Vinum dulce gloriosum
Pingue facit et carnosum
Atque pectus aperit
Et maturum, gustu plenum,
5
Valde nobis est amenum,
Quia sensus acuit.
Vinum forte, vinum purum
Reddit hominem securum
Et depellit frigora.
10
Sed acerbum linguas mordet,
Intestina cuncta sordet
Corrumpendo corpora.
Vinum vero quod est glaucum
Potatorem facit raucum
15
Et frequenter mingere.
Vinum vero turbolentum
Solet dare corpus lentum
Et colorem tingere.
Vinum rubeum subtile
20
Non est reputandum vile:
Nam colorem generat.
Auro simile citrinum
Valde fovet intestinum
Et langores suffocat.
25
Alba limpha maledicta
Sit a nobis interdicta
Quia splenem provocat.