Romulus Nilantii fabulae metricae 25

Testo base di riferimento: L. Hervieux, 1983-99

Altre sezioni


De leone et caballo

 

Infirmum quisquis spernat non mente sagacem.

Hic meminit nobis discurrens fama per euum,

Quod leo, flammigeris cernens obtutibus audax,

Quadrupedem cupido pascentem dente caballum

5

Dulcia purpureis conspexit gramina campis,

Atque auidis fallax propiabat gressibus illi.

Ast leo falsidica fingens tunc mente locutus

Quod doctam egrotis potuit prestare medelam,

Hoc dixit fallens mendax iam famine ficto,

10

Cornipedem ut posset mordenti prendere captu,

Mortifero miserum raptim ac post mandere morsu.

Cum sonipes fallacem cernens esse leonem,

Horrida perspexit timide iam tempora mortis,

Non potuitque ferum precurrere calce fugaci,

15

Vincere belligera duri aut ex arte duelli.

Ingenium quoddam inuenit tunc mente sagaci,

Vnde suam tremulam posset defendere uitam,

Quod fallax ars iam ficta deluditur arte,

Ac sonipes infit simulato corde Leoni:

20

Nunc grates refero sancto summoque monarcho,

Languenti medicum mihi quod medicamine doctum

Transmisit misero ex spinis succurrere calce.

Nunc igitur, frater, medicans miserere dolenti.

Frondea calcaui lacerantis spicula silue;

25

Pestiferis plantam tenuit de stirpibus unum.

En age, pennigeris illud nunc erue palmis,

Hucque foras rostrum miserans ex calce nociuum.

Tunc leo dissimulans fuscam tunc pectore fraudem,

Cornipedis ueniens accessit cernere plantam,

30

Cornua conspiciens humilis postrema caballi.

Cui sonipesque leuans ex more per ardua calces

Culmina tunc capitis percussit summa ferini.

Post, imis cecidit glebis hostile cadauer,

Horridus atque cruor fluxit per membra leonis.

35

Quamdiu tunc leo prostratus iam corpore mansit,

Tamdiu sic sonipes quesiuit loca remota,

Vt potuit signo nusquam iam cernier ullo.

Sed cesus leo, uiuescens post tempora sera,

Turbidus ac uibrans membris .............

40

Vertice percussis sparso membrisque cruore,

Famina setigeris frendens hec rictibus inquit:

Ast digne passus hec sum tormenta dolosa,

Mitibus en simplex quo sic ceu gressibus audax

Accessi, ac falsam fingens perferre salutem,

45

Debueram patulo cum qui contendere labro

Dentibus atque auidis laceratum tradere uentri.

Ast igitur maneat quisquis cum more recepto:

Aut atrox raptor sistat uel carus amicus;

Conualidus uires infirmi corpore damnet.