De ranis in palude manentibus
In palude lutea Rane conmanebant,
Que de situ fertili felices gaudebant;
Sed, ut se pro libito quocumque ferebant,
A Ioue rectorem iugi clamore petebant.
5
Ranis hoc petentibus, cepit hic ridere
Parcens innocentibus; quem magis mouere
Suis instant precibus ut uellet fauere,
Quo possent proprias leges sub lege tenere.
Harum uictus precibus, illis alludebat
10
Et paludi ueterem truncum demittebat;
Quo cadente, turbida turba fugiebat,
Que tantum sonuit quasi mortis tela timebat.
Vna tamen strenua cominus meauit,
Vt truncum conspiceret, quem regem putauit;
15
Fugitiuas socias ad se conuocauit,
Atque salutare regem se turba parauit.
Set, ut truncum mortuum iacere uiderunt
Suis illum pedibus Rane calcauerunt;
Regem petunt alium, sicut petierunt.
20
Qui concedit eis regem qualem meruerunt.
Ranis regem turpiter colubrum signauit;
Ille ferox miseras Ranas deuorauit.
Que turba mox lacrimis Iouem concitauit.
Vt parcat miseris; quibus hec responsa parauit:
25
Prius a me principem querulum petistis,
Et negaui; precibus lacrimas iunxistis:
Dedi uobis humilem quem uos despexistis;
Hac ratione datur uobis rex, ut meruistis.
Ista potest fabula stultos denotare,
30
Qui magistri nutibus uolunt obuiare;
Quos cernit Dominus elatos meare,
Mittit eis rigidum qui possit eos superare.