Ricardus passio Catharinae 2

Testo base di riferimento: A. P. Orban, 1992

Altre sezioni


Talia dum memorat, dum uiua uoce perorat

Virgo serens uerba, rex frendens mentis acerba

Vix tegit et mira uix se compescit ab ira.

Et tamen in uultus mentis uenere tumultus.

5

Sed nectendo moram siluit taciturnus ad horam,

Inde moras soluit et pectore clausa reuoluit.

Multa quidem celans, dum fallat, pauca reuelans

Sic ait: "O qualis facies, o quam specialis

Forma, decor, uultus, gestus, facundia, cultus

10

Quam deceat digna regalis sorte benigna!

Iam satis aduerto: Quidni? Quia constat aperto,

Quod, si nostrorum doctrinis phylosophorum

Esses imbuta, sapientum dicta secuta,

A primis annis formanda uiris data magnis,

15

Et persedisses, cunctis prelata fuisses,

Nec nos dampnares nec honore carere probares

Numina nostrorum cunctis ueneranda deorum.

Haec sed omittamus modicum. Dum sacrificamus,

Expectare parum tibi consulo ne sit amarum.

20

Expletis sacris et honoratis simulacris

Ibis, ut est aequum, praeclara palatia me cum

Intratura quidem: mecum gaudebis ibidem,

Regia ditabunt te munera, sceptra beabunt.

Felix semper eris, mea si consulta sequeris".

25

Dixit. Et asscito legato clam iubet: "Ito

Ac celeri penna delabere per mea regna!

Non sit inaccessus locus ullus: quosque recessus

Sollicite lustra, quia non erit hoc tibi frustra!

Nam tibi tantorum merces erit ampla laborum.

30

Sit tibi causa uiae: studiosum philosophiae

Indagare chorum. Lateat te nullus eorum:

Grammaticus, rhetor, cum pragmatico. Quia letor

Talibus, adueniant, assistentes michi fiant, -

Precipue logicus, cum sit michi summus amicus.

35

Et celebres fama quicumque per omnia, clama!

Omnes inuita, compelle uenire, perita

Multimodis turbis, gens menia currat ad urbis

Alexandrinae - responsuri Catherinae,

Disceptaturi cum uirgine, post redituri

40

Ad patrias sedes. Qui nostras uiserit aedes,

Maxima propone uictori dona coronae! -

Praemia propone, tamen hac sub condicione:

Si disceptatrix uerborum multiplicatrix,

Si detestatrix sacrorum concionatrix

45

Solo sermone confisa cadat ratione

Argumentorum iaculis armata suorum

Strata suis telis, iaceat perfossa loquelis;

Quod si sustratam, si reddiderint superatam,

Vt se compescat blasphemans, uicta quiescat

50

Improba uerborum uariatrix multimodorum,

Praemia uictores referent, tribuentur honores,

Inter primates numerabuntur michi uates.

I cito, curre, mone! Victricis palma coronae

Omnes ditabit, per eos mea regia stabit.

55

Consiliis horum regnorum quaeque meorum

Dispensabuntur leges et iura dabuntur.

Aeque gaudebunt neque laudis honore carebunt.

Expedit hoc primum fieri, sed restat ad imum

Colla sub ense dare, si spernit sacrificare".

60

Paret legatus iussis ad cuncta paratus,

Quae mandantur ei. Tunc regalis faciei

Anulus impressus commendat in omnia gressus.

His ita tractatis, his hac ratione paratis

Dum redit a sacris ueneratis rex simulacris

65

Plus solito laetus, sed nondum mente quietus,

Alexandrinam iubet artari Caterinam.

Non tamen ore truci iubet ad sua limina duci.

Artatur, trahitur; sic regia celsa subitur.

Voce dehinc blanda Maxentius arte nefanda

70

Sic ait exorsus: "O uirgo regia prorsus,

Et genus ignoro cum nomine, scire laboro,

Quos preceptores tibi constituere priores,

Quorum doctrinas Grecas simul atque Latinas

Crederis experta, celebri sermone diserta.

75

Nam uultus rosei color, eggregiae faciei

Forma decora nimis ortus non traxit ab imis:

Haec et pulcra satis dant signum nobilitatis.

Lumina, labra, genae generoso sanguine plenae

Et decus hoc oris sunt alti signa cruoris.

80

Et tua facunda nulli uox orbe secunda

Famam doctorum poterat resonare tuorum,

Ni blasphemares et contempnenda probares

Haec, quibus aptamur, sacra numina, quae ueneramur".

Illa: "Quid haec faris? Quid in hac, rex, parte moraris?

85

Quid nomen quaeris? Generis quid laude moueris?

Iste tuae fluctus mentis quos dat tibi fructus?

De qua sim gente, res est me nota tacente,

Res est nota satis. Si quid tamen utilitatis

Rebus in his speras, ne longius amodo queras:

90

Paucis absoluam, nomenque genusque reuoluam,

Paucis edicam. Me relligionis amicam

Et fidei uerae cultricem nolo silere,

Cui consignata famulor, Catherina uocata.

Ecce meum nosti nomen. Genus accipe! Costi

95

Filia sum regis. Diuinae uernula legis

Quid de doctorum referam tibi plebe meorum,

Doctrinis quorum collegi semina morum

Vitae mundanae? Quia cum totum sit inane,

Quicquid sanxerunt, quicquid teneram docuerunt,

100

Quicquid ab his raptum, quia nil mihi contulit aptum

Ad bene uiuendum, super his reor esse tacendum.

Nam quid eos memorem, quorum contempsit honorem,

Reppulit errorem fidei mens propter amorem?

Nam simul ac miserae doctrinae semita uerae

105

Sanctior illuxit, fallax sapientia fluxit.

Lux fidei reducis ad summae gaudia lucis

Lumen ut admouit, noctis tenebrosa remouit.

Lux uerae fidei, uerae lux summa diei,

Veridicum numen, uerum de lumine lumen,

110

Lux et imago patris pulsis erroribus atris

Purior accessit et nox infida recessit.

Hanc ex sacrorum scriptis euangeliorum

Postquam cognoui, tacito sub pectore foui

Meque meo uoui sponsam Christo, quia noui

115

Dulcifluam uocem. Mentem domuisse ferocem

Ne dedignarer, si serua dei uocitarer.

Sponsa uel ancilla dicar, nil res mouet illa,

Dum tamen utcumque pia mens affectet utrumque

Diligat ardenter, famulans indeficienter

120

Faedere dum stabili tanto sim iuncta cubili,

Quo non diuellar nec ab eius amore repellar,

Qui decus est floris, fons luminis, auctor amoris,

Nescius incesti, sed amoris amator honesti,

Virgine matre satus, qua diuino generatus

125

Flamine repleta cecinit mediante propheta.

Est odiosa malis sapientia spiritualis:

Gaudent mundana, quia gestant pectora uana.

Posse sed illorum perdam cum dogmate, quorum

Mens, intellectus nulla ratione refectus,

130

In nullo rectus, procul a uirtute reiectus

Per me dampnari meruit, dignus reprobari.

Ecce propheta Dauid, quem gratia sanctificauit,

Quem sublimauit deus ex humili, quia pauit

Pastor oues primo, post exaltatus ab imo

135

Rex de pastore diuino predicat ore

"Est", ait, "in caelis noster deus, estque fidelis

Omnibus in uerbis", tollens sua regna superbis,

Mens humilis uerae meruit quae sola tenere.

O admiranda praecunctis, o ueneranda

140

Vnica maiestas, cuius quod uelle potestas,

Posse uoluntatis cuius facit omnia gratis.

Sed simulacra manus humanae plasma, prophanus

Indoctis terror, quae gentilis colit error.

Quae licet in lauro sint effigiata uel auro

145

Aut ex argento, tamen haec formata memento!

Haec manus artificis fecit, quae numina dicis,

Cum spernendorum sint scemata demoniorum.

Ergo quid ora gerunt, qui nec bona nec mala quaerunt?

Sunt oculi uisus expertes, nescia risus

150

Vox et sermonis, nichil exponit rationis

Lingua nec implorat quicquam nec naris odorat;

In nullo plaudit, quoniam nichil auribus audit;

Nulla manus raptant, nullis se gressibus aptant,

Non metuunt nec amant nec quicquam gutture clamant.

155

Fiet par illis, quisquis confidit in illis,

Et similes horum sculpens et cultor eorum.

Cultor erit talis, qualis sculptor specialis;

Ambos par poena constringet parque catena

Poenaque par punit merito, quos par scelus unit.

160

Si manus haec fecit, quae te clementia iecit

Hanc, miser, in sortem miseramque, miserrime, mortem?

Quis, miser, impegit, quis te male sane coegit

Casus in errores, ut fictile numen adores?

Vnde tibi terror tantus? Quisnam malus error

165

Decepit mentes? Si dii sunt omnipotentes,

Vt tu testaris, hii, quos colis et ueneraris

Corpore prostrato, proh gloria quanta beato

Haec tibi, quod uultu prono, quod diuite cultu

Haec bona summa putas, quasi numina uera salutas!

170

Has, miser, in clades quia me descendere suades,

Ne qua parte cadam lubrico cum tramite uadam,

Sustentamentum suppone! Fit ut documentum

Effigiatorum deinde posse deorum.

Qui cultum prebes, cur sic ostendere debes?

175

Cum sit sculptura de materia peritura,

Aere uel in fuste quamuis formata uenuste,

Artificis cura speciem quam uult habitura,

Quamuis pulcra satis, tamen est expers deitatis.

Regia maiestas nichil est, ubi nulla potestas.

180

Nil simulacrorum dat forma polita tuorum

A ueris sacris procul est datus his simulacris,

Nam procul a uita sunt haec, licet arte polita.

Sunt simulacra quidem tantum, nil uiuit ibidem.

Ergo quid aut quantum confert species animantum?

185

Nil magis humana specie, cum nomina uana

Sint, quam taurina delectantur uel ouina.

Vt dii credantur, quid restat? Vt ora loquantur,

Laxentur risu si possunt, lumina uisu,

Motibus aptetur pes et manus, aure notetur

190

Vox, spirent nares? Sed nec, licet ista probares,

Esses credendus, mi rex, essesque sequendus.

Non satis, ut spero, foret ista probatio uero.

Non dii dicuntur neque sunt, quaecumque loquuntur,

Si nichil est horum. Quia tristis cultor eorum

195

Stultior his ipsis, rationis monstrat eclypsis,

A qua discedis, dum talia numina credis,

Quae nichil attendunt neque premia digna rependunt.

Nam neque substratis ope subueniunt pietatis

Aut delictorum culpas prauosque malorum

200

Iure potentatus possunt punire reatus.

Nam cum sculptura formetur in ere figura,

Marmore uel fago, nil refert, cum sit imago;

Cum sit imago quidem tantum, quid spiret eidem

Aes, lapis aut lignum, uitae quod dat tibi signum?

205

Hinc patet expresse: quoniam se nesciat esse

Res insensata, bene sit licet effigiata,

Apta manus telis non est, non lingua loquelis

Nec plus faetorem quam suauem uitat odorem

Nec timet horrentem speciem curatue nitentem,

210

Clara uel obscura species sit. Non sibi cura

His equidem tanto templis splendescere quanto

Inmundisue lacis foedisue iacere cloacis.

O sublimandos, o iure deos uenerandos,

Qui neque tristantur lesi nec honore iuuantur!

215

Talibus ergo deis laetis gaudere choreis

Qua sit mercede dignum patet. Ergo recede,

Vt fugiens poenam sedem merearis amenam

Inter sanctorum caetus super astra polorum!"

Regius interea loca lustrarat Nabathea

220

Omnia legatus, longeque diuque uagatus

Sollicita cura peragrarat Medica rura.

Preterit Hebreos, hinc Persas, inde Sabeos,

Inde Moabitas, hinc transcurrit Niniuitas,

Inde per Indorum populos multoque laborum

225

Puluere conspersus, per summa, per ima reuersus

Largus sponsor opum, deuenerat usque Canopum.

Nec satis illud ei: per regna ruit Ptolomei

Regia scripta ferens, ubi sit sapientia, quaerens,

Qui sint doctorum primi, qui philosophorum.

230

Omnes inuitat, quos summa scientia ditat.

Doctus in affatu, tandem multo comitatu

Admixtus turbis, ad menia uenerat urbis

Ingressusque forum cum caetu phylosophorum,

Quae se prebebat uia, regia tecta petebat.

235

Occurrunt turbae, gaudet plebs omnis in urbe,

Etas et sexus. Per multos denique flexus,

Qua uia fere itur, laetis urbs tota potitur

Praecunctis laetus tanto rex agmine fretus

Gaudet ad aduentum quinquaginta sapientum.

240

Claudat ut inceptum, iam se confidit adeptum,

Horum doctrina si succumbat Catherina.

Talia mente gerit. Tandem de dogmate quaerit.

Vnus ad haec fatur, qui doctior esse notatur,

Fidens sermoni plus quam uerae rationi.

245

Rumpens claustra more stultissima protulit ore:

"Rex, orientales nos praecunctis speciales

Phylosophos memorant, laudant, uenerantur, honorant.

Miramur mire, quae nos huc causa uenire

Compulerit. Scire uolumus, debes aperire:

250

Cur inuitasti, cur in tua regna uocasti?

Est aliquid magnum, cur sit uia tracta per annum.

Si de diuinis agitas, si de medicinis

Aut si regnorum quaeris de iure tuorum:

Si placet, ut reseres, certissima dogmata speres,

255

Quicquid id est, certe propone! Videbis aperte".

Ille: "Velut luna cunctis praeclarior una

Nocte micat stellis, ita cunctis una puellis

Pulchrior, aetatis tenere, sed flos probitatis,

Doctrinae porta, nostris in finibus orta:

260

Ista uiros dictos praeclaros dogmate uictos

Reddit et elingues bruto quasi pectore pingues.

Haec quoque facundos nullis hac urbe secundos,

Artibus insculptos et in omni famine cultos

Esse probat stultos, quasi pigro corde sepultos.

265

Non agit incultas artes, quas tanta facultas,

Tantus sermonum color et grauitas rationum

Palliat, inuoluit, sed paucis clausa resoluit.

Et tamen haec paterer, si non grauiora uererer.

Quicquid enim uoluunt cor, mens, os, lingua resoluunt.

270

Quippe nec humano sonat ore nec omine uano.

Nam quaecumque cupit, cum forte silentia rupit,

Predicat et pangit. Quod non mediocriter angit:

Asserit affatu, quae non sunt digna relatu;

Numina nostrorum spernit uerbosa deorum,

275

Quos docet illa pari debere uel igne cremari

Inmergiue mari uel in infima precipitari.

Huic ego re uera poteram dictasse seuera,

Vt diis thura daret uel, si parere negaret

Iussaque transiret mea, mox tormenta subiret,

280

Vitam finiret, condigna morte periret,

Sed michi stat pluris uti prius ordine iuris

Et reuocare uiae rationis luce sophyae

Argumentorum reti clausam ualidorum.

Si nec adhuc caedit, si iussa uenire recedit,

285

Si negat, exquiram tormenta, mouebor in iram.

Victa dabit poenas, nostras sensura cathenas,

Plurima passura, tandem gladio moritura.

Non si contigerit uobis uictoria, deerit

Merces uestrorum meritis aequata laborum.

290

Nam meriti memores, uobis referentur honores;

Nec uos dimittam, donec cum pace remittam

In patriam laetos iubeamque manere quietos.

Ac si consultis nostris insistere uultis

Et magis eligitis, hic ut remanere uelitis,

295

Haec quoque concedam nec ab his, quae dico, recedam".

Vnus ad haec uerba respondens mente superba

Increpat ardenter regem, motus uehementer:

"Eccine consilium magnum, memorabile, dium!

Res immortalis, quam uox docet imperialis.

300

Nil sonat hic leuum; res hec memoranda per aeuum

Per cunctas gentes, rex, pro qua tot sapientes

Mire facundi de finibus undique mundi,

Rex, inuitentur, rex, in tua regna uocentur!

Nos ad conflictum, qui uix unum ferat ictum,

305

Rex uocat. Ad bella decernitur una puella

Primo conflictu, primo casura sub ictu

Non aequa rixa: pugnat cum milite lixa.

Vnus nostrorum de coetu discipulorum

Sperneret hoc munus de mille clientibus unus.

310

Occiduas gentes, quamuis multum sapientes,

Si contra staret modicum, breuiter superaret

Conflictu primo, dum conturbaret in imo.

Sed cum tantillae nos traxerit aura fauillae,

Sit licet inbellis, ueniat tamen illa puellis

315

Pulchrior, ut dicis. Verbis temptetur amicis,

Discat inaudita, quantum sit cunque perita.

Iam producatur, hodie licet, experiatur

Tempus ad hoc gentem se non audisse scientem

Omnem doctrinam. Veniat, subitura ruinam".

320

Interea cella pia sub custode puella

Clausa tenebatur. Dum sic artata moratur,

Nuntius accedit, qui, quid rex sanxerit, edit.

Vndique diffamat, certamina crastina clamat.

Sed neque terretur uirgo modicumue mouetur

325

Nec mens turbatur, sed et in Christo solidatur,

Quo delectatur, de quo solum meditatur.

Nullum mortalem timet, inperterrita talem

Dicens sermonem, domino commendat agonem:

"O bone uera patris Ihsu sapientia, matris

330

Gloria, sanctorum spes atque corona tuorum,

Virtus, solamen, uictoria, uita, leuamen,

Quos confirmasti, quos in petra solidasti

Inter pressuras mundi cum clade futuras,

Ne quos terrerent, quaecumque pericla uiderent,

335

Quos premunisti, dum uoce pia docuisti:

"Regibus astantes uel presidibus dubitantes

In nullo sitis nec praemeditare uelitis,

Quid uobis fandum. Nichil hac in parte morandum,

Quid, quo sermone dicatis, qua ratione!

340

Vobis absque mora, quid ea dicatis in hora,

Ipse propinabo simul os et scire parabo,

Cui licet insistat ui multa, nemo resistat -

Non aduersantum uis aut fallenter ouantum".

Nunc, bone, nunc presto famulae miseratus adesto!

345

Si placet, eximiae fili uenerande Mariae,

Confirma pectus, patris o sapientia! Rectus

Sermo sanansque bene michi sit, tu rector habenae!

En conuenerunt hii, qui subuertere querunt,

Christe, tuum nomen. Dona michi, si placet, omen,

350

Ne michi preualeant, qui coram rege choreant

Grandisonis uerbis! Rex Christe, resiste superbis!

Christe patris uerbum, coetum confunde superbum,

Fac conturbentur, uox et sensus hebetentur,

Haec obmutescat, haec turba superba quiescat

355

Aut conuertatur, pro te conuersa loquatur,

Flaminis ardorem ueri cognoscat, honorem

Det tibi, terra, polus cui parent, cum patre solus

Qui semper regnas idem deus atque perhennas!"

Vix bene sermoni, uix finis erat rationi,

360

Cum iam summorum dimissus ab arce polorum

Angelus astabat. Cuius, quia sic radiabat,

Luce serenatur locus, in quo uirgo moratur.

Obstupuit, uisu priuantur lumina, nisu

Pes caret, exanimis collapsa recumbit in imis.

365

Sed consolatur Michael, dum talia fatur:

"Virgo deo grata, paueas nichil, esto parata

Et constanter age, licet incumbant tibi plagae!

Gratia nam Christi, pro quo certamen inisti,

Conferet omne decus. Pastor pius, arbiter aequus

370

Semper erit te cum, quodcumque poposceris equum.

Mellifluo rore uerbum profundet ab ore,

Vt tibi non tantum caedat plebs phylosophantum,

Sed conuertatur stupefacta deumque sequatur.

Hosque coronatos, hos testes igne probatos

375

Excipiet lite finita ianua uitae,

Exemplo quorum multorum corda uirorum

Confirmata pari non tardent igne cremari.

Ne modo turberis, premissos nanque sequeris

Tempore, uirgo, breui! Post cursum labilis aeui

380

Morte triumphata, caeli super alta locata

Inter uirgineas sponso coniuncta choreas

Immortalis eris, uita sine fine frueris.

Plena loquor ueris. Si quis sim, sedula quaeris:

Desuper allatus, Michael sum, uirgo, uocatus,

385

Missus de caelis, ut sim tutela fidelis,

Haec tibi dicturus, post ad dominum rediturus".

Haec ait et pressit uocem subitoque recessit.

Talibus ad bella dictis animata puella,

Tempus, ut hortetur uel ad impia bella uocetur,

390

Expectat mirae cupiens certamen inire.

Iam neque terretur, pauido sed corde ueretur,

Ne spe fraudetur. Noctis mora longa uidetur.

Lucifer interea referens preclara trophea,

Sole propinquante, paulo precesserat ante.

395

Iam pater aurorae satus ordine posteriore

Lora suae natae laxarat mortificatae.

Iamque dies luna fugiente nitentior una

Praecunctis uere luxit, quecumque fuere.

Lumina iam mundo Phoebus dabat ore rotundo,

400

Lenimen morbis, cum iam de finibus orbis

Asciti legis doctores atria regis,

Ad quae ducuntur, iuncti simul ingrediuntur.

Tunc ne cunctetur, rex imperat illa uocetur.

Virgo letatur neque iussa uenire moratur.

405

Gaudet enim mire neque tardat iussa uenire.

Ante triumphale signum tamen et speciale

Stigma decusque crucis diuinae uernula lucis,

Vt sit amicus ei deus, impressit faciei.

Pectore sic toto confisa, timore remoto,

410

Turbis se mergit et alta palatia pergit.

Vrbe quidem mota, properat uicinia tota;

Ex omni turbae concurrunt ocius urbe

Edicto legis ad consistoria regis,

Nec tamen inuite: cupiunt audire peritae

415

Virginis affatum pariterque notare relatum

Controuersantum cum uirgine phylosophantum.

Iam placido uultu regis populique tumultu

Compresso partes consurgunt. Excitat artes

Spes laudis, dona regis uictrixque corona.

420

Haec oratores expectant, sed meliores

Virgo per hos fluctus sperat decerpere fructus.

Hii confidentes sibi pomposoque tumentes

Eloquii fastu, sed uirgo nil agit astu

Laudis mundanae. Contempnens nomen inane

425

Spernit enim, sed amat, tacito quod pectore clamat,

Vt Christus det ei caelestis dona trophei.

Stat parcens uerbo uultu plebs torua superbo,

Otia longa terens neque respondens neque quaerens.

Rex indignatur, mora quod tam longa trahatur.

430

Quem sic affatur uirgo neque plura moratur:

"Non bene, Maxenti, litem nec iure decenti

Haec satis equasti. Quae nos ad bella uocasti?

Ancillae Christi turbam, rex, opposuisti;

Pugnat tota scola, plures cum uirgine sola,

435

Fama pollentes, quinquaginta sapientes,

Quos asciuisti, dum munera proposuisti

Regia uictori, sed nostro nulla labori

Premia proponis. Verum ueris ego donis

Non defraudabor; uictrix inuicta beabor.

440

Maxima nanque dabit michi Christus, ipse parabit

Aeterne lite finita gaudia uitae.

Est michi spes in eo, pro quo moritura choreo,

Qui spes sanctorum, qui uita beata suorum.

Vnum quaeso dari tamen, hoc nequit infitiari:

445

Cum uictrix fuero, solum pro munere quero,

Vt Christo credas et ab hoc errore recedas".

Ille uelut peste laesus tulit ista moleste.

Aestuat introrsus ac demum talibus orsus:

"Parce, puella, sonis! Non debet condicionis

450

Dici ius a te. De nostra credulitate

Non tibi sit cura neque prescribas michi iura.

Fac, quod opus facto! Certamine nanque peracto

Noster", ait, "uere labor est extrema uidere:

An tuus annuerit deus hoc, quod mens tua querit,

455

Atque tibi donet, quod uictrix palma coronet".

Dixerat. Ast illa nulla turbante fauilla

Estus mundani cordis radiamina sani

Mox oratores aggressa: "Quid, o seniores,

Turpiter haeretis? Pauido quid corde tacetis?

460

Agminibus laetis en confluxisse uidetis

Vndique collatos populos, audire paratos,

Quos michi uestra modos sapientia, quos michi nodos

Proponens nectat, quibus in sua iura reflectat.

Cum tot, cum tales sitis, cum uos speciales

465

Fama iacetis, quanam ratione timetis

Vilem personam? Sic turpe tacendo coronam

Perdere cum fama minus est, perterrita dama

Cum fugit instantum uoces morsusque latrantum.

Talibus oblatis, quidnam, miseri, trepidatis?

470

Iam procul esto mora, uoces laxentur et ora,

Firmentur mentes, iam nunc laxate rudentes,

Pandite quaeso sinus, nostro fluat ore Latinus

Sermo uel Hebreus uel Grecus siue Sabeus,

Conceptum mentis manifestet lingua loquentis!"

475

Excipit hoc munus precunctis doctior unus

Et longe natu prior eggregioque paratu

Rethor facundus, nulli sermone secundus.

Hic, quod agit secum, proponens "Est", ait, "aequum

Te prius audire, cuius nos causa subire

480

Compulit erroresque uiae multosque labores.

Ergo tui causa quia uenimus, edere clausa,

Ni tibi mens sit hebes, sermonis in ordine debes".