

Modo mirifico fit methonomicus,

Contentus continens: quod mundus ciclicus

Non claudit, uterus includit modicus.

Hic magnus paruulus seruus fit dominus,

Contentus continens, breuis interminus,

Antiqus embrio, distansque cominus,

Excelsus humilis et simplex geminus.

Balbat puerulus et mammas paruulis

Contrectat manibus atque digitulis;

Iunguntur sepius inpressis osculis

Materna filii labra labellulis.

Verbum in uirginis descendit uiscera

Et carnem induit in uentris camera,

Paruusque paruula pendet ad ubera

A quo terrestria pendent et supera.

Verbum in uirgine fit participium;

Metitur uterus mensuram omnium;

Pater ingenitus coeuum filium

In claustro uirginis facit nouicium.

Vnguentum celicum a pigmentario

Celesti celico fit artificio;

Miscentur species in miropolio

Matris et uirginis, nec fit confusio.

Intacte uirginis castus uentriculus

Fit sine semine uiri turgidulus;

Prodit ex utero signato paruulus

Et tamen uterum non tangit masculus.

Virgo mirabilis, uirgo uenuscula,

Vite fons, scatebra, canalis, uenula,

Sine contagio, sine sordecula

Fit Christi loculus, theca, sedecula.

Verbum uirgineum in uentrem properat

Vbi celestia terrenis federat;

Dulci pondusculo puellam onerat,

Nec tamen uirginis florem obliterat.

Inpregnat uirginis uerbum uentriculum,

Nec pudicicie soluit signaculum;

Verbum in uirgine iam factum uerbulum

Nouellum inchoat in uentre ludulum.

Tumet nec tangitur uenter beatulus;

Antiqus incipit esse puerculus;

Pudico nascitur ex aluo paruulus

Et manet integer pudoris titulus.

In uentre coeunt lutum et deitas,

Fictor et fictile, maiestas paruitas,

Altum et humile, limus sublimitas,

Firmum et fragile, uirtus infirmitas.

Salutat angelus blande iuuenculam;

Virgo post modicum offert ancillulam;

Verbum inueniens puellam credulam

In uentrem labitur per auris fistulam.

Venter non senciens accessum hominis

Nec ullum paciens rigamen seminis

Tumescit onere materni germinis,

Et nemo tetigit sigillum uirginis.

Vascillum eligit aurum aureolum

Aluique numinis fauus alueolum

Et manna celicum uentris urceolum,

Mortis hic malleo cudens malleolum.

Conscendit Salamon uentrale ferculum

Nec uenter patitur pudoris neuulum;

Exsudant lacteum mamille riuulum

Et tamen uterus non sensit masculum.

Profert uirginea gleba granusculum,

In cuius adipe mentis est pabulum;

Qui pascit celites et terre circulum,

Per mamme pascitur beatum frustulum.

Ascendit Salamon uentris turriculum

Nec pudicicie tollit repagulum;

Qui maris tumidi crispat flucticulum,

Ad nos enauigat per uentris lembulum.

Tumescit uterus quem sanctus spiritus

Inpregnat leuiter illapsus celitus;

Floret et germinat agellus inclitus

Per quem non patuit mortali aditus.

Verbum absconditur in uentris nidulo;

Frumentum clauditur carnis folliculo;

Nouo prodigio, nouo miraculo

Mater in uirginis plantatur trunculo.

Conceptus uirginis est sine crimine

Et partus uirginis est sine tormine;

Concepit concula sine piamine

Sicut conceptus est sine peccamine,

Sic partus uirginis sine ploramine;

Sic prolem concipit roris guttamine

Et prodit gemmula sine fuscamine.

In carne Clarii lampas absconditur;

Mons magnus glebula uentris includitur

Et conche roridus liquor illabitur;

Sic nitens unio pudice nascitur.

O Dei genitrix, O gemma uirginum,

Que prolem concipis ex patre luminum,

Tu nos a fecibus detersos criminum

Transfer ad sidera post uite terminum!

Tu Christi thalamus, tu legis arcula,

Felix oraculum et felix urnula,

Velum, ignibulum, acera, mensula,

Et thimiamate respirans arula.

Tu Christi thalamus, immo tunicula,

Regalis trabea, ciclas interula,

Qua summa nexa sunt imis cathenula,

Verbi spinterculum, acus et fibula.

O fons dulcedinis, O mater inclita,

O uia luminis, O uite semita,

Tu nos in lectulo doloris uisita

Et cum lugentibus parumper lusita!

O mater elegans, quam nulla similis

Preit uel sequitur, et tamen humilis,

Pandana miseris semper adibilis,

Patra quod postulat seruus inutilis.

Terge puluerea, cenosa, sordida,

Fac atra niuea, fac suda nubida,

Emolli saxea, serena turbida,

Fac tetra florea, que marcent uiuida.

Redde fragrancia que uides olida,

Fac sana tabida, que fetent turrida,

Reduc ad speciem priorem lurida,

Fac reuiuiscere que nosti marcida.

O stella rutilans, O stella splendida,

Diuinis ignibus ardens et feruida,

Amoris estibus flagrans et formida,

Eisdem estibus accende frigida.

O uirgo nobilis, O uirgo lepida,

Diuinis ymbribus ubertim roscida,

Riga per graciam que uides arida,

Spe forti uenie comforta timida.

Virgo dolencium adiutrix rapida,

Laua quos crimina deterrent horrida

Et transfer lugubres ad regna lucida,

In quibus cantica resultant aulida.

Tu fons dulcedinis et uite scatebra,

Tu mellis pelagus et lucis latebra,

Leuis nubecula sed sine tenebra,

Laua nos aspera de mundi salebra.

Tumet et tenditur uentris cuticula

Et uulnericiam non sensit clausula;

Verbum ingreditur sed sine rimula;

Fetus concipitur sed sine macula.

Virgo uerbigena, felix nutricula,

Mater ancillula, nata, sororcula,

Magnum in modica claudit domuncula

Et totum tunicat carnis particula.

Subintrat uirginis uerbum granarium,

Tamen granarii non pandit ostium;

Verbum uirgineum tendit tentorium,

Tamen tentorii non rumpit licium.

Dat uiris inuia puella filium,

Que nunquam nouerat thori colludium,

Et, ne grex hominum iret per dubium,

Venit ad homines uia per inuium.

Qui montes trutinat et celi culmina,

Libratur uirginis uentrali trutina;

Quem mundi claudere non potest machina,

Claudit in uteri crumena femina.

Leui compluitur tellus irriguo,

Vellus imbuitur rore mellifluo,

Ardet incendio rubus innocuo,

Adoro spiritu uultuque cernuo.

Rubus innocuum sentit incendium,

Nec tamen uritur uel rubi folium;

Intrat iuuencule sponsus amenium

Et pudicicie non pallet lilium.

Ignis innocuus in rubo rutilat

Nec rubum nubilo fumali nubilat;

Deus puellule secreta uisitat;

Credit grex gencium, exultat, iubilat.

Rubum innoxie flamme uolumina

Lambunt, nec fumida fundunt atramina;

Puellam sarcinat beata sarcina

Que nunquam hominis presensit semina.

Rubum innoxia lambunt incendia,

Nec tamen excidit uiroris gracia;

Christus concipitur sine lasciuia:

Iudeus audiens corrodit labia.

Ignis innoxius per rubum lubricat,

Verbum per uirginem ad terras applicat;

In uentre uirginis simplex se duplicat;

Iudeus audiens ridet, ludificat.

Rubus innocuis ardescit ignibus,

Nec fit iniuria ramis uirentibus;

Christus concipitur castis uisceribus;

Iudeus murmurat et stridet dentibus.

Rubus per flammulas ardet innoxias,

Virores retinens, dotes primarias,

Et Deus celebrat in uentre nupcias;

Iudeus discolus mandit senescias.

Rubus per flammeam non flaccet igneam,

Nec partus graciam ledit uirgineam;

Iudeus littere corrodens paleam

In Christum acuit linguam uipeream.

Rubus non uritur per flammam blandulam,

Nec uirgo patitur per partum notulam;

Non enim sequitur nature regulam;

Iudeus audiens opponit ungulam.

Terra fructificat et sine uomere

Venter fit grauidus puelle tenere;

Iudeus rabidus palpator littere

Frontose lacerat partum puerpere.

Leuis nubecula patris tonitruum

In aure sibulum mutat exiguum;

Celeste suscipit tellus irriguum

Et caste concipit germen mellifluum.

Christus Iudaicum explorat carduum;

In spinis inuenit florem innocuum:

Florem considerans a spinis uacuum

Vas sibi fabricat dignum et congruum.

Tellus suscipiens celestem rosculum

Profert mirifice nouellum flosculum;

Latrat Iudaicum uulgus rabidulum,

Delirum, fatuum, tamen dicaculum.

Terra fructificat et profert flosculum

Que nunquam senserat cultoris sarculum;

Audit Iudaicum uulgus rancidulum

Et labrum rabide rugat prominulum.

Eterni luminis candor in candula

Vellus candiculum capit ouicula,

Pullum candiculum candens columbula

Vestit "uentriculum cadente plumula."

Salutat Gabriel Mariam dulciter

Et prolem uirgini spondet amiciter,

Sed uirgo nemini conmixta turpiter

Missum interrogat de modo grauiter.

Respondet angelus et docet qualiter

Fetari debeat, et illa comiter

Admittit nuncium, et uerbum leniter

In uentrem labitur clausum perhenniter.

Par patri filius omnipotencia

Doxa omusios et sapiencia,

Pro nobis factus est stultis stulticia,

Plenus diuiciis et in inopia.

Qui patri considet in regni solio

In uili considet matri tugurrio;

Ibi celestium assistit concio,

Hic bos et asinus coram presepio.

Ibi milicie celestis dominus,

Hic est mancipium sed rex clandestinus;

Ibi celestium assistit cominus

Sacrum collegium, hic bos et asinus.

Ibi lac celites ex eius ubere

Sugunt, hic ubera sugit puerpere;

Ibi familie plebem innumere

Pascit, hic pascitur a matre paupere.

Qui celos continet terras et maria,

Contentus decubat in ventris seria;

Plus cingit uterus quam celi spacia,

Et longe lacior est continencia.

Quem celi cingere non potest fascia,

In breui cingitur uentris fidelia;

Quem orbis extimi circumferencia

Non ambit, ambiunt uentris centralia.

Qui cingi celico nequit cinctorio,

Cinctus iniciis est in presepio.

O quam mirabilis abbreuiacio

Vel certe uerius exinanicio!

Immensus capitur uentrali dolio.

O quam mirabilis uentris dimensio!

Magnus est ambitus et circulacio

Celi, sed uastior est uentris tencio.

In uena uirginis breui sed regia

Portatur portator qui portat omnia,

Ad bella properans cuius preludia

In uentre celebrat sed cum imbellia.

Prodit tirunculus noster ad prelia,

In uentre celebrans belli primordia;

Inbellis bellica fundit collegia

Et per inbelliam confundit forcia.

O lampas celicum, O festra celica

Monstrum sanctissimum et fenix unica,

Cum mors compositum soluet algifica,

Nos ad theoricam transfer ex practica.

Tu summi principis thorus es floreus

Toralque roseum et tronus aureus,

Abyssus mellea gurgesque lacteus,

In quo resoluitur affectus saxeus.

Tu summi principis currus eburneus,

Felix uiuencium aquarum puteus,

Inpenetrabilis in bello clipeus

In quo credencium tutatur cuneus.

A uentre clauditur cuius est claudere,

A uentre capitur cuius est capere,

Hic ille geritur cuius est gerere,

Incanus sapiens hic discit ludere.

Verbum in uirginis descendens uterum

Flores et lilia decerpsit uiscerum;

Hic pater luminum plantat luciferum

Qui sacri peragat uentris signiferum.

In uentris clibano per ignem misticum

Maria decoquit panem saluificum,

Panem dulcisapum sed tamen modicum

Quo totum reficit conuentum celicum.

In mundo clibanus igne non caluit

Nec pastam sordidus contactus polluit,

Sed Dei digitus farinam miscuit,

Et quo confectum est, hic pastor pinsuit.

Sicut eloquia canunt autentica

Sanctorum concio turmaque celica,

Vix capit calculum, quem tamen unica

Pascit de patice nostra panifica.

Nostra panifica panem distribuit

Qui zima ueteri nunquam coacuit;

Hoc pane pastus est quicunque uoluit;

Solus ieiunus est qui pastum renuit.

Hunc panem frangimus et tamen fractio

Eius qui frangitur non est particio;

Hunc panem sumimus et tamen sumpcio

Eius qui sumitur non est consumpcio.

De grano tritici panis conficitur

Quo grex credencium totus reficitur;

Hic panis digerit et non digeritur;

Conuertit etiam et non conuertitur.

Hic panis azimus panis dulcedinis,

Panis et potus est celestis agminis;

Nouenus celicum conuentus ordinis

Panem de penore mendicat uirginis.

Hic panis anime dolores dissicit;

Panis est modicus et tamen sufficit,

Quia commeditur nec tamen deficit,

Non enim stomacum sed mentem reficit.

Hic panis coquitur celesti facula,

Factus de uirgine pura farinula,

Nec panem ustulat comburens flamula,

Nec pastam polluit polluta pinsula.

Per panes alios fames depellitur,

Sed tamen aspera sitis non tollitur,

Sed quisquis uirginis pane reficitur

Nec famem anxiam nec sitim patitur.

Celestes etenim ciues esuriunt

Sed in esurie penam non senciunt,

Nam panem commedunt et panem cupiunt

Et sine tormine bibunt et siciunt.

Felix conuiuium, felix refectio,

Felix societas, felix collectio

In qua uirgineus panis est pastio,

Qui solus saciat sine fastidio.

Felix refectio, felix societas

In qua fastidium nescit sacietas,

In qua nec capiti nocet ebrietas

Nec grauat stomachum esce nimietas.

Panis quo superum cibatur concio

Est uinum debrians sed modo sobrio;

Vt dicam breuius, potus et pastio

Marie promitur de promtuario.

Maria dolium uentris iniciat,

Mortales, celicos et manes debriat;

Pauper cum diuite secure ueniat,

De uentris dolio quantum uult hauriat.

De uentris dolio potantur celici,

Potantur etiam omnes catholici;

Hoc uinum nobile Iudei canici

Soli despiciunt, sunt enim rustici.

Ve michi misero! Tabernam uideo

Et uentris dolium, sed tamen doleo;

Non enim precium condignum habeo

Quo frui merear uino uirgineo.

Marie dolium dolens aspicio,

Hiulcans aridas fauces aperio;

Cauponam intimo pulso suspirio

Vt fruar uinuli uel stillicidio.

Si negat indigo caupona uinulum,

Si negas misero, Maria, poculum,

Intingat unicum saltem digitulum

Et sic refrigeret arentem seruulum.

In sacra uirginis taberna pocio

Non eris emitur sed morum precio;

Emptoris sufficit digna condicio

Sine pecunia, sine denario.

Dignus hic quilibet censetur siciens;

Nullus repellitur nisi fastidiens;

Solus requiritur uas digne capiens,

Non bursa grauida uel ere tinniens.

Odorem dolii uentralis sencio;

Accedo cominus et magis sicio;

Adoro dolium unus et nescio

Si lambens aliquid liquoris capio.

Procumbens dolio, deferuens osculum,

Cauponam deprecans ut mitem oculum

Ad suum aridum conuertat famulum,

Hic ego moriar, uel dabit poculum.

Arenti famulo, uirgo, compatere,

Potum animule largire misere:

De tuo dolio da michi bibere;

Si negas dolium, negas et uiuere.

Ex utre uirginis, hoc est ex utero,

Potare cupiens os hians offero,

In cuius dolio mergi desidero;

Hoc meum studium erit de cetero.

Vino uirgineo grex apostolicus

Madens est subito factus rethoricus;

Miratur audiens ille Iudaicus

Conuentus discolus, et latrat mordicus.

Hoc musto maduit cum piscatoribus

Et calens caluit Petrus meroribus

Statimque ciuibus et contribulibus

Fabre locutus est et linguis omnibus.

Hoc musto Stephanus madens consilium

Spreuit Iudaicum et lapidantium

Irridet rabiem, et uictis hostium

Confertis cuneis currit ad brauium.

Hoc uinum etiam Petrum gregarium

Fecit philosophum philozophancium;

Amusum uirginis dulce mustacium

Elimat, acuit, ignit ingenium.

Accedat igitur hic impedicior

Et balbet Moyses in lingua tardior;

Bibat et subito fiet facundior,

In uerbis prompcior et expedicior.

An nescis, Moyses, unde sit faminis

Gurges et copia disertitudinis,

Quid patrat graciam uerbalis fluminis?

Si nescis, referam - taberna uirginis.

Non est in carnea lingua uel litteris

Humanis gracia sermonis uerbulis.

Quid ergo, Moyses, de lingua quereris?

Non eris eloquens, nisi potaueris.

Hoc musto madidus uerborum segetem

Sparget superfluum ratus interpretem;

Hoc uinum acuit insensem, ebetem,

Elinguem efficit in linguam prepetem.

Accedat etiam hic puer ocius

"A" ter inclamitans et loqui nescius;

Cum uinum biberit, loquetur melius;

Tunc erit eloquens cum erit ebrius.

Si pauens trepidat qui se puerulum

Nouit et metuit in uerbum liberum

Puer prorumpere, currat et uterum

Mucrone lingule lambat uiniferum.

Fac et me, celicum regina, miserum

Summatim lambere uentrem deiferum,

Vel merge dulcius in ima uiscerum,

Ne mersus seruulus emergat iterum.

Regina nobilis gentis uranice,

De trunco prodiens gentis Iudaice,

Mustum purissimum genti catholice

Ventris purissimi propina calice.

Non est in calice liquor excrucians,

Non acet pristino sapore uarians.

O quam preclarus est calix inebrians!

Occurro calici uel labra basians.

In pulcritudine ciphus est uitreus,

In fortitudine tamen est ferreus,

Et qui contentus est potus est uineus

Sed tamen dulcior quam liquor melleus.

Ciphi uirginei uictum intueor

Et uini speciem et siti torqueor;

Accedo siciens, tamen prohibeor

Vel ciphum tangere, non enim mereor.

Accedo cominus, rursum reicior,

Reiectus lugeo, nam siti crucior;

Tandem cum ingruit sitis ardencior,

In ciphum irruo factus inpropior.

Verendum calicem contrectans uereor,

Lambo, deosculor et tamen terreor;

Insanus forsitan ex ausu uideor?

Et hanc insaniam sanam profiteor.

Si tedet uirginem quod posco poculum,

Si uult, accipiat fustem uel baculum;

Quamuis excerebret me suum seruulum,

Tamen non auferet dulcem caliculum.

Si tedet dominam quod seruus uineum

Deposcit laticem, assumat malleum;

Si uult, in puluerem caput et craneum

Contundat, calicem non tollet uitreum.

Hoc michi uitrum est ciphus et speculum

Et erit utique per omne seculum;

Nil michi dulcius quam in uentriculum

Marie figere mentalem oculum.

Venter uirgineus est ciphus misticus

In quo contentus est potus deificus;

Ciphus est omnium et tamen unicus,

Mundo sufficiens et tamen modicus.

Liquor deificus in uitro fluctuat;

Cifus est positus ut potum tribuat;

Quamuis sit modicus, bibens non metuat,

Hunc mundus ciclicus haustum non uacuat.

Hic uolo bibere totis conatibus,

Donec longissimis exspuem tractibus,

Vt dicant angeli iocundis uultibus

Cum ad me uenerint "uiuat multibibus!"

Bibam ut tractibus bibens intereat,

Vt ad me ueniens sanctus congaudeat

Cetus angelicus, et letus rideat

Dicens solempniter "potator ualeat!"

Quamuis inuidia Iudeus ardeat,

Vt palam dentibus caninis mordeat,

Bibam ut spiritus liquore lenteat,

Vel, quod est dulcius, ex toto liqueat.

Quamuis Iudaica turba succenseat,

Bibam et utinam ad uotum liceat;

Bibentem utinam cifus absorbeat

Et me perhenniter absortum teneat.

Bibam et utinam sitis non transeat,

Sed potus pocius sitim adaugeat!

Bibam et utinam sitis sic urgeat

Vt bibens siciat et semper langueat.

Bibam et utinam me uirgo iubeat

Ad uotum bibere uotumque compleat;

Sic uini copia uoto respondeat,

Vt desiderii sitis non torpeat.

Felix qui mergitur, felix qui balneat

In isto calice ne siti marceat;

Felix qui biberit tantum ut pereat

Nutans et ebrius et uinum oleat.

Letus intueor utrem uiuarium

Et uinum plurimum sed paruum modium,

Et miror quomodo tam breue spacium

Vini contineat uastum diluuium.

Accedo cominus ad uas eximium

Vini desiderans uel stillicidium,

Nec licet ingredi sacrum cellarium,

Sed lambo uasculi beatum corium.

Olim in tempore Noe diluuio

Fertur mortalium facta perdicio,

Cum brutis hominum communis mersio;

Paucorum admodum erat excepcio.

Marie tempore nouum diluuium

Inundat dulcius, cum sit innoxium;

Hic enim mergitur turba fidelium,

Nec mersi senciunt illum supplicium.

Illud diluuium est animancium

Exanimacio morsque uiuencium;

Istud diluuium est moriencium

Viuificacio siue remedium.

Illud diluuium undosis fluctibus

Spumans illiditur arche lateribus;

Istud diluuium undis crispantibus

Archam circumfluit sine timoribus.

Ibi uerberibus fluctus horriduli

Naualis quatitur doma uehiculi;

In hoc diluuio dulces flucticuli

Lambunt, non quaciunt, compagem lembuli.

Illud diluuium est horror seculi

Quo fere pereunt omnes et singuli;

Ibi sunt omnium luctus, hic luduli

Vbi credencium ludunt pisciculi.

Celestis aurifex fornaci uirginis

Prunas iniciens amici faminis

Et follem adhibens diuini flaminis

In semen decoquit liquorem sanguinis.

Fornaci uirginis focus inicitur

Et sancti spiritus follis adicitur;

Sic liquor sanguinis pudici coquitur,

De quo corpusculum Messie cuditur.

Igne castissimo fornax succenditur

Aurumque uirginis mollescens soluitur;

Soluto numinis iaspis immittitur

Et sacer anulus sponse conficitur.

Mente circueo terras et maria,

Celos et siderum globos et omnia

Que pulcritudinis antistant gracia

Marie comparo, perduntque precia.

Sol ipse rutilus, Phebus et Cinthia,

Totaque fabrice celestis gloria

Collata uirgini sunt fex, sunt scoria,

Sunt pus, sunt palee, sunt sterquilinia.

Non potest igitur laudari facile

Quod supergreditur omne laudabile,

Post Deum penitus nil habens simile

Sed uix uniuocum, uix comparabile.

Si terras spolies celique circulum

Cunctaque congreges in unum cumulum

Que pulcritudine deculcant oculum,

Marie compara perduntque titulum.

Marie genulis olorem confero,

Sic signum facies coruinum genere;

Ligustra, lilia niuesque congere,

Videbis omnia colorem perdere.

Marie uirginis dulcedo dulcium

Primatum meruit et priuilegium,

Ad quam si conferas labores apium,

Fauus est felleus, mel est absinthium.

Dum laudes promere Marie studeo

Penso materie pondus et paueo;

Que huic congruant uerba non habeo;

Vincor et, fateor, me uinci gaudeo.

A sensu ferreo siquid extorqueo,

Confestim calamum manu admoueo,

Et si post modicum ad scriptum redeo

Quod scripsi displicet, et me derideo.

Miror non modicum quod temptat temere

Talpa lucifuga de luce scribere;

Miror quod noctua sermonem facere

Audet incongruum de solis sidere.

Canit solifuga de solis radio;

Diem horrisono bubo preconio

Commendat, predicat, et uespertilio

Conniuens oculis scribit de Clario.

Mariam laudibus efferre cupio,

Sed tamen qualiter id agam nescio;

Si loqui cepero, nichil proficio,

Nam nulla sufficit laudi locucio.

Vincit materia lingue diluuium,

Absorbens etiam Maronis fluuium;

Laus enim uirginis non per eloquium

Digne depromitur sed per silencium.

Quid enim garrio? Silerem sacius

Et silens uirginem laudarem dignius;

Cesset et taceat laudator inscius,

Tacendo forsitan loquitur melius.

Dum enim taceo, dum loqui nescio,

Victum me fateor ipso silencio,

Et laudat dulcius ipsa confessio

Quam minus affabre lingue laudacio.

Indicit thematis pondus silencium,

Sed amor garrulus iubet contrarium;

Amoris igitur sequens imperium

Loquar, sed utinam non uaniloquium!

Quero que congruant uerba preconio,

Et in gramatice minera fodio,

Sed diu fodiens nichil proficio;

Incultum enim est quicquid inuenio.

Post hec gramatice uenas despiciens

Et ad armarium uentrale rediens,

Illic inuenio uerbum sufficiens

A patre luminum occulte prodiens.

Hoc est, ut diximus, uerbum sufficiens

Et tantis laudibus tantum conueniens;

Est enim stabile, manens non transiens,

Sed empostatocon et indeficiens.

Laus que depromitur uerbo uolatili

Statim elabitur cum uerbo labili;

Laus que conficitur sermone cursili

Cursim cum strepitu transit inutili.

Laus que uolatili sermone texitur

Cum paucis sillabis statim expenditur;

Tam cito desinit quam cito nascitur,

Fine propemodum in ortu clauditur.

Non potest uolucre uanumque uerbulum

Substantis fieri laudis uehiculum;

"Hoc uerbum soluere laudis est baiulum"

Quod celos sustinet et terre circulum.

Laus perfunctorio prolata uerbulo

Cum uento uolucri fugit cursiculo

Et flatus tenui portatur uentulo;

Talis est quelibet laus in hoc seculo.

Non est laus uirginis in uerbo mobili

Vel soni strepitu neque uersatili

Confecta lingula, nec fugit agili

Fuga, sed figitur in uerbo stabili.

Laus fixa uirginis in illo figitur

Verbo quod permanens et fixum legitur,

Quod ineffabilem perfecte loquitur,

Quod Dei filius et Deus dicitur.

Recedant igitur uerba decidua,

In tantis laudibus prorsus incongrua;

Verbo perpetuo uirgo perpetua

Laudetur: alia laus est exigua.

Cum nomen audio Marie uirginis

Vel sacris lectito scriptum in paginis,

Sonus uel littera sacri uocaminis

Pastu me recreat mire dulcedinis.

Cum dulce uirginis nomen depromitur,

Aer salubrior fit qui percutitur

Et melle dulcior ad aures labitur,

Cum sonus melleus per eum uehitur.

Cum auri melleus sonus infunditur,

Mens quamuis ferrea tota resoluitur;

Cum auris timpanum hoc sono tangitur,

Mens ardens obuiam sono progreditur.

Cum uocem suscipit auditus melleam,

Mens quamuis saxea transit in ceream,

Que mox ut hauriat uocem nectaream

Festina prouolat in auris cocleam.

Explorat igitur auris angustias,

Vt sacras colligat uocis reliquias,

Et, si quas inuenit dulces minucias,

Has plusquam Darii probat diuicias.

Cum aures percutit sacra prolacio,

Statim affectuum tota collectio

In unum cogitur, et cum tripudio

Occurrit uocule leta processio.

Cum sonus intonat delicacissimus

Et ferit organum ictus dulcissimus,

Dum tremor superest uel tenuissimus,

Auris perambulat amfractus animus.

Ve michi misero, quare non licuit

Vidisse tempora quando refloruit

Mundus per uirginem, que clausa genuit

Agnum qui seculi peccata diluit?

Pono quod reuocet Deus hec tempora.

Quid nunc acturus sum? Mox sine remora

Vadam inuisere Iudea litora -

Hic mei lembuli figetur anchora.

Cum magis ueniam regem inuisere

Qui sacro uirginis lactatur ubere;

Illi repatrient oblato munere,

Ego puerulum nolo dimittere.

Magi reuisere si uolunt patriam,

Vadant uerumtamen per uiam aliam;

Ego cum paruulo hic moram faciam,

Ioseph et uirgini deuotus seruiam.

Ego post celitus datum oraculum

Cum Ioseph fugiam Herodem emulum;

Feram in humeris sacrum cunabulum,

In ulnis, brachiis et sinu paruulum.

Illi repatrient, ego remaneo

Et nostrum paruulum in cunis cilleo;

Qui uolunt, abeant; ego non abeo,

Sed cunis perdius pernox adhereo.

Illi repatrient post data munera

Non hac qua uenerant uia sed altera;

Ego remaneo uisurus ubera

Que profert paruulo uirgo puerpera.

Ad sua redeant illi celeriter,

Herodem fugiant qui furit fortiter;

Ego remaneo uisurus qualiter

Iocatur paruulus cum matre dulciter.

Sedet infantulus in matris gremio

Et offert osculum humecto labio,

Quod quidem osculum indulcat mixtio

Saliue tenuis et deguttacio.

Ceruici lactee matris laterculum

Innectit paruulus dulceque collulum

Astringit dulciter, blandusque blandulum

Offert labellulis consertis osculum.

Ocillum dulciter et labra dulcia

Saliuam paruuli more manancia

Aptat ad osculum, et mater micia

Labellis mitibus coniungit labia.

Saliua paruuli per ora defluit

Filisque dulcibus ad pectus confluit;

Sic Dauid sapiens saliua maduit,

Quem Achis furere uesanus censuit.

Noli labellula, Maria, tergere

Beati paruuli sed magis lambere;

Beata labiis labella consere

Et prolis excipe liquorem tenere.

Hic liquor osculum facit iocundius,

Ex udis labiis fit saporosius,

Et facit osculum saliua gracius:

Eo fit dulcius, quo saliuosius.

Maria paruuli girat corpusculum,

Nunc genas osculans, nunc os, nunc collulum,

Manus, brachiola, pectus, dorsiolum,

Latus et crustula, pedem, geniculum.

Crescit puerulus, qui magnitudine

Par Deo creditur et celsitudine;

Herodes metuit audito nomine

Regis qui proditur stelle uibramine.

Iratus acuit lanista gladium,

Vt tollat teneram turmam infancium,

Sed non inueniet infantem regium:

Transiuit alium in territorium.

Fama pueruli regna peruolitat;

Herodes audiens quid agat hesitat;

Qui regni perdere dum iura pauitat,

Insontis paruuli de nece cogitat.

Herodes perfidus, ne regni gloria

Priuetur, metuit et cum fallacia

Spondens obsequium occultat odia;

Sic blandis tegitur uerbis rancordia.

Oportet igitur Ioseph sanctissime

Egiptum petere festinantissime;

Grassatur impius rex immanissime,

De morte paruuli tractat cautissime.

Volo, si iubeas, asellum sternere

Et paucos pueri pannos conuoluere,

Et caute uolumus de nocte fugere,

Ne possit impius hostis aduertere.

Herodes impius et plenus scelere

Audit pueruli famam succrescere,

Et regni metuens honorem perdere

Insontem sanguinem festinat fundere.

Eamus igitur in fugam ocius,

Ascendat asinum Christus nutricius.

Ego sum uirginis asellus proprius

A quo portabitur cum matre filius.

Ego sum asinus; michi sarcinula

Debetur uirginis cum prole paruula;

Si pecus cespitat, tu uirgo uirgula

Cede calcaribus, cruenta stimula.

Si pecus cespitat dulci sub onere,

Tuum est cedere, tuum est pungere;

Si forte calcitret nolens procedere,

Castiga miserum asellum uerbere.

Tuus sum asinus, ergo me libere

Vt pecus proprium potes occidere;

Si non uult asinus ut placet currere,

Cur non uis lateri ferrum immergere?

Si pecus lentum est, dulci tu dextera

Flagellum arripe crebroque uerbera

Misellam bestiam, cruenta latera

Sacratis calcibus, et ictus itera.

Tuus sum asinus, tu mea domina;

Quod iubes, faciam; si uis, examina:

Tui corpusculi beata sarcina

Non premit asinum sed dat leuamina.

Herodes interim bellum imbellibus

Indicit paruulis et innocentibus;

Mergit in teneris ferrum uisceribus,

Iudeam martirum exornans floribus.

Herodes scelerum sentina fascibus

Priuari metuens indicit mitibus

Bellum puerulis adhuc imbellibus,

Adhuc ad ubera matrum pendentibus.

Herodes beluas uincens seuicia

Tocius sceleris fex, spuma, scoria,

Implet lactentibus indicens prelia

Iudeam fletibus, celum leticia.

Herodes estuans felle sathanico

Et plus insaniens omni frenetico

Trucidat paruulos, planctuque publico

Repletur Bethleem, celumque cantico.

Insontes lacerat leo terribilis,

Truncatur turmula tenella fragilis;

Clamor in Bethleem crebrescit flebilis,

In Rama resonat uox lamentabilis.

Herodes metuens honores regios

Per nouum perdere regem, innoxios

Ferro transuerberat pugnaci paruulos

Et Rachel querula deplorat filios.

Herodes rabie uincens demonia,

Proles diaboli sed maior furia,

Patrem iustificans astu, uecordia,

In uagiencium seuit collegia.

Insanit carnifex et tortor pessimus,

Sed tamen Sathane satelles optimus,

Veneno plenior quam stilo prodimus,

Et sceleracior longe quam scribimus.

Cum cedit teneros mente maliuola

Tirannus stomacans, fuga situuola

Egiptum petimus; hic regni simbola

Capit rex paruulus, dum ruunt ydola.

Sol quondam denegans Egipto radium

Hebreis prestitit lucis solacium;

Nunc autem deserens Iudeum impium,

Sol ecce geminus petit Egipcium!

Ioseph antiquitus exponens sompnium

Nancisci meruit regni dominium;

Egipte, suscipe nunc Ioseph alium

Qui tibi gemine dat solis zenium.

Si laudem nactus est ille pro sompnio,

Quid laudis meruit ille pro Sinthio?

Illum oromatis interpretacio,

Hunc laudat gemine lucis allacio.

Post tempus modicum exacto scelere,

Vite periodum compulsus claudere

Tirannus moritur fedans in funere

Infernum anima, solum cadauere.

Tirannus moritur, exultant superi,

Vermes hereditant cadauer miseri;

Dum tantus carnifex est datus funeri,

Celum tripudiat sed gemunt inferi.

Letetur Bethleem, Iudea gaudeat

Et Rachel detersis lacrimis rideat!

Herodes piceus in pice balneat,

Ex cuius sordibus infernus nauseat.

Tirannus moritur dandus supplicio,

Igne perhenniter torquendus stigio;

Si tamen inferis daretur opcio,

An portas panderent Herodi, nescio.

Post hec Egipcios fines deserimus,

Iudeam angelo monente petimus,

Sed quia pessimo successit pessimus

Parenti filius, adhuc metuimus.

Herodi soboles successit impia,

In regno pariter et in nequicia;

Viuit in surculo trunci nequicia,

In prole pululat paterna furia.

Dum semen igitur prophanum fugimus,

Moram in Nazareth ad tempus facimus;

Vitare regiam urbem decernimus

Et ciuitatulam nobis eligimus.

Elapsis temporum paucis decursibus

Et Ierosolimam proficiscentibus,

Vna cum paruulo Christi parentibus,

Puer non repedat cum repedantibus.

Christi cognacio turmatim graditur

In urbem regiam, et puer sequitur;

Parentes redeunt, hic non regreditur,

Pectus uirgineum metu concutitur.

Dolor acerrimus pectus tenerrimum

Angit, excruciat et torquet plurimum;

Doloris gladius pertransit animum

Et meror irruit in cordis intimum.

Doloris stimulus cor pium lacerat,

Cordis centralia cruentat, uulnerat;

Quantus puerperam dolor exulcerat,

Quamuis loquaculus stilus non reserat.

Accedat Tullius vel Maro fluuio

Verborum fluuians, et toto studio

Quanta sit uirginis pingat afflictio:

Rem non aperiet fabra locucio.

Dolor uirgineum pectus depascitur,

Cor ex mesticia fere resoluitur;

Quantis incendiis doloris uritur

Mater pro filio, stilo non proditur.

Vacillat gressibus et toto corpore

Virgo doloribus exhausto robore;

Merorem improbo soluit cum fenore

Qui prius defuit effuso pignore.

Iesu piissime, matri compatere,

Parce uisceribus puelle tenere.

Quo, queso, meruit Maria scelere

Tante tristicie percelli uulnere?

Qua culpa meruit uel quo flagicio

Vt tali debeat uri supplicio?

Vbi nunc pietas uel miseracio,

Si matrem deseris absque solacio?

Illa te peperit, illa te genuit,

Illa de melleis mamillis aluit,

Illa te milies in ulnis tenuit:

An hiis reatibus tibi displicuit?

Illa te genuit in dulci gremio,

Infigens oscula millena filio;

Pro te proscribitur et solo patrio

Pulsa diutino datur exilio.

Illa te diligit plusquam eloquio

Pandat yperbole; si noxa munio,

Si culpa trahitur ex beneficio,

Maria pereat, ego consencio.

Si summa caritas, summa dileccio,

Summum obsequium, summa deuocio

Puniri debeat, iusto iudicio

Maria pereat: detur incendio!

Illa te peperit et inter dulcia

Millenis uicibus portauit brachia;

Si ream faciunt matrem hec munia,

Dic quibus legibus uel qua iusticia.

Illa te tenerum fouebat dulciter;

Si tali merito matrem atrociter

Torquendam iudicas, reclamo fortiter,

Contra sentenciam appellans acriter.

Festina lugubri matri succurrere;

Si moram feceris, procedo temere:

Volo pro uirgine tecum contendere,

Pro matre filium in causam trahere.

Ego compatior insonti femine

Quam mori uideo sine peccamine;

Seruus sum uirginis, ego pro uirgine

Causam suscipio: responde, Domine!

Si parcis omnibus, cur non uis parcere

Matri, sed prorogas opem impendere?

Dic qua iusticia potes affligere

Matrem, qui precipis matrem diligere?

Tu dicis, "petite, petitum dabitur;"

Tu dicis, "querite, quesitum redditur;"

Dicis pulsantibus quod illis panditur,

Et mater lacrimis pulsans abicitur.

Dicis lugentibus, "Clamate, uenio,

Cum clamaueritis, assum et audio;"

Mater inclamitat fletu, suspirio:

Quo iure debeat repelli nescio.

Si non subuenias matri mesticie,

Rigorem temperans dire sentencie,

Contendam acriter, contendam anxie

Ad forum prodiens tue clemencie.

Si docet animum matris innoxium

Torquere filius, da tu iudicium,

Iudex clemencia, soluetque iurgium

Inter puerpere seruum et filium.

Si mitis soboles debet tam micia

Mitis affligere matris precordia,

Quam nulla fecerat ream iniuria,

Tu da iudicium, Christi clemencia.

Non parco sumptibus siue substancie;

Ad forum propero tue clemencie,

Tecumque litigo, quamuis sciencie

Thesaurum habeas et sapiencie.

Non fido rethoris in eloquencia;

Verbum non uincitur uerborum copia:

Allegat uirginis sola tristicia

Et iudex pietas promat iudicia.

Appello, domine, pro mea domina:

Decernat pietas si debet femina

Quam nulla faciunt ream peccamina

Tot mala perpeti, tot cruciamina.

Produco testium greges et agmina,

Materni silicet ploratus numina;

Tu, iudex pietas, testes examina

Et da sentenciam litemque termina.

Ex uerbis filii conuinco filium,

Qui fidem recipi uel testimonium

Duorum iudicat uel trium testium,

Sicut lex edocet et euuangelium.

Mecum est testium exuberancia,

Tenella uiscera matris arencia,

Colorque luridus et macilencia,

Mater doloribus nutans et ebria.

Mecum est testium sufficiencia,

Materna torcio siue tristicia,

Ora que uicerant candoris lilia

Modo fuligini fere similia.

Testis que titubat est mater anxia

Milleque lacrime, mille suspiria;

Addo gemituum centena milia;

En quantus populus, quanta familia!

Mecum est testium pregrandis copia,

Materna lumina fletu languencia,

Ora, que uicerant candoris gracia

Niuuem, uix speciem plumbi uincencia.

Decernat igitur iudex clemencia

Si debent recipi tot testimonia,

Et si sufficiunt, detur sentencia

Pro matre uirgine, cessentque iurgia.

Que statim faciens altum silencium

Promit sentenciam, promit iudicium,

Vt matri filius afflicte filium

Reddat et prodeat latens in medium.

Fit plausus omnium atque leticia,

Nam tota uirgini fauebat curia;

Clamant solempniter, "Sit Deo gloria!"

Virgo tripudiat freta uictoria.

Sic, sic negocium ad calcem ducitur,

Sic causa prospere decisa soluitur,

Sic disputacio nostra dirimitur,

Sic sapiencie Dei concluditur.

Christus clemencie sacre iudicium,

Cuius repellere nequit imperium,

Subire cogitur, nec sit dispendium

Sue potencie uel preiudicium.

Inuictus igitur in consistorio

Victus clemencie paret imperio

Statimque tridui peracto spacio

Prodit in medium, sedet in medio.

Sic matri soboles quesita redditur

Et gena lacrimis nuda detergitur;

Detersa roseo rubore tingitur

Et uernans lilii candor resumitur.

Iam leta uirginis tenduntur uiscera,

Aurora spargitur per ora tenera,

Sintillat facies a fletu libera

Que solem superat plusquam sol sidera.

Solaris facies ad lucem rediens,

Eclipsis antea labores paciens,

Iubar recuperat, umbras excuciens,

Et micat radios ut ante iaciens.

Recedit gelidus et gelans aquilo,

Lustrata facies refloret iubilo;

Refulget rutilus uibratu rutilo

Qui prius fuerat Phebus in nubilo.

Postquam detrahitur fletus indicula

Et genas repetit cruoris undula,

Serena facies patens et nudula

Corusci luminis profundit spicula.

Postquam est sanguinis beata uenula

Beato riuulo facta feracula,

Fulgentes radios fundit fronticula,

Quales nec aquile portaret pulula.

Cum mater filium in templo repperit,

In quales animi risus irruperit

Qualeque gaudium, non est qui nouerit,

Non est qui pandere sermone poterit.

Hic Phebus speciem obductam aperit,

Lunaris obicis nubella preterit,

Et crines Crinius aurosas exerit,

Aurosi gloriam uultus redoperit.

Preclare fulgurat gena uirginea,

Que nuper palluit tanquam cinerea;

Iam luce lumina cecat etherea,

Fatiscant tenebre, lux surgit aurea.

Eoy sideris splendor renascitur

Et color abditus luce detegitur;

Illa palpabilis caligo finditur

Et solis spiculo percussa tollitur.

Iam linguam mordeo, iam temerarium

Sermonem comprimo, nam tantum gaudium

Nullius pandere posset eloquium,

Quamuis Demostenes spumeret fluuium.

Cum matre uirgine puer regreditur

Matrique pariter et sponso subditur;

Qui mundi fabricam fecisse legitur

Et factam regere, fabro subicitur.

Hic arrogancia nostra confunditur,

Hic extollencia nostra retunditur,

Hic mentis turgide fastus arguitur

Que semper omnibus preponi nititur.

Nostra superbia nulli uult subici,

Conatur pregredi, conatur prefici,

Cunctos despiciens et nolens despici

Sed petens ardua meretur deici.

Tronum superbia ponens in edito,

Relabi cogitur ad ima subito;

Sic regno Roboam priuatur merito

Qui patri minimo non equat digito,

Superbus imparem se putat omnibus,

Ad summa nititur, sed cassis nisibus,

Nam teste Iacobo resistit talibus

Deus et graciam donat humilibus.

Superbus omnibus uult esse dignior,

Prior in laudibus, in ueste cultior,

Minor in merito, gradu superior,

In trono celsior et reuerencior.

Si summa splendeas uirtutum gracia,

Vigore corporis et elegancia,

Mentis industria, lingue facundia,

Fedat hec omnia comes superbia.

Hec est diaboli proles primaria,

Par patri scelere, par contumacia,

Sequens in omnibus patris uestigia

Vel certe preuolans inani gloria.

Hec facit hominem parem demonibus,

Vt sanctus astruit; hec cor tumoribus

Distendens uacuat cunctis uirtutibus

Locumque Stigiis parat hospitibus.

Hec pestis aliis ortu premittitur,

De lumbis Sathane prior egreditur;

Qui tali copule sponte coniungitur,

Rite diaboli gener efficitur.

Miser homuncule, dic unde tumeas,

Dic quibus meritis tumere debeas;

Pensa quam fragilis ad ortum prodeas;

Pensa quam putridus et uilis exeas.

Si forte tumeas hoc aposcemate,

Pro rerum copia, pro uestis scemate,

Pro clara sanguinis uena uel stemate,

Cur non confunderis de uili spermate?

Miror homuncio qua fronte tumeat

De carnis robore, quem ursus terreat,

Qui quamuis gladium in manu teneat

Vnum excipere leonem timeat.

Tumet de uiribus miser uermiculus,

Saccus putredinis, phimi cophinulus,

Cespes uilissimus, modo lucidulus

Per carnis gloriam et cras cinisculus.

Tumet de uiribus quem potest coquere

Dolor ungriculi, quem potest ledere

Vna uepricula, quem interficere

Potest aranea uix noto uulnere.

Tumet de uiribus quem potest tollere

Serpens, cum carnibus ossa resoluere,

Quem potest regulus uisu perimere,

Quem potest noxius aer extinguere,

Tumet de uiribus quem potest angere

Vnius culicis morsus et urere

Minuta pustula, quem potest perdere

Illapsa pocio per fauces temere.

Tumet uermiculus, immo fragilior

Ipso uermiculo, quamuis elacior,

Quem sepe suffocat saliua crassior:

Lege philosophum, uide si mencior.

Tumet de robore quem necat scorpio,

Quem angit pulicis vel musce punctio,

Qui suo moritur interdum gaudio,

Vt risu periit Philemon nimio.

Si forte germinat ceca superbia

De carnis specie cutisque gracia,

Queso que furia maior uel mania,

Que maior cecitas, que par inscicia?

Tumet si niteat tensa cuticula,

Quam cito contrahit senilis rugula;

Fortassis hodie nitens caruncula

Pallescet crastina tacta febricula.

Miser, si tumeas de frontis corio

In uultu glorians quamuis inglorio,

Si placet faciem oppone lilio:

Vultus et lilii fiat collacio.

Satis exilis est candoris titulus,

Exilis species quam uincit flosculus,

Quam mutat temporum breuis cursiculus,

Quam fugat febrium breuis igniculus.

Fallax est species et decor lubricus,

Quid non? - simpliciter grece sophisticus;

Nunc iacet pallidus heri mirificus;

Bustum interroga, si sim nugidicus.

Candet nunc candide gene coriolum

Sed post uolatilis hore spaciolum

Vix restat pristini candoris ydolum;

Est ergo species fumus et friuolum.

Attendat igitur calamistratulus

Quod decor uanus est, ut monstrat oculus;

Si non uult credere, legatur tumulus:

Pro teste sufficit iste codiculus.

Candoris gracia uanescit caumate,

Vapore uanior immo fantasmate,

Tamen deciduo sublucens scemate

Incautos decipit leui sophismate.

Miser, considera cutis florarium,

Preclarum hodie sed cras inglorium;

Quam sit euanidum, quam perfunctorium,

Leuis febricule pandit frixorium.

Que nuper nituit pellis pellaciter,

Lasciuum oculum pascit inaniter,

Nunc iacet liuida fetetque grauiter;

Si non uis credere, sit nasus arbiter!

Gena que placuit hesterno corio

Candoris gracia uel beneficio,

Nunc fedat aerem odore noxio;

Si negas, narium stabo iudicio.

Gena quam lubrici coloris claritas

Serenat hodie, dum manet caritas

Humorum quatuor, cras erit feditas;

Nasum interroga, si forte dubitas.

Ignita facies et gena rosea

Post instans temporis fit pallens plumbea;

Ergo quid aliud est forma carnea

Quam fenum, flosculus, fauilla, palea?

Si forte tumeas de rerum copia,

Rogo, considera que par amentia?

Fortuna forsitan modo propicia

Post tempus modicum erit contraria.

Fortuna blandiens nunc uenit obuia,

Fecundo calice propinans dulcia;

Post instans temporis fit aduersaria

Et leta rapiens subinfert tristia.

Fortuna discolor, discors et uaria,

Bifrons et bifida, duplex et dubia,

Nunc fluit ueniens in habundancia,

Nunc redit sicuti freti uenilia.

Fortuna uaria fortassis hodie,

Ridens, equiuoca blanditur facie,

Sed mutans faciem cras uel perendie

Dissoluit federa que fecit pridie.

Fortuna lubrica nunc manu prenditur

Sed cras reciproca fuga reuertitur,

Et quasi lubricus anguis elabitur

Tunc quando pressius teneri creditur.

Fortuna rusticum mutat in militem,

Sed rotam subito uersans ancipitem

Ex equo detrahit quem fecit equitem;

Sic eques iterum redit in peditem.

Fortuna gloriam habet precipitem,

Nunc opes influit, nunc siccat gurgitem,

Nunc leuat militem, nunc premit diuitem;

Quem fecit dominum, nunc facit hospitem.

Fortuna labilis, inconstans alea,

Nunc beat miseros inani glarea;

Nunc quos beauerat, obtruncat framea;

Sic, sic felicitas rotatur terrea!

Fortuna prodiga nunc fundit munera,

Viles, ignobiles leuat ad sidera,

Nunc summos deicit a sede supera,

Deiectos collocans in casa misera.

Fortuna spurios repente culminat,

Post hore morulam ferit et fulminat,

Donat et repetit, metit et seminat,

Inuestit hodie sed cras eliminat.

Fortuna uitrea cum splendet frangitur;

Tunc magis titubat cum minus creditur;

Quando iocundius micat, extinguitur;

Ad casum properat cum figi fingitur.

Ne credas cultui fortune lubrice,

Que uirus aureo colorat calice;

Cum ridet gracius, irridet publice;

Cum statum simulat, tunc casum conice.

Quid prodest igitur argenti copia,

Quid auri sarcina, quid ampla predia,

Quid urbes, uiculi, quid alta menia,

Cum fluxu temporum fluunt hec omnia?

Quid prodest arculis era recondere,

Sarcire sacculos metalli puluere,

In hiis diuiciis cor totum mergere,

Quas tecum moriens non potes tollere?

Quid prodest talia bona congerere,

Que solent animum habentis urere,

Que solent noxia tortura coquere

Et metus animo uanos incutere?

Auarus perfidus, auarus impius,

Cuius est ydolum ipse denarius;

Argenti glaream commassat anxius,

Cum massa creuerit, sitit ardencius.

Auaro saxeo nichil est nequius,

Nichil tenacius nichilque durius;

Thesauros aliis adunat nescius;

Non erit dominus sed custos uerius.

Non est felicitas, immo miseria,

Auri reconditi seruare precia;

Si beat quempiam auri custodia,

Beatas procreat formicas India.

Cur hec diligimus que mentem lacerant,

Que metum pariunt, que curas generant,

Que sui precio uix cenum superant,

Que fures auferunt, ignes incinerant?

Quid prodest talibus bonis affluere,

Que per eruginem possunt defluere;

Qui diues dicitur argenti pondere,

Hunc dico candido ditatum cinere.

Pauper quem creditur fortuna premere,

Comes diuitibus est in itinere;

Hoc tantum interest, quod pauper libere

Per uiam ambulat, diues cum onere.

Pauper qui creditur egens et anxius

Ipsis felicibus uiuit felicius;

Nummosus dicitur felix quem uerius

Appellat miserum, qui uidet clarius.

Egestas nascitur ex multa copia,

Ex multis opibus multa penuria,

Ex opulencia prodit aporia;

Sic, sic felicitat argenti scoria.

Breuis felicitas et uix effemera

Tunc facit indigum cum fundit munera;

Implentur loculi sed uacant uiscera;

Sic beat miseros fortuna misera.

In morte panditur quanta distancia

Distant a casulis regum palacia;

Lauda diuicias, si tamen menia

Non habent funera sicut tuguria.

In montis uertice turres erigimus

Quas fossis etiam et muris cingimus;

Si tales hostibus sepes apponimus,

Cur morti ianuam hostili pandimus?

Laudentur principum et regum omnia,

Si nulla senciunt mortis discrimina;

Laudentur moncium summa cacumina,

Si nichil ualeat hic mortis machina.

Quamuis sis affluens auroso puluere,

Non debent pauperes tibi uilescere,

Sed comes diuitis sit in itinere

Qui comes diuitis erit in funere.

Felices dicerem reges, si regibus

Mors magis parceret quam calcitronibus,

Sed mors irreuerens summis principibus

Non defert magis quam gabeonibus.

Regem a paupere distantem habitu

Et sceptro, sedibus, mensa, recubitu,

Suorum etiam pomporum strepitu,

Mors parem pauperi facit in exitu.

Mors omnes impetit more frenetico,

Non parcit uillico, non parcit aulico,

Non parcit laico, non parcit clerico,

Nec parcit Cesari magis quam rustico.

Mors omnes impetit equali furia;

Non timet Herculis robusta brachia;

Conculcat menia, turres, palacia,

Sicut tugurria sicut magalia.

Reges satellitum stipantur gregibus,

Qui ferrum baiulant appensis clunibus,

Vt tutos faciant reges ab hostibus,

Et hostis barbarus est in penatibus.

Stipantur principes custodum cuneis,

Qui, quamuis tunicis tegantur ferreis,

Non magis principes defendunt lanceis

Quam musce facerent suis aculeis.

Quid prodest igitur multa familia,

Quid opes, oppida, quid alta menia?

Mors imis supera facit equalia;

Elata pompulis expompat omnia.

Non beant uiculi, non beant oppida,

Non grex satellitum, non mensa splendida,

Non bursa tinniens et ere grauida,

Sed morum sanctitas et uita nitida

O quam infelix est ista felicitas

In cuius fabrica basis est uanitas,

In qua post copiam restat inanitas,

In qua non liberat fame saturitas.

Miror quo tumeas, qui lutum cumulas,

Qui fimum congeris et manus maculas;

Miror quo tumeas qui uiles baiulas

Fortune faleras siue sarcinulas.

Non ergo tumeat diues ex opibus,

Nec pro metallicis infletur sordibus,

Sed magis doleat quod heret fecibus

Et quod delicias lambit sub sentibus.

Si forte tumeas ex multis litteris

Siue scientia, multum deciperis,

Nam si scientiam iuste libraueris,

Non penset athomum id quo sustolleris.

Dic michi, sciole, qui nosti mistica

Et Aristotilis inflaris phisica,

Naturam athomi, si potes, explica;

Quot habet abditas figuras indica.

En qualis clericus, immo clericulus,

Magister nomine sed re discipulus,

Non iam philosophus sed philosophilus,

Cuius scientiam uincit puluisculus!

Si geometricam nosti scientiam,

Vnius explica puncti potenciam;

Si dicis "nescio," tuam insciciam

Fateris; igitur tolle superbiam.

Tu qui perambulas celorum culmina,

Qui nosti qualiter illa uibramina

De nube prodeunt, que uocas fulmina,

Virtutem obsecro puncti determina.

Tu scis cur refluunt et fluunt maria;

Scis unde ueniunt nix, quando pluuia,

Yris et tonitrus assunt et talia,

Et nescis quanta sit puncti potencia!

Scis unde spiritus uentorum nascitur,

Scis qua ui fulminis ignis exploditur,

Scis unde contremens terra concutitur,

Et tantus clericus a puncto uincitur!

Tu scis quid machinam celestem torqueat,

Quid terram globeam immotam teneat,

Cur sol ecliptico defectu palleat;

Miror quod athomi te uirtus lateat.

Tu scis zodiacus quot gradus habeat,

Et nescis athomus quod clausum teneat;

Talem philosophum quis non irrideat,

Quem uincat athomus, quem punctus terreat?

Celi nec unicum ignorans apicem,

Ad puncti qualiter offendis obicem?

Cur summi circuli rimaris uerticem?

Descende! Forsitan ignoras culicem?

Nolo de sidere sermonem facere

Nec de celestibus quicquam obicere,

Sed uolo paruulus in paruis ludere,

Et parui culicis naturam querere.

Culex aculeo forat articulam,

In se trahiciens cruoris undulam;

Queso, perhendie dic per quam canulam

Vel per quam rimulam uel per quam fistulam?

Cruorem turbidum culex in uiscera

Sugendo trahicit; tu quem nec supera

Latere poterunt, immo nec infera,

Subtilis explica ductus itinera.

Scis unde prodeat terrarum mocio,

Fluctus equorei reciprocacio,

Que mineralia gignat decoctio,

Et ecce facilis artat te questio!

Tu qui deblateras uerbis inanibus

De celi circulis et de sideribus,

Dic, queso, quomodo uix uisibilibus

Cruorem attrahit culex canalibus.

Quod fistulosum est, dic, queso, qualiter

Acumen habeat et pungat acriter;

Nam mucronatum est et cauum pariter

Quod cutem terebrat uix uisibiliter.

Cutis acumine non cauo foditur,

Cruor non acie sed cauo trahitur;

Dic, queso, qualiter aculo iungitur

Illud quod concauum esse dinoscitur?

Per illud organum fere contraria

Minuti culicis facit industria;

Tu, quem nec ardua nec difficilia

Latent, elucida nobis hec leuia.

Qui geometrica metiris linea

Quecunque continet celestis area,

Quo modo fieri possit, enuclea,

Vt cauus alueus sit pungens lancea?

Tu qui determinas quid celum moueat,

Immotam terrule quid pilam teneat,

Ostende qualiter cauari ualeat

Ariste spiculum si mucro maneat.

Fortassis lanceam qua solet pungere

Culex uel muscula cutemque fodere

In modum spiculi subtili uulnere

Ariste diceres acumen uincere?

Culex lanceola solet perfodere

Cutem et sanguinem eadem sugere;

Modum quo ualeat hec duo facere

Per illud organum nobis edissere.

Adhuc philosophi probans periciam

De uerme modico problema faciam,

Qui ligni solidi uincit duriciam;

Docte philosophe, dic per quam astiam.

Exesa cernimus ligna terredine;

Prode quo terebro, quod terebramine.

Si uermis fecit hoc, dic quo conamine,

Quibus ingeniis, qua fortitudine.

Si uermis fecerat araciunculam

In duro robore, demonstra serulam;

Si uermis fecerat talem cauernulam,

Si potes, dencium ostende limulam.

Si cauant robora dura uermiculi,

Dic, ubi fixi sunt isti denticuli,

Tam duri pariter et tam molliculi,

Qui nec grossitiem habent criniculi?

Dic, queso, quomodo lignum introeat

Vermis, si terebro dentali careat,

Non habens aciem quo pulpe noceat,

Tam tener etiam ut tactu pereat.

Errat qui despicit naturam culicis,

Musce, cinomie uel certe pulicis;

Fortassis etiam in rebus modicis

Ars summi clarius lucet artificis.

In barris, bubalis et unicornibus

Et dromedariis et asturcornibus

Possunt faciliter distingui sitibus

Sensus et organa parata sensibus;

Que uulgus despicit, tu, docte, respice:

Forte miraberis plus in artifice

Qui tot disposuit sensus in culice

Quam in corporibus maioris fabrice.

Si uisum linceum profunde fixeris

In rebus phisicis plus in melliferis,

Ni fallor, apibus, mirari poteris

Quam in turrigeris barrorum humeris.

Si forte regiis inflaris uestibus,

De tecto cogita, non de tegentibus,

Nam cenum cenum est, quamuis cadentibus

Que sordes pallient tegatur niuibus.

Vestis est uerius nostra confusio

Quam nostra gloria, si recte sensio,

Nam uestis sceleris est recordacio,

Vestis est criminis representacio.

Dum Adam perstitit in innocencia,

Non magis eguit ueste quam Scinthia

Vel ipse Scinthius uel queuis alia

Que celi circulus fert luminaria.

Que uestis, obsecro, soli congrueret,

De qua materia condigne fieret?

Non ostrum Tirium illi competeret,

Sed pulcritudinem eius obduceret.

Primis parentibus non necessaria

Fuerunt uellera siue conchilia,

Quamdiu steterant in innocencia,

Quamdiu fuerant sine nequicia.

Sed postquam excidit obediencia

Et uindex affuit erubescencia,

Fugerunt pariter ad ficus folia:

Hec fuit uestium causa primaria.

Inuenit tegimen sola transgressio,

Velamen peperit preuaricacio;

Vestis est igitur culpe signacio;

Vide si congrue uestem diffinio.

Si furem mutilas pro latrocinio

Vel signas stigmate siue cauterio,

Vide si debeat iusto iudicio

Cenceri gloria talis signacio.

Vestes et gloria nostri uelaminis

Quedam sunt stigmata nostri piaminis;

Is qui nos eleuat ornatus tegminis

Est culpe titulus et nota criminis.

Si uestem igitur recte descripseris

Et causam propriam describens dederis,

Vestis cauterium est culpe ueteris,

Nota nequicie, caracter sceleris.

Non inflet igitur tegmen pompaticum,

Quamuis coccineum uel certe Sericum:

Quod enim iudicas esse magnificum

Signum est sceleris caracteristicum.

Miror quod uestium fucis erigeris

Et lane sarcina tantum extolleris;

Miror quod tumeas de fuco uelleris

Et de signaculo paterni sceleris.

Si ueste fulgeas cruore perlita

Et furtim gloria surrepat irrita,

Peccati titulum signumque lectita,

Et signo tumidus signatum cogita.

Tumor de uestibus quamlibet nascitur,

Quia relacio non deprehenditur;

Sed tumor optime totus excutitur,

Si mentis acie respectus cernitur.

Nam cur ex uestibus surget inflacio,

Si culpa uestium est correlacio?

Si clare pateat signi relacio,

Miror ni transeat omnis elacio.

Cur tumes, obsecro, uenenis Tiriis

Vel lana frondium siue de spoliis

Sumptis ab ouibus uel a conchiliis?

Nascatur gloria tua de propriis.

Tu qui regalibus inflaris uestibus,

Vellus lanigeris redde pecudibus,

Fucum conchiliis, linum cespitibus;

Iam nudo corpore par eris uermibus.

Qui tumes uestibus, unde te uesties?

Vnde te conteges, unde superbies,

Vnde cuticulam glabram operies,

Si sua repetant murex et aries?

Fatiscat igitur omnis elacio

In altum eleuans se toto studio

Totisque nisibus; quo priuilegio

Vel quibus meritis, Deus scit, nescio.

Qui preest angelis fabro se subicit,

Electis mentibus pronum se obicit,

Et uermis tumidus ad alta conspicit,

Maiores, medios imosque despicit.

Ihesus se seruulum opponit seruulo

Et dium paruulum grandi uermiculo,

Vt fastum arguat tanto miraculo

Et tali tumidos inclinet speculo.

Sedet Tartarea furuaque concio

De supraposito tractans negocio;

Tandem sentencie fit promulgacio

Vt solis lampadem tollant de medio.

Vna de beluis caterue stigie,

Felle fecundior et prima rabie,

Ponit sentenciam et fauent alie;

Ni fallor Caifas est nomen bestie.

Dampnant communiter solarem radium;

Nullus ad Cesaris appellat solium

Contra sentenciam, contra iudicium,

Sed omnes approbant decretum impium.

Post hec incipiunt inter se querere

Modum quo ualeant scelus peragere,

Quibus captentulis, quo doli genere

Solem lucifluum possunt extinguere.

Grex noctis igitur ad noctis filium,

Iudam uidelicet, Christi bursarium,

Accedit modicum promittens precium;

Nox fauens peragit nocte negocium.

Nox ergo noctuas uocat in tenebris

Et ille prodeunt de suis latebris;

Armatur concio feruescens funebris

Sequens uestigia latronis celebris.

Sic mundi precium pro uili precio

A uili traditur suo mancipio;

In solem irruit nocturna legio,

Insons addicitur crucis supplicio.

Quid modo faciunt illa celestia

Sanctorum ciuium sancta collegia?

Lux morti traditur in mortis curia:

Quid facit igitur lucis milicia?

Ciues angelici, quid, queso, facitis?

In lucem ruere bubones cernitis;

Cur uestrum, obsecro, ducem dimittitis?

Num talpas noctuas stigis metuitis?

Vbi nunc Gabriel, qui fortis dicitur,

Interpretacio si uera creditur?

Christus a noctuis ad necem trahitur,

Et fortis Gabriel in fugam uertitur!

Vbi nunc Michael, qui tam egregio

Draconis angelos deuicit prelio?

Christus a noctuis datur suspendio,

Et fugit Michael aut caret gladio.

Virtutes, obsecro, cum potestatibus

In quibus latitant nunc celi finibus?

An blattas metuunt, an nocturnalibus

Non audent obuiam ire bubonibus?

Vbi nunc acies imperatoria?

Vbi nunc milites, ubi collegia

Decies milies centena milia?

An nocturnalia timent prodigia?

Ecce iam imminet ducis interitus!

Vbi nunc igitur latet exercitus?

An fugit " ... " a talpis territus,

An uanos metuit blattarum strepitus?

Vbi nunc delitet illa milicia,

Que quondam paruulo Christo preconia

Canebat, proferens hec inter alia:

"Sit pax hominibus, et Deo gloria?"

Cum Ihesus paruulus de matre nascitur,

A celi ciuibus de pace canitur:

Salus hominibus et pax promittitur,

Et pacis baiulo bellum indicitur!

Quis pacem, obsecro, sperare ualeat,

Cum pacis baiulus pacem non habeat?

Dicunt "pax homini" cum pace careat

Ipsa pax hominum, in bello pereat.

Nondum ex utero nascente paruulo

Salus promittitur languenti populo,

Et ecce uiliter et in propatulo

Solus occiditur sine piaculo!

Venite, curie celestis agmina,

Fustes arripite, contos, gestamina,

Ducem defendite quem nulla crimina,

Quem nulla faciunt reum peccamina!

Quis michi tribuat sicam uel frameam,

Vt preceps irruam in turbam felleam

Et ferro laniem turbam Tartaream

Iudamque crucibus millenis torqueam?

Quis michi tribuat, ut illum impium

Non iam apostolum sed uenalicium

Iudam inueniam, qui propter precium

Magistrum uendidit in manus hostium?

Qua morte puniam latronem, nescio,

Nam nulla sceleri respondet ulcio,

Sed culpa minor est omnis afflictio;

Nulla sufficiet pena flagicio.

Si mille crucibus furem afficio

Et tauro Siculi tiranni crucio,

Tot cruciatibus nichil proficio,

Furorem animi mei non sacio.

Mercator pessime, quo mortis genere

Te digne possumus gehenne tradere?

Si tuum dominum uolebas uendere,

Cur michi facinus nolebas prodere?

Si tuum cogitas magistrum uendere

Et ego promptus sum has merces emere;

Si uis denarios, et ego propere

Dabo pecunie summam innumere.

Si uis denarios, ego tot offero

Qui maris superent arenam numero;

Si plus requiritur, ego plus offero,

Donec pecunia te strangulauero.

Heu michi misero, quare tardaueram?

Cur prius obuiam furi non ueneram

Mercari dominum, quem quamuis perperam

Venalem faceret? Quare non emeram?

Heu michi misero, cur moram facio?

Iudeus uigilat et ego dormio.

Ecce serotinus ad forum uenio

Et Ihesum uenditum Iudeis audio.

Insane proditor, reporta precium;

Si potes, corrige scelus nepharium;

Si potes, irrita stultum commercium,

Et Ihesum iterum duc ad emporium.

Si Ihesum uendere uis eris precio,

Do quicquid postulas et plus adicio,

Do sine numero, do sine modio,

Terrarum faciem nummis operio.

Si Ihesus debeat uendi pecunia,

Librarum offero centena milia;

Argentum dabitur in magna copia;

Plus auri spondeo quam gignit India.

Heu michi misero, dum Iude talibus

Blandiri studeo promissionibus,

Ille me fugiens cum sacerdotalibus

Concinnat facinus et senioribus.

Ve tibi, proditor sceleratissime,

Ve tibi, scorpio uirulentissime!

Cur genti perfide, genti nequissime

Preciosissimum uendis uilissime?

Ego plus perfidis Iudeis optuli,

Ego pecuniam probatam attuli;

Cur, fili Belial, cur, fili zabuli,

Repulsam pacior et emunt emuli?

O quam mirabilis hec licitacio!

O qualis numinis appreciacio!

O quam mirabilis Dei dignacio

Quem Iudas asino uix equat precio!

Si tradi debeat sanguis innoxius,

Si uendi debeat Marie filius,

Nolo quod asino uendatur uilius;

Vendatur, obsecro, iumento carius!

Iuda, si facinus explere properas,

Quod olim impia mente conceperas,

Hoc est, si uendere Ihesum deliberas,

Ipsum in precio iumento preferas.

Heu michi misero, quis equanimiter

Ferat quod uenditur ille tam uiliter,

Qui celis presidet sempiternaliter,

Quem laudat seraphin insopibiliter?

Illum quem perpetim turbe seraphice

Collaudant, predicant atque cherubice

Et omnes alie mentes uranice,

Vix sue traditor adequat tunice.

Quis potest, obsecro, quamuis silicibus

Par in duricia uel adamantibus,

Audire talia sine gemitibus,

Sine suspiriis et sine fletibus?

Post hec dux impius iter arripuit

Et turbam Sathane sequentem habuit;

Quem signo proderet, tenere docuit

Et tentum ducere caute premonuit.

Ad Ihesum igitur in ortum ueniunt

Et inter milites regem inueniunt;

Confusis uocibus clamant, insaniunt,

In pium impias manus iniciunt.

O pater luminum, qui potens diceris

In sacra pagina sacrisque literis,

Dilecto filio cur non compateris?

Cur natum ueluti preuignum deseris?

Annon legitimus est iste filius,

Quem fure uideo tractari durius,

Quem fure uideo tractari uilius,

Quem urso baculant Iudei forcius?

Si Christum proderes esse degenerem,

Ego frementibus Iudeis cederem

Et siccis oculis ad crucem pergerem

Et sine lacrimis pendentem cernerem.

Nunc autem proprius est iste filius:

Tractandus igitur esset honestius.

Si posset obici quod esset spurius,

Tormenta spurii portarem leuius.

Oza dum tangeret archam percutitur,

Et Dei filius non minus tangitur;

Immo uerberibus attritus moritur,

Et pater sustinet et non irascitur.

Qui tangit tipicam archam occiditur,

Et Dei filius ad necem ceditur;

Cesus illuditur, illusus spuitur,

Pater id aspicit et non ulciscitur.

Cur Ozam arguunt diuine litere,

Qui manum ausus est ad archam tendere,

Si licet perfidis inulte cedere

Dilectum filium tam seuo uerbere?

Archam ne caderet Oza tetigerat,

Tamen sentenciam mortis acceperat,

Et Dei filium Iudeus lacerat

Et tanquam dormiens hec pater tolerat.

De terris etiam compellor conqueri

Que tanti criminis non cedunt oneri,

Que non dissiliunt, ut fores inferi

Et fauces Sathane paterent sceleri.

Dathan et Abyron tellus absorbuit,

Quorum facinora portare noluit,

Et Dei filium Iudeus conspuit,

Et terra sustinet, nec scelus arguit.

De terra conqueror quod quondam senserat

Culpas quas etiam ferre non poterat,

Et modo filium Dei non liberat

Nec scelus excutit quod tantum onerat.

O terra stupida, uide quid facias:

Portare Moysi nequis iniurias,

Et nunc in dominum seuire bestias

Vides, nec facinus tantum retalias.

Cur non Iudaicum scelus increpitas?

Quare non dissilis, quare non oscitas

Vt petat baratrum tanta crudelitas

Et Stix excipiat cateruas perditas?

Terra nequiciam Datan exhorruit

Et molem sceleris non ferens horruit,

Sed nunc aut senio confecta stupuit

Aut Ihesus Moyse plus illi uiluit.

Dolebat Moyses uerbis non uerbere,

Et terra condolens incepit tremere;

Nunc Ihesum impii non cessant cedere

Et terra stupida non uult succurrere.

Cum dolet Moyses, terra concutitur

Et turba contumax inferno traditur;

Nunc autem innocens sanguis effunditur

Et terra dormiens non expergescitur.

An mitis Moyses est Ihesu micior?

An uita sanctior, an innocentior?

Dampnauit scelera tunc terra iunior,

Et fauet sceleri nunc terra senior.

De uentis etiam querelam facio

Qui parcunt agmini prophano noxio,

Qui parum condolent Christi supplicio,

Dum non reobuiant tali flagicio.

Cur uenti nubium tonitrualibus

Christum non uindicant percussionibus?

Ihesus occiditur prauorum manibus,

Et uentus turbinum non furit ictibus.

Sicut Dauitica testatur pagina,

De suis dominus thesauris flamina

Producit: exeant ergo spiramina

Et in Sathanica ferantur agmina.

O tu qui presides uentorum uerberi,

Qui flatum fabricas, dans motum aeri,

Thesauros, obsecro, uentorum aperi

Et iube perfidos Iudeos conteri.

Nunc decet, domine, flatus emittere

Ad hoc negocium nouosque cudere;

Nunc decet turbinum uires assumere

Et impiissimam gentem consumere.

Iuxta sentenciam diuine pagine

Tu fabricatus es auroram, domine;

Nunc uentos fabrica toto molimine

Vt gens hec pereat uentorum turbine.

Qui celi faber es, nunc uentos fabrica,

Artis periciam fabrilis explica,

Ventorum numerum et uires duplica,

Et statim pereat turba spurcifica.

Succurrat, obsecro, uehementissimi

Vis illa turbinis, que Iob sanctissimi

Deleuit sobolem, ut possint opprimi

Ministri Sathane sceleratissimi.

Quare nunc sibilant flabra tam leniter?

An ceca flamina non uident qualiter

Cedentes impii pium atrociter

Screant in faciem uerendam uiliter?

Ringit Iudaicum uulgus insaniens,

Verendas angelis genas percuciens,

Et tamen placide uentus est ueniens

Dormitans forsitan siue secuciens.

Accusa maria, que uident furiam,

Rictus Iudaicos et contumeliam,

Ceruicas, alapas, sputa, blasphemiam,

Et tot sceleribus non negant ueniam:

Cum gens antiquitus Israeletica

Timens Egipcios et loca publica

Declinans tenderet per heremitica,

Armata periit gens Phitonitica.

Per maris alueum grex Dei graditur,

Grex Phitoniticus cum armis sequitur,

Et ecce pelagus in iram uertitur

Totusque populus Egipti mergitur.

Nunc autem ceditur Ihesus atrociter

Et sputo perlitus contemptibiliter

Mori decernitur cruce crudeliter,

Et mare retinet fluctus auariter.

Israeliticis succurrunt marium

Fluctus undisoni, turbam fremencium

Vna cum curribus mergentes hostium,

Et Christo maria negant auxilium.

Israeleticos gens uexat impia,

Succurrit equoris impaciencia;

Nunc Ihesus patitur et silent maria,

Sed michi displicet hec paciencia.

In genus Israel genus Egipcium

Furit sed pelagus occurrit obuium;

Nunc Christo pelagus negat subsidium

Et male iaciens seruat silencium.

Hic ipsi celi sunt inexcusabiles,

Hic nubes minime liquefactibiles

Meo iudicio sunt condempnabiles;

Hic cataracte sunt celi culpabiles.

Olim iniuriam mundo nouicio

Gens spurca fecerat suo flagicio,

Statimque nubium fit resolucio

Submergens impios madore pluuio.

Terra polluitur adhuc nouicia,

Nubes subueniunt aquarum copia;

Nunc Ihesus spuitur et nulla pluuia

Cadit ut diluat tanta flagicia.

Terra polluitur adhuc nepharia,

Occurrit nubium imbrificacio;

Nunc Ihesum oblinit feda screacio

Et nulla nubium est indignacio.

Terra luxurie fedatur sordibus

Et ultrix pluuia cadit ex nubibus;

Nunc Ihesus perlitus est sputis uilibus

Et tamen abstinent nubes a fletibus.

Queror de nubium lento conamine,

Queror de pelago, queror de flumine,

Queror de pluuia, queror de flamine,

Compellor etiam queri de grandine.

Descendant grandines et malos agili

Vindicta deleant imbre saxatili;

Malo reobuient inexpiabili,

Malos excerebrent saxo tornatili.

Descendant spiritus de claustro nubium,

Claustri cum impetu scindentes corium;

Ruant precipites et blasphemancium

Cateruam uentilent in lacum Stigium.

Quondam cum Iosue certamen fecerat,

In adiutorium grando descenderat

Et turbam hostium maiorem fuderat

Quam gens Iudaica ferro percusserat.

Cum Ihesus tipicus uadit ad prelium

Descendunt grandines in adiutorium;

Nunc uerus Ihesus est tractus ad crucium

Et nullum grandines mittunt auxilium.

Confligit Iosue cum infidelibus,

Quem iuuant grandines magnis lapidibus;

Nunc Ihesus cingitur blasphemis hostibus,

Qui tamen grandinum non cadunt ictibus.

Post hec et ignibus iure succencio,

Quia genimini parcunt uiperio,

Quos ob inerciam culpandos sencio,

Quos et sceleribus fauere timeo.

Helye uindicant ignes iniuriam;

Lege, si dubitas, regum historiam;

Et Ihesus ducitur ad ignominiam

Crucis, nec reuocant ignes sentenciam.

Quinquagenarius non flectit genua

Et ignis impiger assumit cornua;

Perit incendio gens fasta fatua,

Cum duce moritur gens parum cernua.

Curuatum legimus Iudeum impium,

Nam Christo genua plebs blasphemancium

Curuasse scribitur, sed hoc obsequium

Non uerum credimus sed irrisorium.

Cur ergo perfidis flamma pepercerat?

Cur non fulmineas sagittas miserat?

Cur torres stigeos non inflammauerat

Et Stigis stippulam incinerauerat?

Vbi sunt, obsecro, sagitte fulminis

Que quondam fuerant ultrices criminis?

Si non iniuriam attendunt hominis,

Saltem blasphemias attendant numinis.

Cum tota debeat mundi milicia

Certante domino ferre suppedia,

En sine milite uadit ad prelia,

Nec una militat Christo cinomia.

Clamor Iudaicus sensim attollitur;

A seruis Sathane captiuus ducitur

Qui solus liber est et sicut scribitur

Pastor percutitur et grex dispergitur.

Patrefamilias capto familie

Timentes effere dant locum manie;

Ferali milites cedunt insanie

Et dux dimittitur solus in acie.

Ecce nunc fugiunt Christi discipuli,

Nunc ducem deserunt Christi tirunculi;

Saltem nunc ueniant illi ranunculi

Per quos afflicti sunt Egipti populi.

In fugam uertitur Christi milicia

Et mundi quatuor dicta principia

Que debent denegant Christo suffragia,

Et dux soliuagus uadit ad prelia.

Formidant milites et cedunt furie,

Saltem subueniant Christo cinomie,

Brucus et ciniphes et musce uarie,

Que terre fuerant onus Egipcie.

O dux piissime, qui cinctus hostibus

Iam solus dimicas sine militibus,

Iudeos tumidos debella uilibus

Muscis, culicibus, uespis, scrabonibus.

Dum multis estibus doloris ardeo

Et quasi circulum capud contorqueo,

Crucis patibulum parari uideo,

Zelique facibus totus incandeo.

Calescens igitur furore nimio

Congressum facio cum carpentario

Qui crucem fecerat: securim rapio

Cesumque miserum do regno Stigio.

Cum zeli crucior impaciencia,

In carpentarium ruo ui nimia,

Cesumque miserum securi propria

Mitto celeriter ad regna Stigia.

Fabro similiter qui securiculam

Fecit, qua fieri cerno cruciculam,

Accensus animo cedo ceruiculam,

Vtramque baratro tradens aspidulam.

Ve carpentario, qui Christo fecerat

Crucem qui crucio nil dignum egerat!

Ve fabro pariter, qui fabricauerat

Virosam dolabram, si uirus nouerat.

Ve prunis etiam et ipsis follibus

Inani uentulo focum fouentibus,

Incudi, malleis et malleantibus,

Quorum materia mollescit ictibus!

Ve terre pariter, que ferrum dederat

Que tam pestiferum uirus effuderat,

De qua materiam letalem sumpserat

Is qui letiferam securim fecerat!

Cur terra noxium uirus euomuit?

Cur fodientibus hiando paruit?

Cur non fossoribus sepulcrum prebuit?

Cur non profundius hoc uirus posuit?

Postquam expensum est nocturnum spacium

Et rigent brachia lassa cedencium

Arentque guttura feda screancium,

Christum ad presidis trahunt pretorium.

Iam lenti uiminis deest materia,

Deest funiculus, deest corrigia,

Iam flagellancium rigescunt brachia,

Iam nulla superest sputi spurcicia.

Iam cedunt sceleri nocturna tempora,

Vltra non sustinent tanta facinora,

Iam fustigancium languescunt robora,

Iam conspuencium siccantur pectora.

Iam umbre noctium irate fugiunt

Vocantque lumina, uocata ueniunt

Et magnitudinem culpe corripiunt,

Sed necis filii lucem despiciunt.

Sol scelus arguit uibrante radio,

Vt malos corrigat ipsa confusio,

Sed non corrigitur frontosa concio,

Nec culpam reprimit culpe detectio.

Sol scelus detegit sed erubescere

Iudei nesciunt ex suo scelere,

Sed student sceleri scelus adicere

Et longam criminis cathenam texere.

Nox que multociens fauorem tribuit

Turpitudinibus, presens exhorruit

Scelus et celerem fugam arripuit,

Et erubescere Iudeus noluit.

Frons noctis uincitur erubescencia,

Sed impudencior nocte gens impia

Vincensque Sodomam in uerecundia

Addit sceleribus prefatis alia.

Nam postquam lassa sunt lictorum brachia

Et stridet gutturis rauci blasphemia,

Quod per se nequiunt, student per alia

Implere Sathane noue mancipia.

Cum desunt uimina, cum desunt salices,

Cum plangunt brachia lassa carnifices,

Vna cum senibus scribe pontifices

Ad calcem Cesaris querunt opifices.

Serpentes igitur et serpentigene

Secretum faciunt, ut quod indigene

Non possunt, impleant alienigene

Et hostes adiuuent priuatos aduene.

Angues ab anguibus petunt auxilia,

Venenis propriis iungentes socia;

Quod uirulencia non potest propria,

Student uicaria complere furia.

Ihesus ad iudicis tribunal ducitur,

Iniusto iudici iustus assistitur;

Furentis populi clamor attollitur

Et uoce consona mors Christi petitur.

Postquam hic ciuibus rumor innotuit,

Plebs ad pretorium festina confluit

Liquorem expuens quem nuper sorbuit,

Sed uinum euomens uirus retinuit.

Vulgus ad impium currit spectaculum,

Nocturna crapula nutans et tremulum;

Necdum deiecerat hesternum uinulum,

Et ecce sanguinis iam sitit poculum.

Qui noctem pristinam insompnem duxerant

Et in blasphemiis uoces expenderant

Votaque promere uoce non poterant,

Solis stridoribus insinuauerant.

Recentes demones qui sensim ueniunt

Altis clamoribus astra percuciunt,

Sed quidam demones qui iam deficiunt

Pre lassitudine submisse grunniunt.

Lassantur demones qui totis noctibus

Blasphemis dominum pulsabant uocibus,

Sed cum adimitur uox, strident dentibus;

Quod uoce nequiunt, depromunt rictibus.

Horrendis uocibus clamant demonia,

Quorum anhelitu fedantur atria;

In hac sentencia concordant omnia,

Vt Ihesum puniant sine clemencia.

Concurrunt demones ad hoc spectaculum,

Implentes atrium atque uestibulum,

Et tamen demonum tam grandem populum

Amoris acidum unit coagulum.

Miror tot demones unde confluerint,

Miror quo spiritu concordes fuerint,

Miror quod inferi tot monstra fuderint,

Miror ex inferis qua rima repserint.

Si totam demonum cateruam cerneres,

Miror an uacuum infernum diceres;

Tot enim coeunt inferni proceres

Quod solitarium infernum crederes.

Pilatus igitur uictus clamoribus

Fauorem exhibet insanientibus,

Et ne despiciat demon demonibus

Insontem precipit tradi tortoribus.

O iudex impie fauens insanibus,

Dic quibus situm est maiorum legibus

Vt sine crimine, sine reatibus,

Tradatur quispiam crucifixoribus.

Dic, iudex impie, que constitucio,

Que iuris equitas, que ritus racio,

Vel que iusticia uel legum sanctio

Insontem precipit tradi supplicio.

Non iubent canones uel scita ueterum

Expertem sceleris, expertem scelerum

Ad crucis pertrahi tormentum asperum,

Sed hos quos prauitas condempnat operum.

Si Ihesum poteris reum ostendere,

Potes hunc crucio crucis addicere;

Si uero nescias crimen obicere,

Cur cruci pateris Ihesum afficere?

Si Ihesus aliqua commisit scelera,

Si fecit perperam, si fecit perpera,

Tu scorpionibus Ihesum exulcera

Et ad patibulum trahe post uerbera.

Si uero dominus nil egit impium,

Muta sentenciam, muta iudicium,

Et Ihesum erue calumpniancium

Clamores comprimens et accusancium.

Cambises, obsecro, quare non aderat?

Decretum impium cur non audierat,

Qui quondam iudicem decoriauerat

Quia iudicium iniqum dederat.

Cambises iudici pellem detraxerat

Sedemque iudicis detracta texerat,

Cuius et filium qui patri fuerat

Successor iudicem sedere fecerat.

Cambises igitur hic prepes ueniat,

Vt istum Pontium Pilatum puniat,

Qui male iudicat, male sentenciat,

Cum nullum facinus Ihesum irreciat.

Mos erat presidis unum de carcere

In festo celebri uinctum dimittere

Et a compedibus uinclisque soluere,

Quemcunque populus uolebat petere.

Proponit uipera duos ut uipere

Vitam uel uiperam possint eligere,

Petuntque Barraban uinctum pro scelere,

Ihesumque faciunt ad crucem trahere.

Iniqus Barrabas a uinclis soluitur

Et totum prelium in Ihesum uertitur;

Latro de carcere liber emittitur

Et Ihesus innocens ut latro moritur.

Crux in Caluaria grandis erigitur,

In qua dulcissima gleba suspenditur,

In qua diaboli uirtus eliditur,

In qua mors interit, dum uita moritur.

Plectunt spinigene coronam spineam,

Qua Christi sanguinant caput et auream

Tingunt cesariem cutemque niueam,

Potusque porrigunt mixturam felleam.

Ihesus Iudaicum genus in proprium

Elegit populum et in peculium,

Et ecce qualiter hoc beneficium

Gens hec remunerat per crucis crucium!

Genus Iudaicum peculialiter

Ihesus elegerat et fouit dulciter

Vt nutrix filium, et ecce qualiter

Suum nutricium occidit uiliter!

Ihesus antiquitus extento brachio

Iudeis fecerat uiam in inuio;

An ergo debuit pro beneficio

Tanto retribui mirrata pocio?

Olim cum populus iste sitierat,

Ihesus siticule statim occurrerat

Et aquas felleas indulcorauerat,

Pro quo fel fellea turba remunerat.

Tanquam pro scelere uel latrocinio

Latronum moritur Ihesus in medio;

Pius est impio iunctus consorcio,

Infami iungitur monas binario.

O bone domine, quid furtum feceras

Pro quo supplicium tanquam fur toleras?

Dic, queso, qualiter furta commiseras,

Qui numquid aliquid non tuum uideras?

Furtum committitur in re non propria;

Dic ergo quomodo tu latrocinia

Fecisti, domine, cuius sunt omnia,

Siue celestia siue terrestria.

Dumtaxat unum est furtum quod fecerat

Ihesus, dum clanculo carnem assumpserat

Et furtim uirginis claustrum intrauerat,

Quod ipsum etiam sponsum latuerat.

Si pudor uirginis peda polluitur

Furis innocui uel sera soluitur,

Si peda sordida uentri relinquitur

Quem fur ingressus est, fur rite plectitur.

Si sponso fuerat inhonoracio

Facta uel uirgini deuirginacio,

Si dampnum intulit furis ingressio,

Quod fur intereat lex est et racio.

Si uero fuerat furtum innoxium

Et fur innoxius, crudele nimium

Et execrabile puto iudicium,

Quod insons trahitur fur ad suspendium.

Vnam de uirginis rosam rosario

Fur insons accipit, et de florario

Decerpsit flosculum, Ioseph non concio;

An tale facinus est dignum crucio?

Si leges simili uindicta feriunt

Qui scelus faciunt et qui consenciunt,

Cur non in uirginem Iudei seruiunt,

Cur non cum filio matrem afficiunt?

Si Ihesus moritur propter innoxia

Furta que fecerat carpendo lilia,

Cur datur uirgini Marie uenia,

Que facti fuerat et furti conscia?

Si Ihesus plectitur iusto iudicio,

Qui furtum fecerat sed tamen preuio

Consensu uirginis, cur non supplicio

Crucis addicitur mater cum filio?

Si iustis legibus fur mori debeat,

Par dolor animam matris extorqueat;

Mater cum filio pendente pendeat,

Mater ad filii latus intereat.

Iudei perfidi, Mariam prendite,

Cum dulci pignore matrem occidite,

Eisdem, obsecro, clauis confodite

Matrem et filium et crucifigite.

Mater et filius simul intereant

Simul periodum uitalem compleant,

In uno stipite uel cruce pendeant,

Vt simul animas efflare ualeant.

Mater et filius eandem habeant

Crucem ut mutuo complexu gaudeant;

Amici sanguinis liquores misceant,

In uno stipite defuncti rigeant.

Amica corpora coniuncta pendeant,

Seseque mutuo cruore teneant;

Cemento sanguinis in unum coeant

Simulque facies amice palleant.

Mater et filius uno iudicio,

Vni subiaceant mortis supplicio,

Et matri filium coniungat mixtio

Cruoris mutui matremque filio.

Iudei filio matrem associent,

Vt matris crucium per crucem lenient;

Cum pia sobole parentem crucient,

Ne piam impie matrem dimidient.

Pendet prestancior matris medietas;

Adiungat reliqua hostis impietas;

Si non conceditur ista societas,

Erit acerbior matris anxietas.

Hanc matri graciam prestet iniquitas

Crucifigencium atque crudelitas,

Vt uno stipite non parcialitas

Sed matris pendeat ipsa totalitas.

Iungat patibulum quos iungit caritas;

Connectat, obsecro, crucis ydemptitas

Quos nexus gemini connectit firmitas

Et pii sanguinis pia germanitas.

Mater in filii conscendat ferculum,

Natus communicet matri cruciculum

Matrique porrigat suppremum osculum,

Et reddant pariter uite spiraculum.

Natus accommodet matri patibulum

Que commendauerat nato uentriculum;

Mors nato societ matris corpusculum

Et sentum pariter portent capululum.

Quos iungit sanguinis uena conspicua,

Necnon et caritas ardens et afflua.

Coniungat, obsecro, crux indiuidua,

Commixti sanguinis liquor irrigua.

Hoc unum uirgini dulce solacium

Concedat rapidum examen hostium,

Vt uni stipiti matrem et filium

Affigant dextere crucifigencium.

In hoc cum uirgine misericorditer

Agant carnifices ne singulariter

Ihesus intereat, sed duo pariter

Amica corpora conclauent fortiter.

Hanc prestent uirgini misericordiam

Seui carnifices, ut negent ueniam;

Matrem cum filio configant anxiam:

Hanc ipse Sathanas patraret graciam.

Suspendant pariter matrem et filium

Seui carnifices; hoc beneficium

Ipsum concederet princeps nunc demonum

Aut si quid nequius est monstrum Stigium.

Dum parcit carnifex, grassatur seuius;

Dum penam denegat, punit infestius

Matrisque uiscera torquet acerbius,

Dum solus moritur in cruce filius.

Parcunt carnifices ut matrem grauior

"Ferburci" concoquat et ignis acrior;

Crux non conceditur et est asperior;

Pena remittitur et est penalior.

Matrem cum filio lanista laceret,

Eisdem fodiat clauis et uulneret;

Hanc, puto, graciam, si quisquam peteret

Ab ipso Sathana, non contradiceret.

Nunc autem filius solus occiditur,

Solus patibulo crucis afficitur,

Et mater cominus stare permittitur,

Vt penas uideat quas proles patitur.

Claui qui filii corpus afficiunt

Parentis animam profunde fodiunt;

De nato sanguinis riuos eiciunt,

De matre gurgites salsos eliciunt.

Te claui fodiunt acute, domine,

Qui pari penetrant matrem acumine;

Tu solus roseo rigaris sanguine

Et illa fletuum respondet flumine.

Ihesu, tu pateris penas asperrimas

In membris teneris, et mater intimas

In mente tenera iungitque lacrimas

Expensis sanguinis quas facis maximas.

Ihesu, cum sanguinem fundis purpureum

Et mater gurgitem profundit aqueum,

Miscentur igitur flumen uirgineum,

Fletus uidelicet, et flumen roseum.

Quanta nunc sanguinis hic habundancia,

O quanta fletuum hic affluencia;

Hic salsi gurgitis est tanta copia,

Quasi per oculos manarent maria.

Sic fluunt oculi, sic cordis corei

Affectum gurgites loquntur aquei,

Quasi per oculi uenas uirginei

Expressi fluerent fluctus equorei.

Quis michi tribuat, ut Ihesus exuat

Mortalem tunicam mortemque destruat

Et stolam glorie resurgens induat,

Vt mare fletuum inundans refluat.

Saxa non sustinent dolorem uirginis,

Sol flentem adiuuat iactura luminis,

Terra concutitur mole ploraminis

Ferre non sustinens uim tanti fluminis.

O quam immanis est matris angustia,

Quam saxa senciunt insensibilia,

Quam lugent mortui, quam luminaria

Coguntur plangere supracelestia!

Ihesu piissime, qui potes premere

Marinos uertices fluctusque frangere,

Qui potes ostiis mare concludere,

Coge uirgineum fletum refluere.

Fluctus uirgineus ad celum tollitur

Et fletus fluctibus Phebus submergitur;

Terra gurgitibus commota quatitur,

Fereque machina mundana soluitur.

Qui mare litorum concludis sepibus,

Sepem uirgineis oppone fletibus,

Ne terra gurgitum subsidat molibus,

Ne mersus pereat sol cum sideribus.

Profundos gemitus, Christe, Christifere

Et fletus uberes noli despicere,

Sed genas humidas festina tergere

Beatis digitis et uola dextere.

Ihesu piissime, mente recollige

Materna munia dexteramque porrige

Et genas uirginis obstipas erige,

Quas fletus pluuie profundunt prodige.

Serena, domine, maxillam nubidam

Et pinge dextera rubente pallidam

Marie faciem olim prefulgidam,

Vt mare fletuum uertas in aridam.

Ihesu fortissime, nunc crucis arripe

Tricornem baculum et tectas incipe

Vires ostendere malosque corripe,

Et trade Tartaro cum suo principe.

Singultus, domine, matris considera,

Soluta fletibus restaura uiscera;

Si te non liberas, parentem libera

Et multas abige potenti dextera.

Si robur queritur, te robustissimum,

Te Deum credimus esse fortissimum;

Cur ergo sustines uulgus uilissimum

Inferre crucium tibi durissimum?

Ihesu piissime, nunc obsta sceleri,

Nunc pune scelera uindicta celeri,

Nunc profundissimum infernum aperi,

Cum claues habeas mortis et inferi.

O languens anima mea de carcere,

Hoc est de uinculis carnis, egredere;

Cum Ihesus moritur, tu Ihesum sequere;

Rex tuus patitur, ergo compatere.

O tristis anima mea, quid facies?

Ihesum Iudaica suspendit rabies,

Et sine specie iam pendet species:

Non tamen Ysaac cadit sed aries.

Languescit sanitas et uita moritur,

Profunda claritas in noctem uertitur,

Inextinguibile lumen extinguitur;

Non tamen Ysaac sed uertex ceditur.

Iam scriptor garrule, garrire desine;

Da caudam operi, da calcem pagine,

Da laudes uirgini, da laudes domine

Que Deum dominum clausit in homine.

O segnis anima mea, tugurrium

Iam tuum desere, raptimque regium

Intra dominice glebe palacium

Per sacri lateris angustum ostium.

O celi ianua, tu celum aperi

Tuumque famulum cum datur funeri

Fac tuis pedibus scabellum fieri,

Os uni subice, frons detur alteri.

Hoc est quod postulo totis affectibus,

Hoc est quod cupio totis uisceribus,

Vt michi liceat in celi sedibus

Scabellum fieri sub tuis pedibus.

O uirgo uirginum, uirgo pulcherrima,

Tu tuum seruulum, cum mors acerrima

Auellet cespitem carnis ab anima,

Commenda filio prece flexanima.

O uirgo uirginum, uirgo Christifera,

Secunda seruulum a morte libera,

Tunc cum dispuluerat corpus mors effera

Carnis et spiritus dissoluens federa.

Hoc opus pueris legendum offero;

Illi me precibus commendent puero

Qui sero prodiit de uentre tenero

Ante luciferum de patris utero.

Hic finem cartule facit inscicia,

Hic metam uendicat sensus aporia;

Sit tibi, domina celorum, gloria,

Sit tibi, domina, laus mete nescia.