De cane et ove
Canis coram iudice cepit uendicare
Ab Oue depositum panem, quem necare
Instabat. Ille testibus promit rem probare,
Atque Lupum Miluo testem facit associare.
5
Tunc a falsis testibus falso deieratur,
Quod eius hoc debitum dare teneatur;
Nil habens quod redderet, lana spoliatur.
Vellere deposito, caro testibus esca paratur.
Hec signat prefacio legum subuersores,
10
Qui misellos opprimunt imbecilliores,
Nec parcunt pauperibus pauperum raptores,
Sed rabidis rabidi tigribus sunt deteriores.