Romulus Nilantii fabulae metricae 17

Testo base di riferimento: L. Hervieux, 1983-99

Altre sezioni


De ranis regem sibi petentibus

 

Clementem dominum spernat iam regmine nullus.

Hic animis rumor dictat nunc famine nostris,

Quod rane in magna rauce stantesque palude,

Gignere pullutos ac fetus iure uacantes,

5

Raucisono clamantes iam sunt ore precate

Sic ad eum regemque iouem rerumque satorem,

Rectorem ut sibi iam prestaret numine notum,

Qui regeret prolem illarum illuc hucque uagantem.

Iuppiter ethereo tunc illas culmine risit.

10

Ast iterum rane, turpi uoce rogantes,

Illum celestem uocitant ad sidera regem.

Iuppiter en itidem per risum corde solutus,

Omnipotens stolidas cupiens alludere ranas,

Annose truncum misit tunc arboris illis

15

Rectorem stagni iam propter in equora lati.

Illius ast sonitu fugiunt raneque tremescunt,

Extollensque caput, cunctis audacior una

Que fuerat ranis, cupiens iam cernere regem,

Sed priscum tremulo conspexit lumine truncum,

20

Atque phalanx trepidans assit post undique tota,

Tunc optans humilem regem seruare remissum.

Sed postquam lignum cernentes lumine rane

Sensibilem nullis truncum iam sensibus esse,

Ascendunt auidis calcantes gressibus imum,

25

Atque iouem uocitant rane tunc murmure rauco,

Vt regem regeret cunctas qui mitteret unum.

Iuppiter, astrifera cernens ex sede precantes,

Mortigero immanem illis misit more colubrum,

Qui ranas cunctas prolem ac regnaret adultam.

30

Protinus ut uenit stolidas qui ledere cepit

Morsibus atque uorax mordebat gutture ranas,

Ranarumque cohors misero clangore remugit,

Atque iouem uocitat voces ad sidera tollens;

Iuppiter o, dicens, hominum rerumque creator,

35

Nunc morior misera, en summa succurre salute.

Iuppiter almigera respondit sede monarcus:

Cum regem stulte uoluistis primitus unum,

Non ego tunc miseris uolui iam reddere uobis;

Sedque meas uestrum scandit post murmur in aures,

40

Ac lignum uobis transmisi regmine mite.

Non blando trunco uoluistis subdere colla,

Poscentes iterum regem fortemque regentem.

Tunc colubrum uobis transmisi numine dignum.

Spreuitis mitis trunci quod mollia regna,

45

Regmina pestiferique colubri ferrea ferte.

Clementem dominum quisquis sic spernere mauult,

Non cupiens proceri debet seruire feroci.