Ricardus passio Catharinae 6

Testo base di riferimento: A. P. Orban, 1992

Altre sezioni


At regina dolis non cessit, fragmine molis

Territa poenali, quod signo prodigiali

Vltio diuina poscente dedit Catherina,

Non animum flexit, sed ad aspera fortior exit.

5

Impatiensque morae non sustinet unius horae

Vel leue momentum, sed amoris dans documentum,

Quae prius occulta fidei solidamine fulta,

Fit manifesta foris diuini flamma caloris.

Ergo fide fortis ruit in discrimina mortis.

10

Nanque metus pressus non alligat amodo gressus.

Ad mala descendit certissima, sedula tendit

Mitis amore gregis trucis ad pretoria regis.

Astat et affatur constanter, nulla moratur

Credere sermoni, quae conueniant rationi.

15

Tempora nanque morae rapit, intonat, increpat ore,

Predicat audenti, quae corde bibit sitienti:

"Quis dolor, infande coniunx, quisnam, miserande,

Quisue furor mentem, miser, armat in omnipotentem?

Quid frustra seuis? Quis te rapit in mala quaeuis

20

Impetus? O uitae quondam michi causa marite,

Altera pars animae pro te soli michi primae

Ex te pendebat, dum mens tua iura colebat.

Quod scelus impegit, quae causa nefasque coegit

Arma creatori contraria ferre? Furori

25

Parce, tuae menti queso moderare furenti!

Hae, miserande, minae quid agunt? Quo claudere fine,

Cum mala tanta geras aduersus numina, speras?

Res patet ecce satis, quia nullus prosperitatis

Exitus est causae, scelerum molimine clausae.

30

Ira timenda datis tibi signis est deitatis

Certa per hoc factum, quod in impete turbinis actum

Tot miseros strauit, tot milia precipitauit".

Porro sub his factis gentilis turba redactis

Viribus ad cultum fidei conuersa tumultum

35

Laeta mouet regi, diuinae credere legi

Ardet, et haec fatur: "Deus hic deus esse probatur,

Vltio diuina quem predicat et Catherina.

Hic, quaecumque polus claudit, regit omnia solus.

Hunc igitur colimus, huius praecepta subimus

40

Ydola spernentes et caelica sola sequentes

Ydola respuimus. Quis enim, quae nec bona scimus

Nec mala posse dare, nisi stultus adoptet amare?"

Ille repentino neque uulnere tactus opino

Dat manifesta foris suspiria signa furoris.

45

Nec cohibere parum ualet iram, Christicolarum

Sanguine conspersus scelerisque uoragine mersus,

Omnibus inmitis, uerbis nec ut ante politis

Cum sponsa ludit, immo conuicia fudit:

"Quid, regina, facis? Tecum michi foedera pacis

50

Communis cura dabat et iugalia iura.

Vnum par morum fuit et par uelle duorum,

Par fuit affectus. Sed quae leuitas modo pectus

Sic permutauit? Nunquid maga te superauit

Imbutam magicis et te subduxit amicis?

55

Nunquid magnorum tibi uilent sacra deorum,

Qui me cunctorum ductum per culmen honorum

In solio regni nutu statuere perenni?

Ecce malum, quid agam? Quisnam dolor hanc michi plagam

Altius impressit? Mea quo fortuna recessit,

60

Per quam florebam? Quia quicquid habere uolebam,

Prestitit ad nutum: modo rupto fune solutum

Iam quasi non nouit. Cur bella domestica mouit

De consorte thori? Fluit haerens causa dolori.

Affixus costis mouet arma domesticus hostis

65

Et latus ense fodit, cor sauciat, intima rodit.

Sacrificare deis alios, astare choreis

Et celebrare iocum dulci modulamine uocum

Qui compellebam precibusque minisque premebam

Atque coartabam, quibus et me consociabam,

70

Iam cohibere manus iubet ardor amorque profanus

Ausibus incestis! Furit ecce domestica pestis,

Virus pestiferum, fraus uomit ore mulierum,

Vt me peruertat, sermonum turbine certat.

Quid faciam? Cedam superatus amore? Recedam

75

A ritu celebri fastu uictus muliebri?

Non. Sed ad hos fastus reprimendos, conuenit astus:

Ne, si reginae cedam, sim causa ruinae

Vnica, multorum dum fortia corda uirorum

Arte modoque pari possint aeque superari,

80

Si sponsae fautor, tanti sim criminis auctor.

Omnis origo mali descendet ab imperiali

Ocius edicto, si patrum more relicto

Nostra per exempla spernens temeraria templa

Abstrahit inuitum quaeuis matrona maritum;

85

His uolet inniti, cum se mens uicta mariti

Per nos excuset, cum diis dare thura recuset.

Quantus erit terror, nouus hic si preualet error?

Si matronarum nutu noua Christicolarum

Secta frequentetur, res perniciosa uidetur.

90

Omnis enim cultus superum cadet, error inultus

Hic in nostrorum dominabitur arce deorum.

Hoc igitur fastu reprimendo res eget astu.

Ergo uel aptetur sacris, gladioue uetetur

Ausa, luat poenis, mortis feriatur habenis.

95

Nec tamen ex subito cadat, ordine torta perito

Pluribus artetur flagris prius ac maceretur.

Sentiat extortis mammis confinia mortis

Et grauis erratus longos toleret cruciatus:

Vt discerpatur, tandem gladio feriatur".

100

Dixit, et absque mora ceruici nectere lora,

Mente licet tristi, tamen accessere ministri.

Ducunt reginam, quae respiciens Catherinam

Inquit: "In hac hora pro me, tibi si placet, ora,

Martyr amica dei, cuius semper faciei

105

Presens assistis, ne poenis terrear istis,

Sed michi donetur constantia, mens animetur,

Ne carni cedat, sed fortior ad mala credat,

Speret ametque bona, sanctis promissa corona,

Quae michi debetur, ne qua michi parte negetur

110

Quam promisisti michi, sed de munere Christi!"

Illa refert: "Noli, regina piissima, noli,

Noli terreri! Stat enim nescitque moueri

Fixa creatoris sententia. Digna laboris

Praemia plura feres quam quae contingere speres.

115

Nanque tuae parti pro regno temporis arti,

Quod sit in aeternum, dabitur diadema supernum.

Et pro mortali tibi sponsus spirituali

Foedere iungetur, cui nunquam mors dominetur.

Perpes erit uita pro morte tibi stabilita,

120

Cum requiem poenae capient, diadema catenae

Et tenebrae reducem parient in secula lucem,

Naufragus in portum transibit, finis in ortum:

Quae cum finiri uideatur, rursus oriri

Incipiat tandem speciemque reportet eandem".

125

Talibus erectae rationibus atque refectae

Per fidei florem uitae stillabat odorem.

Cuius ob ardorem necis inculcabat amorem,

Prouocat audenter tortores, cuncta libenter

Ferre parata, moram nec ad unam sustinet horam.

130

Lictorum turbis in caede furentibus urbis

Extrahitur portis: stat martyr ad omnia fortis,

Mente nichil tacta, quamuis sit corpore fracta.

Seuit tortorum manus ac mox unus eorum

Extortam primo mammam de pectoris imo

135

Diripit extractam, nec habet <tamen> inde subactam.

Huic comes astabat, qui non satis esse putabat,

Quod fuit inflictum. Leuat ensem, dirigit ictum

Ac circumuergit, tenero quem pectore mergit.

Ac sic expressit uitam, quae morte recessit.

140

Mors tamen indemnis, quia uita secuta perennis.

Quod corpus rexit, spiramen ad astra reuexit

Eductum menbris, cum lux bis dena Nouembris

Cum tribus astaret et septimus irradiaret

Sol iuga Thyronis, quia tandem finis agonis.

145

Cura sepulturae caelestis munere curae

Lege dei doctis placuit sub tempore noctis.

Dux equitum sumptis paucis ad grandia promptis

Dimissis turbis Porphyrius exit ab urbis

Noctiuagus portis, spreta formidine mortis.

150

Colligit inuentum corpus cum murmure flentum,

Qui taciti flebant flentesque timore tacebant,

Vulnera perfundunt lacrimis et pectora tundunt,

Membra lauant, unguunt et mammam fomite iungunt

Pectore discerptam multo sudore repertam.

155

Balsama iam fragrant, thus ardet, aromata flagrant

Igne subiniecto. Iam strata syndone lecto

Corpus adaptatur feretro, thymiama crematur,

Fumus odoratur specierum. Dux lacrimatur

Et comites plorant, pietatis amore laborant.

160

Ad tumulum geritur, ritu celebri sepelitur.

Funus enim celebre noctis uidere tenebrae.

Obsequii tantum curant producere, quantum

Vel potuit fieri uel tempore noctis haberi.

Funeris hic cultus commouit in urbe tumultus

165

Nec fuit occultum corpus sub nocte sepultum.

Quis fuerit fautor, tamen ignoratur, et auctor.

Res est incerta, quaenam bonitate referta

Seruierit fatis manus in tumulo pietatis.

Dum res discutitur studiose nec reperitur,

170

Ira turbatur Maxentius et cruciatur

Et iubet inquiri, si forte queat reperiri.

Quosdam suspectos, falso rumore retectos,

Imperat aptari tortoribus et macerari.

Innocuos laedi iubet et sine crimine caedi.

175

Quos dum torqueri uidet ac non posse moueri,

Quem pietas flexit, Porphyrius obuius exit.

Contemptor mortis spe promissae sibi sortis

"Quid, miserande, furis?" ait, "Aut quod ab ordine iuris

Te scelus auexit et ad impia crimina flexit?

180

Quid quasi sacrilegis irasceris? Actio legis

Non tenet aut terror, quos ullus non trahit error.

Lex premit erratus tantum punitque reatus

Innocuis parcens, sed causas criminis arcens.

Dum stultos punit, sapientum pectora munit.

185

Quid malus es gratis, aduersus opus pietatis?

Inmeritos loris caedis, mercede laboris

Qui fuerant digni, si quid tibi corde benigni.

Quid cruce distendis meritos bene? Praua rependis,

Soluendos nectis, dignos palma cruce plectis.

190

Nil admiserunt, qui iuri consuluerunt

Debita dando bonis humanae relligionis

Iura sepulturae, mortalis foedere curae

Et quae debentur, sed ab iis, qui iure tenentur.

Et bona sectantur, dum naturae famulantur.

195

Tu sed inhumanus naturae iura profanus

Euertens spernis, quia, quos cruciamine sternis

Ad cumulum diri sceleris prohibes sepeliri.

Haecue tibi morum pietas, ut sancta piorum

Corpora seuorum sint praeda cybusque luporum?

200

Naturaeque bonum laceretur dente leonum.

Aut auium rostris? Res haec incognita nostris

Temporibus. Mores hos non habuere priores.

Omnis enim pietas scelus hoc expauit et aetas.

Vos etiam nostis, mi rex, quia barbarus hostis,

205

Quamuis uiuenti noceat, parcit morienti,

Quem tumuloue dari patitur uel in igne cremari,

Cum, licet ardescat uiuens, post fata quiescat.

Sed tua, res mira, post fata ferocior ira

Seuit et augetur, cum terrae terra negetur.

210

Si reus est ille, qui tradidit ossa fauillae,

Huius sim causa sceleris reus, huius in ausa

Impiger exiui, qui reginam sepeliui.

In me uerte manus! Cadat impetus iste profanus

Atque furor mentis, contra fas iusque frementis.

215

Paulum respira! Cadat omnis et aestus et ira,

Qua miseros frangis, quos aequo durius angis.

Innocuis parce! Sceleris me, si placet, arce!

Quod scelus esse satis excusat opus pietatis,

Laude triumphali dignum, pro crimine tali,

220

Non formido mori, quod inest pietatis amori.

Condemna, gaude me caeso, quodlibet aude

Morte mea tristi! Michi mors pro nomine Christi

Gratior est uita, deuota mente cupita.

O scelus optandum, scelus omni laude probandum.

225

Cuius inest celis merces, quam mente fidelis

Atque fide fortis querit discrimine mortis.

Ista sepulturae bona cunctis debita iure

Lingua ministra doli precor obiciat michi soli.

Vnde relaxentur, qui sub tortore tenentur.

230

Quae uult iura sequi, sententia iudicis aequi

Innocuis parcit, sed poenis crimina farcit.

Ergo modum sceleris muta! Quem perdere quaeris

Quouis tormento, me sternere quaeso memento!

Quod miseris obicis, decus est; quod, pessime, dicis

235

Esse scelus, pietas probat. Ergo cruore repletas

- Parcere ne cures - in me conuerte secures!

Me, qui collegi, me me, qui sparsa redegi

Membraque compegi capiti terraeque subegi,

In tumulum fossa pretiosae martyris ossa

240

Composui terra, cum multi thuris acerra

Corpus condiui, quod magnifice sepeliui, -

Corpus reginae, quae consilio Catherinae

Per poenas mortis uitae consistit in hortis".

Ecce reformata rabie, fremit ira nouata;

245

Rex gemit et plangit, cuius dolor intima tangit,

Amens effectus, quasi fossus uulnere pectus.

Ecce furor magnus! Non continet ora tyrannus,

Sed frendens rugit tanquam leo, celsa remugit

Regia, clamorem referens, iterando dolorem.

250

"Vt quid", ait, "miserum me post mala tot specierum

Viuere permittit fortuna nec ulla remittit

Aspera, curarum stimulos augendo mearum?

O detestandum poenae genus, o miserandum

Me! Quid in aerumna uitae moror huius alumna

255

Tam miserae sortis? Res ista simillima mortis,

Quae magis angustat mentem, quam semper onustat.

Semper enim crescunt mala nec mea fata quiescunt

In peius uerti; fluit unda nequitque reuerti.

Et mea fata moram non prestolantur ad horam.

260

Summa mei regni, quasi ligni styrps abiegni

Montibus innata, tenet infima precipitata.

En decus omne cadit: quae sors dedit, aemula radit;

Fert mea quaeque bona, mea transfert, sed sua dona,

Nam lapsu celeri fugitiua nequit retineri.

265

Ecce nouos uultus offert: pro pace tumultus!

En premit afflictum! Grauioris uulneris ictum

Altius impressit. Porphirius ecce recessit,

Vnica curarum requies et cura mearum.

Iste mei regni non sollicitudine segni

270

Iura ministrabat, per quem mea regia stabat.

Vir pacis fautor, bellorum strenuus auctor

Istam quaerebat studiosus et illa premebat

Consilio uigili pollens actuque uirili.

Quid manus expertus, quid posset uoce disertus,

275

Dum uigil in causa temeraria destruit ausa

Vir bellum frenans et pacis amena serenans!

Hic hic cunctorum solamen opemque laborum

Consiliumque dabat michi praesidiumque parabat.

Sed modo delusus magicis, a mente refusus,

280

In mala delirat deceptus, deuia spirat

Ductus in errorem, superum contemnit honorem,

Christicolis cedit, Christum colit, omnia credit,

Quae superum terror uetat et nouus imperat error.

Ecce deis spretis et auitis improba metis!

285

Mens non terretur, sed Christum uoce fatetur.

Hic nouus en hostis meus est modo, si bene nostis:

Hostis luctificus, michi quondam fidus amicus.

Hic cor reginae subuertit, hic hic peregrinae

Induxit legis noua tradita, numine regis

290

Et superum spreto, dedit hic tot milia laeto

Totque bonos strauit, quot in errores animauit.

Hic est cunctorum mortis reus, iste deorum

Hostis inhumanus: sacra spernit iura profanus.

Sed quamuis magnum sit et irreparabile damnum

295

Mors michi reginae, lacrimanda michi sine fine,

Res ualet una tamen super his conferre leuamen,

Si conuertatur, si iura paterna sequatur.

Si fugit errorem, nostrum retinebit amorem

Maximus ex modico summusque futurus ab imo.

300

Cesset ab illicitis: parcit clementia mitis

Nec pietate uacat in eo, qui numina placat.

Haec mea sectetur consulta, uel experietur,

Quid manus et dextra mea possit, et intus et extra".

Dixit, et absque mora sub eadem temporis hora

305

Militiae comites iubet huius adesse Quirites.

Agmina fida uiri ueniunt. Per eos aperiri

Rem cupit, explorat secretum, sedulus orat,

Plurima uerba serit. Sed dum per singula quaerit

Facta ducis, cuncti diuino rore peruncti

310

Vna uoce, pari consensu, se famulari

Christo testantur, quem praecunctis uenerantur,

Vitae presentis bona. Stat sententia mentis

Nullis fracta malis, quam non timor imperialis

Aut pietas tangit, quam nulla molestia frangit.

315

Hoc firmata statu nulla ducis a comitatu

Poena diuelli ualet, aut ab amore repelli.

Quos reuocare tamen poenis putat et cruciamen

Omnibus indicit, sed eum constantia uicit.

Nam dux illorum, ne quid deuota piorum

320

Pectora mutaret, ut in aduersis animaret,

Pellere terrores docet et tolerare dolores,

Exclamans inquit: "Quid iniqua machaera relinquit,

Rex, caput et caudae postrema metit? Caput aude

Ense ferire! Feri, ne quaeso uelis misereri!

325

Quid, miser, insanis? Operam consumis, inanis

Est labor, errorem sequeris perdisque laborem.

Nam nisi sim uictus, nullus tibi proderit ictus

In subiectorum turbam, dum stat caput horum.

Hic etenim coetus fidei feruore repletus,

330

Stans animo forti geminae se tradere sorti,

Iste mori mecum uel uiuere iudicat aequum.

Ergo quid hos uexas mentesque fide sibi nexas

Dissociare cupis stabiles quasi pondera rupis?

A me fac quaeras, quod ab his cognoscere speras.

335

Mecum sermonem, mecum confer rationem!

Est michi primatus; sto respondere paratus

Pro subiectorum dictis factisue meorum".

"Ergo sit, ut quaeris. Quia te caput esse fateris

Principiumque mali, uel iudicio ueniali

340

Poena relaxetur uel mors matura paretur:

Vnde uel apteris diis si placet aut crucieris

Tuque tuique pares. Melius tamen hos animares

Exemplumque dares: si primus thura litares,

Et tecum staret mea gratia teque bearet".

345

Hec igitur fatus, rex aptari cruciatus

Imperat, ore truci iubet extra menia duci,

Cum duce mactari cunctos et decapitari.

Quod iubet, impletur. Subito moritura tenetur

Cum duce turba ducis; priuantur munere lucis

350

Vitae praesentis: rotat ensem dextra furentis

Improba lictoris, caput amputat. Vlla doloris

Vox non auditur, quia mors, non uita feritur.

Corpora caeduntur, sed non tellure teguntur

Iure sepulturae frustrata, sed hoc sine iure.

355

Carne sed exutae carnisque dolore solutae

Ac mortis castris animae dominantur in astris,

Corporeis membris eductae mense Nouembris

Luce quater sexta, spernentes terrea texta.

Nunc labor extremus monet et locus iste supremus

360

Verba nouella dari cupit et noua causa nouari.

Parte sub extrema res uertitur: ergo suprema,

Si placet, hac hora me cum, mea Musa, labora!

Defluat ergo mora, propera, loca quaeque colora

Scemate uerborum, per gesta probanda piorum

365

Curre! Quid exhorres? Quidnam trepidantia torres

Corda? Vel unde morae? Quae causa? Vel unde timore

Tanto desperas, mea ne mecum bona quaeras?

Spem tibi uincendi, dat opus spem perficiendi

Maxima pars operis decursa: quid ergo uereris

370

Credere sermoni bona conuena relligioni?

Non tibi sit uanum, sed opus licet esse profanum

Senseris, expone! Nec enim uacat a ratione,

Cum possint sane bene dici gesta profane:

Exemplar morum prebent tormenta piorum,

375

Ne formidetur mors, per quam uita meretur,

Qua sublimatur pia mens et perpetuatur.

Hac igitur causa refer ultima, si placet, ausa

Nullis uicta minis! Consummat singula finis.

Finis enim donat palmam solusque coronat.

380

Ergo coronari mecum si uis, operari

Non cesses me cum. Mea stat uictoria te cum.

Nam merces utique dabitur communis utrique:

Laude pari digna pia mens et lingua benigna

Aequali palma caeleste merentur agalma.

385

Ergo precor narra, quam tanta spei uocat arra

Non defecturae per secula, non periturae,

Cum laudum pennis petat aethera fama perennis!

Quod si cunctaris, si gesta referre grauaris,

Et placet haec dici per me: licet incola uici

390

Sim minus urbanus, tamen est animus michi sanus,

Quo non formido dare Christi debita nido.

Huic num delinquo, si sermo sedulus, in quo

Vni casta uiro uirgo parit ordine miro

Heredes regni caelestis iure perenni?

395

Post pia tantorum certamina phylosophorum

Igne probatorum, post funera tanta piorum

Fraude peremptorum, post premia digna laborum,

Quae perceperunt, qui tanta pati meruerunt,

Postque grauem sortem reginae postque cohortem

400

Cum duce mactatam gladioque pari iugulatam

Ad grauiora satis transit manus improbitatis.

Nulla perhorrescens furit ira, per omnia crescens

Impatiensque morae, nondum satiata cruore.

Nil actum credit, quia nondum martyr obedit,

405

Sed manet immota, procul a terrore remota.

Hinc furor irarum, quia non timet ulla minarum

Dura nec ullarum trahitur spe blanditiarum

Nec precibus necti ualet aut formidine flecti.

Quid moror? Acciri iubet hanc sententia diri

410

Principis. Absque mora sub eadem sistitur hora

Verna piique gregis comes ad pretoria regis

Et dux sanctorum, quos per foramina morum

In fidei castris formatos contulit astris,

Illa parata sequi, quos iam praemisit ad aequi

415

Atria rectoris, pretiosi gemma nitoris.

Iam praesens stabat, gladio iam colla parabat

Subdere, certa mori. Neque mors, sed uita timori,

Quam gratis linquit. Cui rex Maxentius inquit:

"Cum rea credaris, quia causa necis uidearis

420

Tot peruersorum sermonum fraude tuorum,

Quos deprauasti magicis, quos precipitasti

Per miserae sortis scelus in compendia mortis:

Si tamen errorem fugiendo rependis honorem,

Quem detraxisti, dum probra deum cecinisti,

425

Propositum mutans et numina nostra salutans

Non minima cura properas succendere thura,

Si quicquid profers, diis omnipotentibus offers,

Regali morae multo pollebis honore,

Prima mei regni uenerabere iure perenni

430

Concelebranda choro. Non ergo diutius, oro,

Nobis illudas, tua sed secreta recludas.

Ergo quid istorum placeat tibi propositorum,

Elige mature: uel flectere numina thure

Aut hodie dire miseranda morte perire!

435

En uitae munus datur aut miserabile funus,

Vt moueat risum caput a ceruice recisum.

Ecce tibi sortis geminae datur optio: mortis

Ianua uel uitae tibi panditur. Ergo perite

Causa ministretur, quam posteritas ueneretur".

440

Virgo refert: "Vane terres, blandiris inane

Et de post tergo frustra tua uox sonat. Ergo

Blandimenta minis noli subnectere. Finis,

Qui michi debetur, nulla ratione mouetur.

Omnibus est unus mors finis, sed tamen unus

445

Non est uiuendi modus aut ratio moriendi,

Cum dispar morum genus atque modus meritorum

Separet a prauis iustos: non uita suauis,

Sed meritum morum, quia mors et uita malorum

Pessima, iustorum pretiosa per omnia, quorum

450

Aequa sorte data mors est et uita beata.

Ergo licet iusti caesi mucrone uel usti

Ignibus aptentur uel quauis morte necentur,

Hinc tamen exempti Christi pietate redempti

Ad patriam uitae transmigrant Israelitae.

455

His et ego iungar, post carnis funera fungar

Perpetua luce, post uitae fata caducae.

Nec detestanda mea mors erit aut miseranda,

Sed uitae portum subitura redibit in ortum.

Tunc consolabor modo merens, glorificabor,

460

Quae modo despecta uideor tibi, carne refecta.

Quae modo mortalis, tunc fiam spiritualis.

Luctus transibit, mors caedet, uita redibit,

Quae careat meta, referens post tristia laeta,

Pro merore breui dans gaudia perpetis aeui.

465

Ergo quod est animo placitum, rex, perfice primo!

Quod concepisti, fieri quod disposuisti,

Profer ad effectum! Pateat scelus omne retectum.

Distrahe, sterne, seca, rapiens pedibus caput aequa!

Vel si quid curas grauius, licet ignibus uras

470

Aut pelago mergas, in quaelibet aspera pergas:

Non perterrebor, quia cuncta subire uidebor

Mente nichil tristi, tolerans pro nomine Christi.

Non ego poenarum quicquam formido tuarum.

Quem michi delegi, dum possim uiuere regi,

475

Nil reputo seuum, Christum uisura per aeuum,

Inter uirgineas illi socianda choreas".

Talibus effatam rex increpat atque ligatam

Lictorum dextra duci muros iubet extra

Spectandam turbis. Iubet, ut ducatur ab urbis

480

Longius accessu, quouis iugulanda recessu.

Ecce ruunt turbae. Rapitur properanter ab urbe

Extra murorum portas, quam multa uirorum

Turba sequens meret. Sed ei flens largius haeret

Cura puellarum matronarumque. Sed harum

485

Increpat errorem uirgo lenitque dolorem:

"Parcite, quaeso, meum lacrimis uiolare tropheum!

Vester enim luctus nullos prestat michi fructus.

Parcite lamentis! Stat enim constantia mentis

Nullis tormentis cessura nec ense furentis

490

Territa lictoris. Quid inanis causa doloris

In uacuum cedit? Nichil haec me passio laedit

Aut etiam tangit. Cur uos uanus dolor angit?

Quod si natura uos ducens in sua iura,

Vt descendatis faciles in opus pietatis,

495

Aetati, generi, formae, cogit misereri,

Mecum gaudete precor atque dolere cauete!

Ecce dei uultum uideo. Cohibete tumultum!

En uocat ad uitam, qui culpam delet auitam.

Christus adest: cedant lacrimae, ne gaudia laedant,

500

Quae michi dat Christi praesentia. Tempore tristi

Dum loquor, ecce polus patet: hunc reserat michi solus

Sponsus, amor, rector meus. Hic est ille refector

Corporis et mentis sua solum iussa sequentis

Atque reformator, qui uirginitatis amator.

505

Praemia dum donat, digna mercede coronat,

Maxima sanctorum mercesque decusque suorum.

Hunc ardenter amet pia mens, uox consona clamet.

Ergo dolor pressus neget ultra tendere gressus

Nec nostri causa per inania defluat ausa.

510

Non egeo lacrimis, quia mens non haeret in imis,

Sed quo perpendit sua gaudia, sedula tendit.

Pro uobis ipsis, quas terret mortis eclypsis,

Non cesset mestus animus depromere quaestus.

Hos igitur luctus in uos conuertite! Fluctus

515

In uos tantarum fluat atque cadat lacrimarum,

Quas mortis terror, quas gentilis premit error

Dignas inferno, uinctas errore paterno,

Quas sine fine metus manet et per secula fletus

Et dolor et luctus sine finis tempore ductus".

520

Dixit, et orandi spatium sortita nefandi

Munere lictoris speciosi motibus oris

Verba serit, flectitque genu, uox consona nectit

Scemata uerborum, promens modulando decorum,

Quod sanctum pneuma docuit cantare, celeuma:

525

"Summa beatarum rex Christe salus animarum,

Dux et uirtutis decus et spes una salutis,

Vnica sanctorum lux et uia, uita piorum

Et meriti merces! Tu, qui mala quaeque coherces

Quique bonis gaudes, refero tibi, rex pie, laudes

530

Pro michi collatis. Tibi gloria uirginitatis

Mente canit laeta, superata morte quieta,

In solio regni diademate clara perenni.

Sit tibi laus, sit honor, quia per te, Christe, coronor.

Qui me saluare dignatus es ac numerare

535

Inter uernarum collegia sancta tuarum,

Aures inclina michi, caelestis medicina!

Et mea sit tecum mens et tua gratia me cum,

Qua consolari merear, tu glorificari.

Ergo quid extrema precor hora, rex bone, scema,

540

Si placet, exaudi! Sit, quicquid ago, tibi laudi.

Suscipe uotorum, precor, ultima uerba meorum!

Sint rata, quae posco, quae te solum dare nosco.

Hoc, pater, imploro: sit eorum, pro quibus oro,

Dissona mens sordi, quibus est mea passio cordi;

545

Quique mei memores referunt tibi laudis honores,

Qui me mirantur, sed te potius uenerantur

In me laudantes tua numina, glorificantes

Facta triumphantis, tamen in uirtute tonantis:

Iis, precor, auditum presta, largire petitum!

550

Fraudetur nemo; sed quicquid fine supremo

Conuenit angustis, donet tua gratia iustis.

Christe, meum si quis causis oppressus iniquis

Auxilium quaeret, per me tua munera speret,

In dubiis ut ei non desit spes requiei.

555

Non celer effectus, sit te miserante refectus

Omnibus a morbis, per te, pie conditor orbis.

Nulla repugnet ei clades intemperiei,

Nulla nocens pestis uotis obsistat honestis.

Incolumes partus sint nec dolor aggrauet artus

560

Consilio cano uigeant et corpore sano,

Viuant cunctorum cum prosperitate bonorum

Bellaque prauorum cedant a finibus horum,

Frangat amor lites, pax iurgia, grandine uites

Non contingantur, bene singula quaeque regantur,

565

Messio fecunda tribuatur et aura secunda,

Vbertas fructus cunctos premat undique luctus.

Hos igitur serua! Sint hi tibi grata caterua

Atque tua cura, transmigrent in tua iura.

Hos tibi commendo, quia te sequor, ad tua tendo

570

Castra; fruar donis, tua uernula; finis agonis

Imminet, en mentis uigor expectat ferientis

Ensem uibratum lictoris ad ista paratum.

Ergo tuam cura, rogo, quam per tot tibi dura

Deuotam nosti! Quem tollere non licet hosti,

575

Spiritus exutus carnalibus astra secutus

Hinc ad te tendat, ut ei tua cura rependat,

Quae debentur ei, loca perpetuae requiei.

Angelicus coetus me suscipiens, rogo, laetus

Iungat uirgineis te precipiente choreis".

580

Virgine sic fata, uox haec de nube relata

Solatur mentem iam spe super alta sedentem:

"Vnica, formosa, generosa, decens, speciosa

Et michi dilecta, propera! Tibi debita tecta

Intratura ueni! Tibi luminis atria pleni

585

Et loca debentur, tua quae tormenta merentur.

Ecce patet uitae tibi ianua: cuncta perite

Iam perfecisti, quibus introitum meruisti.

Omnibus expletis superest intrare quietis

Regna. Patent aedes tibi caeli, iam tibi sedes

590

Ob meritum morum datur in regione piorum.

Obuius ecce chorus tibi uirginitate decorus

Occurrit laetus, superum totus tibi coetus

Exit in occursum gaudetque reducere sursum,

Vt pia turba sonet tibi cantica teque coronet

595

Terris ereptam, caelesti sede receptam.

Ergo ueni, propera! Quaecunque cupis bona, spera!

Terris auulsa nulla feriere repulsa.

Quicquid enim quaeris, fiet. Ne solliciteris.

Legibus immota diuinis sunt tua uota.

600

Quod petis, audiui. Quodcumque cupis, stabiliui.

Omnibus ad nutum succedent dona salutum,

Pro quibus orasti; fiet, quodcumque rogasti.

Qui tibi deuota famulatur mente, remota

Me tribuente mora feret, omni quod petit hora.

605

Quisquis opem quaeret per te sibi, commoda speret

Qualibet in causa: non auris erit mea clausa.

Per te poscenti pro te miserebor egenti.

Cum te suspiret, referet, quodcumque requiret".

Voce reformata caelesti uirgo beata

610

Atque supernorum spe laetificata bonorum,

Exhylarata satis de promissis deitatis,

Dono laeta dei, gauisa loco requiei

Ad patriam properans, post tristia gaudia sperans

Offert lictori ceruicem. Nulla dolori

615

Vox aut sermo datur, nec tempora summa moratur,

Pauca tamen memorat, dum uerba suprema colorat:

"En uocor, o lictor, meus en super aethera uictor

Spiritus ascendit, de luctus carcere tendit,

De mortis poena uolat in spatiosa serena,

620

In loca formosa, de ualle redit tenebrosa

In loca splendoris, totius plena decoris.

Christus enim uector meus est, uictoria, rector:

Me regit in portum, qui finem uertit in ortum.

Nam licet ense cadam, tamen ad caelestia uadam

625

Mente uigens munda neque laedar morte secunda

Diuina cura, post haec rediuiua futura.

Impiger ergo feri, lictor, nolito uereri

Sed sub quo degis, mandatum perfice regis!"

Nescius ille morae nullo reuocante dolore

630

Virginei sexus, nullo miseramine flexus

Corpus in afflictum consurgit, dirigit ictum

Ac citius dictu ferit, uno separat ictu

Reddens diuisum caput a ceruice recisum.

Contigit hoc facto populo spectante peracto

635

Mira duo fieri, duo facta stupenda uideri.

Riuus enim lactis cernentibus haec stupefactis,

Quem pietas duxit clemens, de corpore fluxit.

Ecce palan cerni potuit, quia larga superni

Gratia rectoris fusi candore liquoris

640

Prestitit exemplum, quanti fuerit sibi templum

Virgineae mentis caelestia sola sequentis.

Res docet ista satis, quia candor uirginitatis

Innocuae luxit, dum lac pro sanguine fluxit.

Sed non mirandum minus est, aeque uenerandum

645

Quod fuit ac tutum, post haec premissa secutum.

Res noua, caelestis sed in hac michi curia testis

Veridicusque chorus superum, qui laude canorus

Astitit et nouit rem gestam, quique remouit

Martyris ablatum corpus tellure leuatum

650

Et procul auexit montisque cacumine texit.

Nouit et ipsa Syna mons, in cuius Catherina

Vertice cum multa celebratur laude sepulta, -

Mons glebe pinguis, quem, si fas credere linguis

Veridicae turbae, dirimit uia grandis ab urbe

655

Alexandrina, quam contempsit Catherina

Cum mundi flore patriae caelestis amore;

Mons non ignotus quantum sit ab urbe remotus,

Quanto terrarum tractu spatioque uiarum,

Ipsa uiae meta docet et uicena dieta.

660

Hic in sarcophago generosa sepulta uirago

Quanta sit, apparet, dum per miracula claret

Multimodis signis, dans commoda multa benignis.

Fulget uirtutum titulis donisque salutum,

Sed tamen ex multis unum loquar. Vnda sepultis

665

Ex membris riuum producens stillat: oliuum

Ex tumulo manat, quod languida corpora sanat

Corpora uirtuti reparans mentemque saluti.

Hac signata nota fuerint quocumque remota

Carnibus exuta, clarescunt ossa minuta.

670

Nam tumuli morem seruant stillando liquorem,

Qui dat solamen, dum prestat idem medicamen

Multimodis morbis, quibus hic affligitur orbis.

Spiritus hoc uitae meruit uirtute politae,

Eductus menbris sub quinta luce Decembris,

675

Quae post uicenam sedem concessit amenam.

Ebdomadis sexta mors luce ruentia texta

Corporis et lora carnis dissoluit, et hora

Tertia lucis ei sedem dedit et requiei.

Qua deus est hora passus, qua luce, sub hora

680

Hac et luce pari meruit uirgo spoliari

His luteis castris, ut mens splenderet in astris.

Iam super haec gaude, martyr dignissima laude!

Iam tibi pro poena, iam pro squalente catena,

Laude dei plena, requies prestatur amena.

685

Pro merore melo gaudes, pro carcere caelo,

Pro tenebris lucis frueris splendore. Caducis

Permansura bona iam successere, corona

Empta tormentis fruitur constantia mentis.

Ecce quod absconsum fuit ante, patet modo: sponsum

690

Cernis et amplexu frueris, iam libera nexu

Carnis et ante dei faciem tante speciei

Visu letaris et in eius amore moraris,

Quo delectaris, quanta mercede bearis,

Iam sociata deo, caelesti digna tropheo.

695

Ecce timor poenae cecidit. Iam sedis amene

Sorte beata manes et honores spernis inanes.

En quod sperauit, quod credidit et quod amauit,

Mens pia iam cernens et se prece supplice sternens

Ante creatorem solum conseruat amorem:

700

Cetera non curat, quia solus amor modo durat,

Quem non delebit senium: sine fine manebit.

Non locus est fidei, locus estue spei: faciei

Iam contemplatrix, aeternorum mediatrix,

Iam pro flore spei fructu frueris speciei.

705

Ecce quod ardenter quaesisti, cernis amanter.

Et pro spe certa tibi res monstratur aperta:

Res amor haut ficta, modo de tribus una relicta.

Nam duo cesserunt spes atque fides perierunt.

Non habet ista polus; sibi uendicat atria solus

710

Caelica uerus amor. Seruando silentia clamor

Diuini zeli replet alta palatia caeli.

Ante dei uultum nescit sonus iste tumultum.

Quilicet ardenter, tamen efficit ista silenter.

Sic non torpescit nec ab eius amore quiescit,

715

Cui cunctis horis persoluit carmen amoris.

O pia martir, aue, cui spirat aroma suaue!

Inter sanctarum uernantia serta rosarum

Atque supernorum species et aromata florum

Precunctis gaudes diuinas psallere laudes.

720

Pro fluido flore fructu frueris meliore;

Pro foetore graui, cui spirat odore suaui

Crocus cum nardo. Fer opem, precor, ergo Ricardo!

Esto tui memoris memor, inclita martyr, et horis

Omnibus exora pro me, super astra decora!

725

Quae super astra micas, tibi deuoto benedicas.

Ergo deo pro me, pia uirgo, precamina prome!

Det peccatorum ueniam, iungique polorum

Ciuibus et superum turbis post fata dierum:

Haec precor, haec dona, ne frauder, uirgo, corona!

730

Victricibus palmae, tibi sit laus, spiritus alme!