Vt super omne melos delectat cantus oloris,
Cum uicina premit et noua causa doloris
Cogit inauditi modulos proferre canoris:
Sic iustus dominum laudet, licet omnibus horis,
5
Plus tamen indulget supremo fine laboris
Laudibus, aeterni palmam sumpturus honoris.
Non Boreae frigus metuens Austriue calorem
Laeta uirens laurus nescit mutare nitorem
Consimilem retinens bruma uel uere colorem.
10
Iustus in aduersis uel prosperitate rigorem
Constantis fidei non mutat propter amorem
Perpetuae uitae, cuius prelibat odorem.
Non illi similis, fragilis quem signat harundo
Aut estiualis minime leuitatis hirundo,
15
Quae fugiens hiemem redit ad nos uere secundo.
Non ita uir sapiens: sed prospera pretereundo
Presentis uitae mala pro Christo subeundo
Ad mortem properans contemnit uiuere mundo.
Quod licet in multis, quos Christus magnificauit,
20
Clareat, uberius tamen hec Caterina probauit,
Quam Christi pietas sibi per tormenta parauit,
Ad uitae montem de mortis ualle leuauit;
Quam superis iunctam caelesti sede locauit,
Perpetua uita per secla beatificauit.
25
De cuius uita placuit michi pauca notare
Et tormentorum mala, quae tulerit, memorare,
Huius ut exemplo ualeam plures animare,
Ne dubitent uitam mortem tolerando parare.
Hanc imitemur, ad hec bona quae meruit properare
30
Estimemus et hec sine tempore finis amare.
Non humilis turbae, proles insignis in urbe
Alexandrina, uirgo mitis Catherina,
Vnica nata patris, specialis gloria matris,
Germine regali sata, docta patrum speciali
35
Ac uigili cura leges ac ciuica iura,
Omni doctrina Greca simul atque Latina
Praedita, doctorum doctrix et facta suorum
Non poterat falli tanti munimine ualli
Septa nec errabat, quae dotibus his radiabat,
40
Fallere docta modos fallaces, soluere nodos
Vndique perplexos et ad hec sua tempora nexos.
Illa sed obiectos, nulla prius arte retectos,
Nullo sermone, patula retegit ratione.
Et iam fama satis clarebat uirginitatis,
45
Omnibus excellens, studiose uana repellens,
Inclita laude nimis, quia non consedit in imis
Aut condescendit, sed ad illa superna tetendit,
Ad quae mens aeque suspirans nocte dieque
Semper anhelabat, quoniam constanter amabat.
50
Incola iam caeli meritis ac mente fideli,
Etatis tenere, sed quae iam posset habere
Annos ter senos, sed non uirtutis egenos.
Non illam uideas, quae ducat in urbe choreas
More puellarum per compita lata uiarum.
55
A uanis uisus auertit; ludicra, risus
A se dimouit, linguam conpescere nouit
Nulla loquens temere, nouit ratione silere.
Sacris dumtaxat scripturis ora relaxat,
His insistebat, praecunctis ista colebat.
60
Doctrinis sanis ardenter dedita, uanis
Cantibus obturat aures, dum seria curat, -
Curat et applaudit, si mens, quod diligit, audit.
Eggregiae formae, uirtutum subdita normae,
Clara nimis uultu, cordis mundissima cultu,
65
Pulcra quidem facie, uerae sed amore sophiae
Pulcrior, ornatu fidei preclara, reatu
Libera spernebat, mundus quae summa colebat.
Ne quid de fastu subrepat, comprimit astu.
Nil dat pompose, nichil expetit ambitiose.
70
Non cupit ulla dari, quae possint iure negari.
Diuitiae, laudis amor, ambitus: ista subaudis
Omnia contempsit prudens, quae dissona sensit
His, quae sunt sursum, uelut impedientia cursum
Ad bene uiuendum, ius fasque piumque sequendum.
75
Talibus inmunis, a primis prouida cunis,
Sola sequenda rata, quae sunt uirtute parata,
Omne, quod est caedens uitio, dampnabile credens,
Qua uia uirtutis ducit, qua causa salutis
Fert iter absque mora, cunctis precurrit honora
80
Talibus imbutam, sed caelica sola secutam,
Moribus ornatam, uirtutibus irradiatam
Christus ad exemplum nostri fecit sibi templum,
Quod consignauit sibi, quod sibi sanctificauit,
Quod praeditauit, dum se sessore beauit.
85
Hic se preclara cordis mactabat in ara
Virgo dicata deo, caelesti digna tropheo.
Hic licet in terra de purae mentis accerra,
Quae pia uita dabat, sanctissima thura cremabat
His ornata bonis, uernantibus apta coronis,
90
His decorata datis, pia custos uirginitatis.
Qua prepollebat, patris in solio residebat,
Fracta nichil mente quamuis utroque parente
Orba, nichil mora, sed Christo dedita tota.
Iamque sui iuris uirgo circumdata curis
95
Pluribus artatur, tenera quia mente grauatur
Peruigili cura, tractando domestica iura.
Cura peruigili seruis quasi pastor ouili
Seruit et ancillis nec delectatur in illis.
Non est seruorum tibi laudi turba tuorum.
100
Mentis enim purae non est amor hic tibi curae.
Sed licet in teneris annis, tamen ista uereris,
Ne, si fraudentur uictu uestesue negentur
Excedantue fores ii, quos aluere priores,
Fiat id ingratum Christo pariatque reatum.
105
Ergo paternorum seruans sibi pauca bonorum,
Vix retinens, quantum poscebat opus famulantum,
Cetera largitur. Sic uita perhennis aditur;
Sic serit in caelis, multo meliora fidelis
Messurus uerae quam quae sata prima fuere.
110
Fitque caducorum merces aeterna bonorum.
Hactenus haec. Restat, quod primum scribere prestat,
Pandere sermone, qua causa, qua ratione,
Sub quo tortore, quo tempore, quoue dolore
Passa necique data uiuat sine fine beata.
115
Ordine tractemus tali. Sic inueniemus
Causam, tortorem, tempus, patientis amorem
Atque genus poenae. Iam nunc laxentur habenae,
Sed tamen astute, ne peccent lege solute.
A Constantino Maxentius orbe Latino
120
Pulsus et ob morum proscriptus praua suorum
Venerat eiectus per plurima regna profectus
Ad partes Austri, quas gens colit nescia plaustri
Nocte fere tota nostro nimis axe remota.
Hic uix multorum fretus turbis populorum
125
Alexandrina consedit in urbe, ruina
Pessima sanctorum tortorque scelestus eorum,
Imperioque premit populum, quem nulla redemit
Spes libertatis uel amor uel laus probitatis.
Nam non seruissent, si libera turba fuissent;
130
Sed ne seruirent, pro libertate perirent.
Seruit ei gratis plebs et flos nobilitatis:
Reges, tetrarchae. Sic ducunt stramina Parcae.
Hi famulantur ei, spe fallacis requiei.
Qui non parerent, si quid uirtutis haberent.
135
Sic exaltatus, proprii quem causa reatus
Iudicio legum strauit, dominus modo regum.
At Constantinus, decus orbis honorque Latinus,
Agmine bellorum uallatus in Illiricorum
Gente morabatur, nec ei pax ulla dabatur.
140
Nescia fama morae centino rem docet ore,
Innumeris utique uolat alis, clamat ubique,
Nulla loquax claudit, tandem Maxentius audit.
Credere cunctatur; uix creditur id, quod amatur.
Id tibi, Maxenti, placuit, famaeque canenti
145
Talia plaudebas; quod enim canit illa, uolebas.
Idque probas uerum, cum tu, nequissime rerum,
Deteriora canas leges dictando profanas.
Gentibus estque parum, populos nisi Christicolarum
Ad sacra compellas, quos contra iura flagellas.
150
Iura sui regni cupiens stabilire perenni
Foedere sacrorum ritus reuocare suorum
Imperat absque mora Maxentius. Omnibus hora
Vna diesque datur, locus ad stata sacra paratur.
Dum placuit sedes, subeant ut Apollinis aedes,
155
Nec mora paretur, preconis uoce iubetur
Vndique conueniant simul omnes et sacra fiant.
Conueniunt ciues pariter, cum paupere diues,
Indus ab Aurora cum Parthis uenit et ora
Maurus ab Australi, Trax inpiger a Boreali.
160
Et uos uenistis, Mediae quaecunque fuistis.
Has inter gentes regis mandata sequentes
Proh dolor et sacro gens purificata lauacro
Gentili more, nullo reuocata pudore,
Currit. Causa morae fugit omnis uicta timore
165
Mortis. Et obliti iuris timuere reniti
Inmemores uitae, quam quaerunt Israhelitae.
Quam si gustassent, uanis parere negassent.
Non est dedecori, non est mors ista timori.
Nam pro iure mori summo concordat honori.
170
Mors parit haec uitam, mors haec facit Israelitam.
Mors est indemnis, sequitur quam uita perennis.
Venerat edicto praefixa dies, sine ficto
Thura cremant late, nichil hic agitur simulate.
Thura cremant late plebes cum nobilitate.
175
Prima sacerdotum soluit manus impia uotum.
Ad quorum nutum, quia non est spernere tutum,
Paret turba litans, donis altaria ditans.
Rex prior accedit; uenienti curia cedit,
Tota cohors uni. Dux, princeps atque tribuni
180
Tauros ingentes strauere uirique potentes
Munera magna dabant, alii pro posse litabant.
Pluribus ad faedus suffecit capra uel haedus
Aut ouis aut agnus. Gaudet feruere tyrannus
Obsequiis aedem; iuuat hanc inuisere caedem.
185
Hic lactis riuo litat, alter passere uiuo,
Hic arae diuum modicum superaddit oliuum.
Quisque prout magno uult gratior esse tyranno,
Fert superis munus, quia mos non omnibus unus.
At rex terdenos tauros deciesque decenos
190
Mactans strauit humi. Complet uapor atria fumi.
Sanguine fumat humus, obnubilat aera fumus.
Fit sonus et multus uulgi fremit ore tumultus.
Milia laetantum sonus et uox sacrificantum,
Mactantis turbae uox sola resultat in urbe.
195
Ore sonant aequo, resonabilis assonat echo.
Rex sedet et caetus procerum stat in ordine letus,
Vulgus et attente circumstat, rege sedente.
Curia laetatur, thus et thimiama crematur.
Et quid miraris? Thus fumat in omnibus aris.
200
Gens mentis uanae regi congaudet inane.
Sed superaccessit, quod inania gaudia pressit.
Cum fieret caedes, sonitus peruenit ad aedes
Legis diuinae meditatricis Catherinae.
Auribus arrectis stupuit: sonat undique tectis
205
Consona cantorum modulatio multimodorum
Et diuersorum genus intonat organicorum.
Miratur; quaeri, quid sit, iubet. Haut mora ueri
Nuntia fama redit, quod rex animalia caedit,
Quod pecudes mactat, quod caede solum labefactat.
210
Tristis ad haec fata uirgo, paucis comitata,
Surgit et egreditur. Templum properanter aditur.
Christicolas stantes hic inuenit lacrimantes,
Mente nunos fractos mortisque timore subactos,
Ad sacra compulsos, fidei de sede reuulsos.
215
Tunc dolor hac rima cordis penetrauit ab ima.
Saucia corde gemit; dolor hic hanc pene peremit.
Mens indignatur; quid agat, secum meditatur.
Obuiet indignis, diuinus suggerit ignis.
Ex hac scintilla secum deliberat illa,
220
Sacrilegos per te, deus, ut confundat aperte
Et premat errorem fidei monstrando calorem,
Nec tamen immodice. Sed mentis uirgo pudicae,
Ne quid praepropere fiat, studuit cohibere
Ora, parumque tacet, dum mens Christum sibi placet.
225
Cor gemit, implorat mens et pia uita perorat.
Inde crucis signo frontem pectusque benigno
Munit et audenter regem petit atque patenter
Freta deo tantum premit agmina sacrificantum, -
Freta deo uerae nescit mens iusta timere:
230
Vt leo confidit, quicquid bene uel male uidit.
Vt stetit ingressa, patrem natumque professa
Et sanctum flamen, quod sperat esse iuuamen,
Pectore quod uoluit, manifesta uoce resoluit:
"Fama triumphalis, decus ordinis imperialis,
235
Quem miser incestas, cum sit ueneranda potestas,
Rex, compellebant, quod mens, os, lingua uolebant,
Nuntia uirtutis praemittere uerba salutis.
Sed delyranti tibi demonibusque litanti
Non rata sum dignum pacis premittere signum.
240
Verba dat in uentum, qui non uidet emolumentum
Dicti sermonis. Res est expers rationis,
Sublata causa, propter quam dicitur ausa.
Non bene mactasti. Quod enim diis sacrificasti,
Est tibi dampnosum, sed eis nichil officiosum.
245
Quam male, quam faede libas! Melius sine caede,
Affectu mentis purae, non morte bidentis,
Non boue prostrato, sed flamine contribulato
Illi thura dares et eum tibi conciliares,
Per quem ius legum uiget atque potentia regum
250
Atque gubernantur per tempora quae uariantur
Alta uel ima, polus, mare, tellus. Hic, quia solus
Omnia conplectens, amor est et foedera nectens,
Principium rerum, quas per formas specierum
Apte distinxit, quas solo numine finxit.
255
Cuius maiestas, cuius ueneranda potestas
Sanguine non fuso pecudum iuguloue recluso,
Immo fide pura. Vigili cum sedula cura
Mens exercetur, quia mundo corde uidetur,
Cum preceptorum seruantur iura suorum.
260
Res rationalis et imago dei specialis
In nullo peius preceptis obuiat eius
Aut magis offendit, quam quod peruersa rependit
Dans insensatis cultum uerae deitatis,
Quodque deo debet, rebus sine flamine prebet.
265
Demonis haec fraudes faciunt, quia, qui scelus audes
Eius ab hortatu, non perficis absque reatu.
In multas partes ruit innumerasque per artes.
Qualiter auertat a ueri tramite, certat.
Plus tamen hac parte, plus hac nos appetit arte,
270
Vt, quod formamur, quod nascimur atque creamur,
Versutae mentis uitio probet ex elementis
Aut ex stellarum cursu descendere, quarum
Tempore formamur aut nascimur aut generamur.
Attamen his regnis non decipitur nisi segnis.
275
His etenim telis nescit dare terga fidelis.
Sed uos erratis nec recto tramite statis
Stulta mente satis, cum pro diis ista colatis.
Ergo quid aptatis istis nomen deitatis,
Qui quasi sermonis sic sunt inopes rationis,
280
Sensus et uitae? Proh quam bene, quamque perite,
O quam prudenter uesania uestra patenter
Omnibus est nota, sapientis ab ore remota!
Erratis certe; uester patet error aperte
Solo sermone fisus, procul a ratione.
285
Sed non sermonem, sed rem sequor et rationem.
Forsan dicetis, quia, quae stabilita uidetis
Atque coaeterna mundo, quia sede superna
Cunctis praelata dii sint, dii iure uocata.
Non probo sermonem, quia non sequitur rationem.
290
Esse quidem nacta, cum sint in tempore facta,
Dicere ne cura, quamuis sine fine futura,
Esse deos, quorum species, decus, ordo bonorum
Praedicat auctorem, faciendi iure priorem:
Quem nil praecessit, quia prouidus omnia gessit,
295
Cuncta simul fecit, caelum, terram: duo iecit,
Vt perhibent ueterum textus, fundamina rerum,
In quibus ornauit res, quas specie uariauit.
Non nostro more, sed agens deus absque labore
In mundi rebus, sex absque labore diebus,
300
Omnia compleuit, post cuncta pacta quieuit.
Sed quae miraris, quasi numina quae ueneraris,
Tempore ceperunt, quia tempore facta fuerunt.
Quae sicut gratis nutu summe deitatis
Condita creduntur, sic esse perhenne sequuntur
305
Ergo creatori, cuius famulantur honori,
Non sunt aequanda nec sicut dii ueneranda.
Solus adorari debet deus ac uenerari,
Imperium cuius mundi nichil obuiat huius.
Hunc, qui plasmauit, hunc, qui bona cuncta creauit,
310
Quem nichil exercet, quia solus cuncta coercet,
Scimus adorandum neque pluribus est famulandum.
Audi, Maxenti! Siquis tibi sceptra tenenti,
Cum sis mortalis, quae poscit honor specialis,
Abneget, iste quidem reus esse uidetur et idem,
315
Si te contempsit, si, quod debet tibi, dempsit.
Si seruo praebet, quicquid domino tibi debet,
In maiestatem peccando per improbitatem
Dignus erit poena, mortis feriendus habena.
At si prostratus tibi sit seruire paratus,
320
Huic tu maiorem meritis largiris honorem,
Hunc exaltabis, sed eum quid mortificabis?
Admiranda quidem domini patientia pridem
Et nunc expectat, si cor miseratio flectat,
Vt deferuescat feruor malus atque tepescat
325
Ac defrigescat uitium uirtusque calescat
Duraque mollescat mens et cor amore liquescat,
Vt mala dediscat penitus, bona sola cupiscat.
O miser, emenda, quod agis male! Namque timenda
Mente quidem tristi patientis gratia Christi,
330
Ne te causa morae feriat plaga grauiore.
Figet enim mentis uitium manum omnipotentis.
Non recte sentis, cum sis in culmine gentis
Atque prior primis et tu uerseris in imis
Et decollatis sis ingratus, deitatis
335
Demonibus cultum tribuens. Iam desine stultum!
Collige, preesse non possis, nolle subesse!"
Curia miratur, dum uirgo talia fatur.
In nullo deses, miratur ad omnia preses
Et stupet et cultus notat et quae gratia uultus
340
Assit uirginei quantusque decor faciei:
Omnia rimatur, quanta grauitate loquatur,
Quis sit sermonum color et grauitas rationum.
Haec secum uoluit miser, ac sic ora resoluit:
"Quae tua dat prosa, michi, uirgo, forent pretiosa,
345
Si fulcirentur ratione uel hanc sequerentur.
Sacrorum ritus, quem predicat ordo peritus,
Quem praecedentes nostri coluere parentes,
Stat non sermonum cultu, sed ui rationum.
Hoc Romanorum probat obseruantia, quorum
350
Iustitiam, leges, imitanda negotia reges
Et populi primi pariter uenerantur et imi.
Non igitur uanum, quod per tot tempora sanum
Fertur tantorum ratio sanxisse uirorum.
His accedatis, quia fructus prosperitatis
355
Approbat ista satis. Sed uestrae credulitatis
Secta quid est? Plane nichil est, nisi nomen inane,
In uerbis tota, procul a ratione remota.
Et quis ei credat, cum tota superflua ledat?
Quisue rei uanae credat mentis bene sanae?
360
Mortales artus nullus de uirgine partus
Vnquam produxit nec homo sine germine fluxit
In lucem patris per clausae uiscera matris.
Tu tamen exponis, sed non ritulo rationis
Ante prophaetatum Christum de uirgine natum,
365
Non patre mortali genitum, sed spirituali
Productum flatu, matris tamen absque reatu
Virginea saluo thalamo profusus ab aluo.
Vt perhibes gratis hominis simul et deitatis
Consimilis sorti datus est sine crimine morti,
370
Venditus a seruo linguaque manuque proteruo,
Qui tamen illorum fuit unus discipulorum,
Quos sibi delegit, quos in sua iura redegit,
Quos confirmauit et ad ultima mortis amauit.
Quem condempnauit sua gens, quem mortificauit
375
In cruce suspendens, meritum non aequa rependens.
Funereos cultus, triduana luce sepultus,
Morte premente moras, per sex senas tulit horas.
Qua tamen absumpta surrexit carne resumpta.
Talia iactatis, sed non ratione probatis,
380
Arbitrio mentis pro ueris falsa sequentis.
Hinc tamen errori praecunctis deteriori
Assentire satis non est, nisi despiciatis
Numina nostrorum solis lunaeque deorum,
Mirificum numen quorum dat in aere lumen
385
His, qui debetur cultus, nisi gloria detur,
Esse reor stultum, quia non transibit inultum
Quis sit ad hoc stultus, imposta mente sepultus,
Qui non imploret, qui non haec pronus adoret?
His non prostratus nequit euitare reatus.
390
Quicquid utrisque polis interiacet et plaga solis
Mane resurgentis et uespertina cadentis
Supplicat, implorat, ueneratur, adorat, honorat
Numina pallentis lunae solisque nitentis.
Ergo, pia cura diis accelera dare thura!"
395
Ad quae subridens pia uirgo pectore fidens
Pauca refert: "Plane patet error. Nomen inane
Haec quibus aptatis, nil pretendunt deitatis,
Nil diae mentis nec inest deitas elementis.
Erratis plane. Nil confert nomen inane.
400
Numina dicuntur falso, quia nulla sequuntur
Iura potestatis. Nomen licet attribuatis,
Numina digna polo non sunt. Pro nomine solo
Nec deus aut dii sunt; factura uel ille uel hii sunt, -
Hii, quibus aptatis uane nomen deitatis.
405
Non recte munus fers diis, cum sit deus unus.
Vnus enim uere deus est, quem nemo uidere,
Quem nullus certe sensus cognouit aperte,
Sed puri cordis lux et mens nescia sordis.
Vnus et aeternus deus est solusque supernus,
410
Qui nunquam caepit, qui nil aliunde recepit,
Cui nil defecit, quia solus hic omnia fecit;
Perfecte plenus, simplex, nullius egenus,
Cui mare, terra, poli famulantur et omnia soli
Omnia subsistunt, cui condita nulla resistunt.
415
Huic adhibeto fidem, quia semper permanet idem!
In nullo nutans stabilis manet, omnia mutans,
Qui non mutatur, manet idem nec uariatur.
Ad cuius nutum soluunt elementa tributum
Asscriptum rebus cunctis per secla diebus
420
Et famulantur ei, pro iure suae speciei,
Cum modo uitales, modo pluribus exitiales
Auras inspirant, dum motibus omnia girant.
Hinc patet expresse, quia nil deitatis inesse
Constat in iis certe, cum sic uarientur aperte
425
In tot et in tantis, pro solo uelle creantis.
Sors sua quaeque regit, sub sorte creata redegit
Cura creatoris: sors haec manet omnibus horis.
Sors est lex rerum data pro modulo specierum.
Sorte subartantur, quae sorte data uariantur.
430
Quod sic fit uere, paucis licet ista uidere.
Lunae discursus et solis respice cursus,
Qui certis utique uicibus uariantur utrique!
Qui quasi de portu cum progrediuntur ab ortu,
Occidui portus meta, reuehuntur ad ortus.
435
Sole dies fulget, sed quando luna refulget
Et succedit ei nox, perdit iura diei.
Nec semper plenam facit hanc lucis, sed egenam,
Cum fugit aspectus, nubis uelamine tectus.
Luna modo plena noctem percurrit habena,
440
Nocte modo tota decurrit luce remota
Et modo maiore radiat, modo luce minore.
Sidera clara satis quamuis sint, nil deitatis
Constat inesse tamen, nisi luminis auxiliamen.
Imbribus infusa tellus mollitur, et usa
445
Frigore torpescit, resoluta calore liquescit
Clauditur hyberno, reseratur tempore uerno.
Aspectumque dei timet atque superficiei
Parte tremens hiscit, nutu concussa fatiscit,
Cum sic mutetur, quia sic subiecta fatetur.
450
Aer nunc uber morbis, quandoque saluber,
Sepius obscuris nimbis latet et modo purus,
Interdum plenus lucis, modo lucis egenus.
Quem modo nimbosum, modo solibus exitiosum
Alitus infestat, grauat, inficit atque molestat.
455
Ignibus exusta sata postremo prece iusta
Nube madent plena post tempora longa serena
Et pluuiae cedunt pariter nec gramina ledunt.
Hinc animaduerte! Res est rationis aperte
A falsis dempta, quia quatuor haec elementa
460
Inpositae legi famulantia sunt quasi regi.
His igitur signis constat, quod terra, quod ignis
Et duo quae restant, aer, aqua, commoda praestant
Humanis rebus cunctis sine fine diebus.
Nil per uelle gerunt, sed in id quod facta fuerunt,
465
Iussa creatoris sectantur in omnibus horis.
Turba ministrorum sunt haec; deus est nichil horum.
Ergo quid insistis uel quid miraris in istis?
Quid colis? Hisque paras quasi numinibus, miser, aras,
Sedulus imploras, pronus ueneranter adoras.
470
Et non perpendit, quam stulte mens tua tendit
Obuia factori, cuius detrectat honori,
Ob tales mores Erebi passura dolores
Et scelerum penas, nisi fluxas stringat habenas.
Has te ne discas, moneo, miser, ut resipiscas
475
Et miseram sortem uites dantem tibi mortem.
Crede deo soli, uitam contempnere noli!
Verus enim uitae fons est deus, ergo uenite!
Gratis haurite, uitam sine fine subite!
Ipse dabit gratis, ne conuersi pereatis.
480
Ipse dabit gratis, ut in aeternum maneatis.
Hic quaecumque polus complectitur, omnia solus
Sedibus aptauit propriis, quia cuncta creauit:
Lucis inaccessae splendor, cui conuenit esse
Conuenit esse quidem, semper manet, unus et idem,
485
Conuenit esse fore, non fine fuisse nec horae
Conueniunt illi, cuius statera pugilli
Aequa mensura disponit singula iura".