Ricardus passio Catharinae 3

Testo base di riferimento: A. P. Orban, 1992

Altre sezioni


Virgo "Sit", inquit, "ita! Sed si minus arte polita

Profero sique minus mens exit, sermo Latinus

Sique minus cultus, nolite mouere tumultus!

Nil mihi sermoni, nisi concordet rationi.

5

Nam simul errores gentiles atque colores

Eloquii sacro spreui renouato lauacro.

Hos, quibus armatos uideo certare paratos,

Sermonum fastus, quos uester colligit astus,

Hos inquam spreui. Respectu perpetis aeui

10

Iam michi sunt uiles res tractantes pueriles

Spernendasque bonis, a cultu relligionis

Longe distantes, pro ueris falsa probantes.

Nam neque Phylonis laudo neque dogma Platonis,

Non ethicam Socratis neque tractatus Ypocratis,

15

Quamuis centeni sint, sed nec opus Galieni

Multaque preterea neque dogmata Pithagorea,

Quamuis laudentur, michi iure sequenda uidentur.

Nil placet istorum nec Aristoteles logicorum

Princeps, primatus praecunctis lege beatus,

20

Argumentorum quamuis ratione suorum

Multiplicando modos uideatur nectere nodos

Formis et miris sillogizando figuris,

Quos quis uix soluat, si non prius ipse reuoluat,

Sed nichil ad uerum contempnimus hunc et Homerum,

25

Multa licet die dederint precepta sophiae.

Nam fidei cultus cauet hos adhibere tumultus.

Non sequor istorum famosa uolumina, quorum

Sectam damnaui, mores et opus reprobaui.

Haec licet expertus, par sit michi nemo repertus:

30

Est michi facundus quantum uis quisque secundus

Artibus imbutae cunctis, sed sola secutae,

Ad uitae uerae quae possunt iura ualere.

Cetera calcaui nec curaui nec amaui

Vt mortis luctum, non uitae dantia fructum.

35

Me nichil inter uos laudis super omnia seruos

Praeter eum, mire qui condidit omnia, scire

Iudico, qui patris sapientia, gloria matris,

Vnica credentum spes, merces summa merentum,

Dux electorum uia, uita beata piorum,

40

Verus saluator mundi, solus dominator,

Lingua prophetarum, quibus intima deliciarum

Exponit certe, per quos declamat aperte.

Nil ualet inuentum mundanorum sapientum.

Perdet eos et idem, qui permanet unus et idem.

45

Nil intellectus ualet a uirtute reiectus.

Hic humiles mentes amat et uere sapientes,

Non praesumentes, sua sed praecepta sequentes,

Qui bona sectantur, qui iura dei meditantur.

Hos inuitauit, hos in sua regna uocauit.

50

Hic genus humanum per tot male tempora sanum

Retulit, exclusum paradiso, lucis ad usum.

Adae peccatum deleuit, morte piatum

Nostrae naturae, sed ab omni crimine purae.

Intactae matris proles sine semine patris,

55

Ignarus morbi, ueniens apparuit orbi,

Expers peccati, genitus patris ingenerati,

Tegmine uelatus nostrae carnis. Cruciatus

Pertulit et mortis ius rupit et atria fortis

Fregit, et exemptos a poenis morte redemptos

60

Vitae donauit, uita sine fine beauit.

His igitur signis deitatis claruit ignis;

Quem pater indulsit deus, isto lumine fulsit.

His argumentis, signis, factis, documentis

Innotuit mundo uerus deus. At subeundo

65

Mortem uerus homo, qui uitae gaudia pomo

Lapsa reformauit, deus hec et homo reparauit.

Hic noster deus est, hic solus nostra salus est,

Lux et origo uiae, caelestis phylosophiae.

Hic est quam quaero uictoria, quo duce spero

70

Me superaturam mala uictricemque futuram,

Cui uel per multos uel paucos se duce fultos

Res est perfacilis fieri tutamen ouilis.

Hic non dormitat pastor, qui noxia uitat

Arcens prauorum rabiem morsusque luporum.

75

Nec sinit introrsus rabidos descendere morsus,

Sed sibi credentem semper facit esse potentem,

Semper uictorem, summumque rependit honorem,

Nomine pro cuius certo. Thalamis fruar huius,

Iungar in amplexus post carnis libera nexus".

80

Vix ea. Ridetur, blasphema uoce repletur

Regia, clamatur furialiter. Hinc ita fatur

Vnus pro multis parili conamine fultis:

"Romani ciues, gens inclita, curia diues,

Cuius nobilitas leges ueneratur auitas,

85

Dum per sacra patrum uestigia ducit aratrum,

Qui statuere coli pia numina; tradita proli

A patribus nati sanxerunt posteritati,

Qui seruauerunt ea, quae patres coluerunt.

Sed modo despecta patrum serie noua secta

90

Floret amata parum sub nomine Christicolarum.

Quae quia nostrorum contemnit iura deorum

Numina nec curat, quid tanto tempore durat?

Nimirum ingrati sumus illorum bonitati,

Qua sustentamur, qua pascimur et uegetamur,

95

Ad nutum cuius uiget orbis. Virginis huius

Diliramenta sileant nisi lege retenta.

Ei michi, fraudati sumus a spe precipitati.

Fallimur introrsum, quia spes est lapsa retrorsum.

Expectabamus dicturam magna. Dabamus

100

Aures et mentes uigiles audire uolentes,

Si quid inauditum, si quid daret arte politum,

Hactenus intactum magnum et memorabile factum.

Magni nanque rata, pro qua gens tanta uocata,

Pro qua patricius Romanus et agminis huius

105

Dux et facundi soli sapientia mundi

Nos hic astamus: sed nulla probanda notamus.

Mente sit astuta licet inferiora locuta

Quam sperabatur, nulla nos laude moratur.

Predicat, id quod amat. Ihsum temeraria clamat.

110

Hinc exorditur, totus super hoc rep[p]eritur

Sermo, uersatur super haec, super ista moratur.

Hunc sibi preclarum gens nescia Christicolarum

Esse deum credit et ei ueneranter obedit.

Magnificat Ihsum, quem multo uerbere lesum,

115

Afflictum poenis, caesum flagris et habenis

Fortiter astrictum, grege quem comitante relictum

Proditione reus Iudas distraxit Hebreus

Terque quaternorum licet unus discipulorum

Vendidit ille tamen dominum crucis ad cruciamen,

120

Dum studet argento, sed passum de monumento

Furto sublatum, fingunt super astra leuatum.

Hec et plura satis peruerse credulitatis

Gens sibi compingit, dum Christum uiuere fingit".

Virgo deo plena laxata uocis habena

125

Talibus orditur: "Michi melius non reperitur

Principium fandi quam fons et origo creandi,

Princeps cunctorum, formans et forma bonorum,

Qui mundi molem, qui splendida lumina, solem

Cum luna, stellas, terrena, superna, procellas

130

Condidit et fluctus et aquarum quosque reductus,

Terris submissos, et opertas fecit abyssos.

Quid moror in fando? Quid per partes numerando?

Quae mare, terra, polus habet, explicat omnia solus,

Cum de non esse mundum producit in esse.

135

Vera loquor. Sic est. Vt paucis eloquar, hic est,

Ex quo sunt cuncta, per quem discordia iuncta,

In quo fundatur, quod amore pio solidatur,

Pars operis cuius sumus et nos. Nos manus huius

Dextera plasmauit, nos sanguinis unda piauit.

140

Quos dum purgauit deus, in melius reparauit

Filius iste dei. Lux uera diesque diei

Deque deo patre deus est, homo uirgine matre".

Rhethor ad hec: "Audi, dum detraho tegmina fraudi,

Dum tuaque celat mens, hec mea lingua reuelat!

145

Pluribus inuoluis, sed paucis clausa resoluis.

Filius iste dei, dic, cuius sit speciei!

Hic deus est an homo? Dic quodlibet, et tibi promo.

Si deus. Ergo mori tanto discordat honori,

Hoc nisi dicatur, quia fons uite moriatur.

150

Rursus dicenti, quod homo, ratione sequenti

Hinc tibi monstratur, quia mori posse uideatur.

Non dices illud, quia Christus hoc sit et illud,

Ne sit mortalis res et non. Non michi talis

Sermo placet, uere melius fuit ista silere".

155

Illa refert: "Certe profertis multa diserte

Verbis astuti, re uera pauca locuti.

Verba coloratis ignara probabilitatis

A ueri secta procul, a ratione reiecta.

Acriter instatis, ut, cum partem teneatis,

160

Altera tollatur, nec utrumque simul uideatur,

Vt, quia monstratur deus, hinc homo non habeatur.

Non est, ut reris; male disiunxisse uideris.

Tu tibi facunde dixisse uideris. At unde

Asserat hec, quaero, tua uox contraria uero.

165

Profluus in uerbis de falso scire superbis,

Non recte sentis, de summi posse potentis

Desipis. Audenter dico, quia cuncta potenter

Ad nutum mentis sapientia constituentis

Fecit et ornauit, hominem plasmando creauit

170

De terrae limo lapsumque leuauit ab imo

Atque reformauit, per eum, sibi quem sociauit,

Induit, uniuit hominem deus, ipse subiuit

Nostros languores, nostros tulit ipse dolores,

Nostra caro factus, non nostro crimine tactus,

175

Patris imago dei nostraeque capax speciei,

Forma dei ueri, uoluit sub carne uideri,

Vt caro prestaret, deitas quod uera negaret.

Quod nisi fecisset, nunquam deus occubuisset.

Ergo unita deo caro nostra potita tropheo

180

Mortem calcauit, moriendo quam superauit.

Ergo si uerum, si causas noscere rerum,

Si cupis ad normam fidei pertingere, formam

Accipe discentis! Procul esto superbia mentis!

Mens humilis credat, ne falsa scientia ledat.

185

Crede, fide pura cognosces celica iura!

Namque dei posse dat pura fides tibi nosse.

Hoc mecum sentis, quia uirtus omnipotentis

Omnia formauit, quae de non esse creauit,

Hac tantum causa, quia sic uoluit, tibi clausa,

190

Sed fidei certa, menti credentis aperta.

Res igitur cunctas produxit sola uoluntas,

Maxima maiestas, cui par cum uelle potestas.

Ergo ne dubites, clamosas comprime lites

Opponens ori digitum, parcendo pudori!

195

Namque negare nequis, quod stat rationibus aequis,

Quin pro uelle dei caro mortalis speciei

Vera sit assumpta. Probat hoc satis actio prompta.

Ius etenim mortis subiit nostrae caro sortis,

Sed mortem uicit deitas. Sapientia dicit

200

Stultis exosa, quia uirtus imperiosa

Lepram curauit, caecis lumen reparauit,

Claudos erexit, functos a morte reuexit.

Argumenta satis sunt haec uerae deitatis.

His ita consertis, rationibus undique certis,

205

Constat pro certo uerae rationis aperto,

Quod Christus deus est et homo, qui nostra salus est,

Qui nos saluauit, dum mors mortem superauit.

Passa caro gratis surrexit ui deitatis.

Mors igitur Christum non uicit, uicta per ipsum.

210

Si quid in his dubitas et adhuc michi credere uitas

Affinis fraudi, miser hec incredulus audi,

Quae peruersorum confessio demoniorum

Improba testatur, cum legio tota loquatur.

Sed neque tortorem tacet aut deitatis honorem.

215

Nam quo torquetur, dominumque deumque fatetur

Atque dei natum, quamuis in carne locatum,

Vtque rei torti grauiter cruciamine forti,

Ad quae ducuntur flagris quaesita loquuntur,

Cum mallent uere si possent, ista silere.

220

Haut secus istorum collegia demoniorum

Mallent mentiri quam uera uoce potiri,

Cum specie rerum: sic eis dampnabile uerum.

Nec loquor ista tamen, quia sint ad uera probamen,

Sed quia tormentis manifestant intima mentis,

225

Cum mallent misere, si possent, uera silere.

Sed te mirari nequeo, qui uis uenerari

Assertor ueri, sapiens iustusque uideri,

Qualiter aut quare studeas manifesta negare

Credere qui dubitas uero, qui dicere uitas

230

Esse deum Christum, sed ais temerarius istum

Probra crucis passum deitatis lumine cassum.

Stant tamen auctorum contra te scripta tuorum,

Qui pro me fantur, contra te testificantur.

Dic age, cunctorum doctissime philosophorum,

235

Dic, Plato, quid sentis? Profer, precor, intima mentis,

Signaque certa satis dic et crucis et deitatis!

Nec tibi sit durum. Dic dic age: nonne futurum

Astruis esse deum, cuius sublime tropheum

Sit decusatum signumque sit orbiculatum?

240

Si contempletur, quid in hoc sermone notetur?

Hec duo signa satis sunt et crucis et deitatis:

Crux decusato, deitas nitet orbiculato.

Haec Plato. Res illam monet hic memorare Sybillam,

Fatidicam uatem, cuius uos uirginitatem

245

Et diam mentem longe uentura canentem

Laudibus effertis diuinis. Multa disertis

Carminibus scripsit, inter quae plurima dixit:

"Felix ille deus, ligno qui pendet ab alto".

Ligno pendentem canit et deitate potentem.

250

Ligno crux, pendet mors, felix. Hinc michi splendet

Vita resurgentis, mortem deitate prementis.

Hinc patet ad purum, quia, quem prior ille futurum

Haec et uenisse canit et mortem subiisse

Mortis uictorem, sed per deitatis honorem,

255

Sic et idem fantur et eidem testificantur.

Concordes utique, sed non imitamur ubique,

Sed quae dixerunt bona, non mala, quae coluerunt.

Hii non ad plenum lumen uidere serenum,

Sed uelut in somnis, quos nec res effugit omnis.

260

Nec tamen ex toto capiunt errore remoto.

Non horum meritis tamen haec aptare uelitis,

Quae perceperunt. Quid enim gentes meruerunt?

Sed data sunt gratis, nutu summe deitatis,

Vt testarentur Christumque deum loquerentur

265

Atque dei natum. Vestrorum carmina uatum

Non bene te uallant, cum paene per omnia fallant.

Pauca tamen uere licet ignari cecinere.

Nullus in his terror, quia laudi concinit error.

Haec tibi succincte perstrinximus. Expedit hinc te

270

Non aduersari, sed ad haec credenda parari.

Ad fidei uerum cum tot miracula rerum

Aut contortorum confessio demoniorum

Te minus adiungant et te tua spicula pungant,

Scripta nec auctorum potes ista negare tuorum:

275

Sit licet infestum, tamen id ius credit honestum,

Quod te doctorum dictis inpugno tuorum.

Expedit, ut mittam, quam de te sumo, sagittam,

Vt, quem miraris, mucrone tuo feriaris.

Nam si scriptorum proferrem mille meorum,

280

Nil agerem certe, quia contradicis aperte.

Hac etiam meta sequitur uictoria laeta,

Cum uictus parma spoliatur, et excipit arma,

Quae tulerat secum. Facit haec uictoria mecum.

Namque tuis telis ego Christi uirgo fidelis

285

Sic te prosterno, sic te simul et tua sperno

Numina, sermonis quibus est nichil aut rationis.

Si quid habent mentis, compescant ora loquentis

Aut certe loquere pro diis. Nequeo prohibere.

Hoc sed eis dono, quos constat egere patrono.

290

Et respondebo quaesitis teque docebo".

Ille: "Sit, ut faris, sed cum michi multa loquaris

Facta tui Christi, quae credere me monuisti,

Vt modo sit uerum, quia tot miracula rerum

Fecit in humana specie. Quae mens bene sana

295

Suscipit aut credit rem, quae male credita ledit?

Nanque tui Christi crux et mors, quam cecinisti,

Proueniant unde, michi non occurrat abunde,

Vnde unita pati caro debuerit deitati,

Vnde mori; quare, qui debellans superare

300

Mortem debebat, prius hanc non effugiebat?

Quis, quibus inuoluit se uictis, uincla resoluit?

Qualiter abstraxit nos morti, quem sua traxit?

Quam libertatis spem dux acie superatis

Confert prostratus, cum sit prior ille ligatus?

305

Qui non profecit sibi, quae michi commoda fecit?

Primo fecisset sibi, post michi si potuisset".

"Non ita", uirgo refert, "nil credere talia refert,

Non, ut opinaris; quid in hoc errore moraris?

Falleris, expecta! Rem dicam, fraude retecta.

310

Sollicita cura si cuique damus sua iura,

Carnem posse pati licet unitam deitati

Credere debemus. Pro certo nanque tenemus

Hanc, quia mortalis, potuisse mori. Specialis

Carnis natura non amisit sua iura,

315

Cum sit nata pati caro, iuncta licet deitati.

Non tulit ille crucis probra, qui dat gaudia lucis,

Nec mortis neuum sensit, qui uiuit in euum.

Qui nequit artari, numquid ualet ille ligari?

Aut qui mutari nescit, poterit cruciari?

320

Morte uel absorptus cadet is, qui nescius ortus?

Mortalisue ligo teget hunc quem nescit origo?

Attamen ipsa deo caro iuncta subacta tropheo

Mortis, ei cessit, sed eam surgendo repressit.

Sicque per assumptam carnem de morte resumptam

325

Tartara confregit, dum mortem morte subegit.

Sic qui substrauit hominem sibi, quem superauit,

Morte subegit eum, referens ex hoste tropheum.

Atque triumphauit de demone, quem superauit.

Non igitur deitas, sed homo crucifixus auitas

330

Sordes purgauit, proprio quas sanguine lauit.

Perque crucis signum duxit dissoluere dignum,

Quicquid per lignum iacuit sub morte malignum.

Hac incarnari causa deus et sociari

Natae naturae uoluit, sed crimine purae,

335

Vt, quae peccamen contraxerat, ipsa piamen

Ferret, peccatum deleret morte piatum

Spemque resurgendi daret aeternumque manendi.

Qui surgens primo, lapsum releuauit ab imo.

Viribus angelicis poterat stratis inimicis

340

Ex imo terrae miserum sine morte referre.

Sed cui nulla perit substantia, dum sua quaerit

In re mortali, deus utitur ordine tali.

Nam ratione parat, ut, quem demon superarat,

Vita priuarat, dira quem morte ligarat,

345

Hic homo, qui pridem uictus, modo uinceret idem

Vincens uictorem raptumque referret honorem".

Hec ubi dicta dedit, confusa superbia cedit,

Quae prius infesta, uirtute dei manifesta

Parcit sermoni, nichil opponens rationi.

350

Nescit uicta quidem, quid contradicat eidem,

Et iam pro certo defecit sermo diserto.

Obstupuit coetus siluitque pudore repletus.

Et quasi sint muti, reticent. Prius alta locuti

Visi prudentes sibi, stant alterna tuentes.

355

Mirantur proceres. Regem frendere uideres

Ita feruentem nimioque dolore furentem.

Inde minis plenas sermoni laxat habenas:

"Quidnam cessatis, quid, degeneres, trepidatis?

Vna ne uos tantum conuentum philosophantum

360

Artibus inbutos reddit muliercula mutos?

Tanta ne feminea cecidit uirtute chorea?

Vna ne perdomitos tot reddit uirgo peritos?

Sola ne tot strauit uirguncula, tot superauit?

Proh dolor! Ignaui cecidistis et una sua ui

365

Perdomuisse uiros potuit tot femina miros.

Si quinquagenae tales deciesque decenae

Aut si millenae nullius laudis egenae

Vnum uicissent de uobis aut domuissent

Agmine uerborum, num summum phylosophorum

370

Dedecus hoc credi potuisset famaque ledi?

Sed mage turpe puto, quod plures corde soluto,

Quod quinquageni mussant sermonis egeni,

Turbine uerborum quos una puella suorum

Reddidit attonitos. Fueram ratus esse peritos

375

Orbis ab extremo deductos cardine. Nemo

Fidat eis certe, quos uictos constat aperte".

Occurrit uerbo propere regique superbo

Vnus doctorum princeps preclarus eorum.

Respondet: "Quare dictante furore loquare,

380

Maxime miramur, Maxenti. Vera loquamur:

Non est fas uere dicenda timore tacere.

Inclite Maxenti, res est notissima genti.

Quas Oriens nouit, quas nostra scientia fouit?

Qui sibi congaudent, quia nos ueraciter audent

385

Dicere prelatos cunctis simul et memoratos,

Quos oratorum, quos clarum phylosophorum

Nomen ditauit, quos inclita fama beauit,

Vester ad haec testis legatus: scire potestis,

Quis fauor in gente sit noster; eo referente

390

Nos caruisse pari posset ratione probari.

Sed manifesta satis res teste probabilitatis

Non eget. At siquis agitatis fatus iniquis

Seque parem fassus nobis, mox lumine cassus

Verae doctrinae summisit colla ruinae:

395

Victus confusus cecidit, male uiribus usus

Victori cessit, quia uictus ab hoste recessit.

Hec sed dissimilis lis est. Neque res puerilis

Est, quam tractamus, neque nos humana notamus

Verba nec est talis homo quam profert animalis:

400

Nam condita salem sapit haec uox spiritualem.

Vox est diuina, qua personuit Katerina.

Nil mortale sonat, quam gratia tanta coronat.

Hanc prius aggressi, modo sed formidine pressi

Terga damus uicti, propria uirtute relicti.

405

Nostraque uis fracta, uox turbida, mens stupefacta:

Tempore iam Christo nichil aduersatur ab isto.

Non equidem scimus, quia uera negare nequimus.

Nam uelut audisti, postquam de nomine Christi

Fecit sermonem subiungendo rationem,

410

Posse probando satis in eo uerae deitatis

Et per uirtutem crucis aduenisse salutem,

Mox ut senserunt cor et intima contremuerunt,

Languit affectus, glaciato sanguine pectus

Obriguit, uisus defecit, gaudia, risus

415

Ilico fugerunt, mens et sensus stupuerunt.

Iam tibi postremo dicam sermone suppremo,

Maxime Maxenti, quae sit sententia menti.

Ne te fallamus, placet errorem fugiamus,

Mutemus morem, sectamque probabiliorem

420

Hanc amplectamur, ne perpetuo moriamur.

Nam nisi monstratur ratio, cur secta colatur

De sacris istis, quae tempus ad hoc coluistis,

Iam conuertemur pariter Christumque sequemur.

Credimus hoc utique, quia sit deus iste deique

425

Proles diuina, quem magnificat Katherina

Carmine facundo, per quem tot gaudia mundo

Et bona prestantur, quot uirginis ore notantur".

Talibus auditis, legis iurisque peritis

Rex non blanditur, sed cordis pus aperitur.

430

Ira turbatur, princeps furiis agitatur,

Sed tacuit primo, tandem succensus ab imo

Pectore suspirat, dat quaestus, lumine girat

Astantum coetum soluensque silentia laetum

Omnibus indicit. Rabies precordia uicit

435

Decretoque pari cunctos iubet igne cremari.

Accelerant dictis famuli parere, relictis

Sedibus, ardenter properant, currunt properanter.

Magnus ab indignis mediis accenditur ignis

Menibus. Artantur miseri uinclisque ligantur,

440

Agmina ducuntur. Sed dum moritura trahuntur,

Preceptor morum memorabilis unus eorum

Confirmans mentes sic alloquitur sapientes:

"O michi conciues, o Christi curia diues

Digna dei castris, quorum spes omnis in astris,

445

Castra dicata deo, crucis insignita tropheo,

Agmina digna polo, mens haeret in hoc michi solo,

Ne spe fraudemur, nisi sacro fonte lauemur,

Vt sic purgemur uitiis, uirtute nouemur.

Hac iter est igitur, quia uitae fons aperitur,

450

Si festinemus propere sanctamque rogemus

Ancillam Christi, quod in hoc det tempore tristi

Et superinfundat, quod mentis crimina mundat:

Praecunctis mundam sacri baptismatis undam".

Illa subinde breui respondet: "Nescia neui

455

Mens erit et munda, quam mundat sanguinis unda.

Ergo fide fortes uenerandae state choortes

Constantes animo! Mens caelica surgat ab imo.

Nil iam de sacri, michi cari, [de] fonte lauacri

Solliciti sitis, nichil hic trepidare uelitis,

460

Cum sanguis fusus pro Christo compleat usus

Baptismi. Sacrum cruor exprimit iste lauacrum.

Hasue quid horretis flammas ignemque timetis?

Crimina torrebit, carni nichil iste nocebit.

Sanctus in hoc digne descendet spiritus igne,

465

Puniet indignos, sed conseruando benignos

Caelestem rorem dabit extinguetque calorem.

Ignis comburet uitium, nichil amplius uret.

Crimina purgabit, sed corpora non cruciabit.

Corpora non laedet, sed adusto crimine caedet".

470

His igitur fatis, manibus pedibusque ligatis,

Ignibus aptantur, sed ab illis non lacerantur.

Ignibus ingesti nil sunt de corpore mesti.

Nil perterrentur, sed clara uoce fatentur

Cristicolas uere se nec tormenta timere.

475

Vincula flamma uorat, sed circum corpora rorat.

Et sunt illesae uestes, nichil ignibus esae,

Vtque ferunt illi, qui perspexere, capilli

Non sunt ardorem passi minimumue calorem.

Ignis ob ardorem nec mutauere colorem.

480

Sunt uultus rosei, color est idem faciei.

Res fuit insignis, quia nil mutauerit ignis.

Qui presens staret, potius dormire putaret,

Vtpote nil passos flammis, nichil ignibus assos.

Sic peruenerunt ad gaudia, quae meruerunt

485

Igne coronati, iam nunc sine fine beati.

Horum Christicolae rapientes corpora, sole

Imfima lustrante, quos tardarat timor ante,

Gaudentes mire, festinabant sepelire.

Quo uiso turbae plures constanter in urbe

490

Ydola spreuerunt Christumque sequi studuerunt.

Felices animo, fidei qui lumine primo

Ad superos rapti iam sunt celestibus apti.

Coetibus aethereis iuncti superumque choreis

Angelicisque choris, diuini carmen amoris

495

Decantant laeti. Iam post tormenta quieti

Rident post luctus; post florum germina fructus

Caelestis uitae iam percipiunt sine lite.

Verbera, uincla, minae procul absunt; iam sine fine

Cum Christo regnant immortalesque perhennant.