Post haec inde means socium comitante caterva
Iste pater laetus gressum direxit ad urbem,
Quondam opulentam opibus, opere constructa vetusto,
Apparet quae namque super glacialis aquai
5
Ripam Rheni, in quem fluitans turgentibus undis
(Nam parte ex alia castrum qua cernitur ingens
Haud procul a ponte sursum, quem sospite regno
Olim rex Karolus fecit) prolabitur amnis
Mogoin, ex quo, ut fama sonat, Mogontia dicta est.
10
Haistolfo interea venit gratissimus hospes
Aeigil pontifici sacro Mogontiacensis
Ecclesiae, condigno etiam susceptus honore.
Primum ducitur ad templum, precibusque peractis
Praesulis occurrit subito conspectibus, inque
15
Oscula pacis iens pronus dignanter adorat.
Postquam consedere simul provectus uterque
Temporis aetate, pariterque in dogmate claro
Legis iustitiae praesul pastorque vetustus,
Adveniens prior urbis apex sic incipit ore:
20
"Nos, pater, in primis laudemus cunctipotentem
Atque olli grates dignas dicamus ovantes,
Qui sibi nos proprio devotos munere vernos
Vna cum sociis sospes conduxit in unum.
Praeterea te nosse decet, quae pondera quondam
25
Quamque inportuna temet pressere tuosque
Consocios, indiscreto regnante tyranno, et
Maxime nunc, quia te voluit regnator Olympi
Notis praeficere vigili tutamine mandris,
Ne quandoque pater subiectos more prioris
30
Exagitans, ex his forte indignatus aberres.
Non te decipiat falsa et fugitiva potestas
Saecli pompiferi, nec te pomposa virago
Possideat; iram cohibe, fuge nomen avari.
Omnia fac cum consilio, sic Idida quondam
35
Basileos Solymae repetens, sic legifer ipse
Vester ait, et post factum te poena reorum
Non cruciet, nec verba dehinc tibi dira manebunt.
Consule quosque tuos, pastor, pietate paterna,
Consule quosque tuos fratres, quia saepe minori
40
Optima quaeque bona, rerum qui condita praesens
Inspicit omnipotens, pandit, dignaque revelat.
Saepe quidem stropha mentem confundit inanem,
Hostis perversi retro feriente sagitta,
Aut ita subripiet, sensumque interpolat error
45
Humanum, quia nullus adest in carne manens vir,
Vt homo, qui nunquam non falli possit in ista,
Quamvis magnifice ingenio quis polleat alto.
Vtque ille interdum, sophia qui acrior extat,
Ingenio maiorque manet, quid mente retunsa
50
Falsum concipiat, contra et quid rectius atque
Verius ille minus sapiens meritique minoris
Cordis in hospitio interdum praesentiat; inde at
Nullus in hac vita positus, sit spes sibi, nec se
Consilii alterius tumide non dicat egere,
55
Cuius iudicium et si non zabolica fallit
Gannatura, tamen laqueos hinc inde tumoris
Non facile superat graviores." Haec ita patri
Commemorans, aliaque simul longo ordine praesul,
Statim iussit adesse viros, qui rite ministrent
60
Vndam, qui Cererem Bacchum mensasque reponant.
Ipse autem interea sacram spatiatur ad aram
Cum clericis alta acturus modulamina missae.
Laudibus expletis Christi venerandus honore
Praesul perspicuo patulam suscepit in aulam
65
Abbatem comitesque suos, manibus data lympha
Funditur et coram subito fit mensa reposta
Vate atque hospitibus, epulis onerata venustis.
His ita confectis successit lectio sacra,
Quam praesul solito tetigit summotenus ore,
70
Interdum satians supera dulcedine cives.
Hac namque explicita mussabant ora virorum,
Dulcia conloquia resonant, pax undique circum-
Fusa volat, penitus fit laetus in aula
Vrbis apex, pastorque senex, cunctique minores
75
Amborum quoque tripudio versantur in alto.
Hinc pater iste pius, fratrum gyrante corona
Post epulas, post conloquia, post pocula laeta
Summisso capite saltim divortia laetus
Nota petens a pontifice benedictus abibat.
80
Non multi fluxere dies, nec tempora multa
Praeteriere, dehinc fratrum genialis acervus
Cum patre unde ierat iterum remearat eodem.
Ventus namque senex famosi nominis Aeigil
Cum sociis digno primum collectus honore
85
Fratribus a propriis altam defertur in aedem,
Christi martyr ubi compta requiescit in arca,
Quondam cum sociis telo sopitus acuto.
Hinc prece completa monachorum conflua turba
In parte occidua templi seniore reviso
90
Statim prona ruit, patrem de more salutat.
Qua resalutata propius accedere contra
Namque iubet pacemque iniens atque oscula figens
Congrua, more patrum pariter cum fratribus ipse
Davidicae subito cecinit modulamina Musae:
95
"En quam dulce, bonum, fratres, quamque ardua semper
Laetitia, longe bilis rancore remoto,
Moribus in sanctis communem vivere vitam."
Hoc quoque carmine completo divortia lassus
Abbas progrediens adiit optatus, euntem
100
Prosequitur turba mixtim iuvenesque senesque
Inspiciunt, gaudentque simul, ardentque tuendo.
Illum namque diem pater idem laetus in omni
Laetitia cunctis secum disponit habendum;
Fratribus ostentans penitus praecordia laeta
105
Corporis effigie, lingua vultuque micare.