De patria simiarum
Simiarum patria forte deuulgatur;
In qua manent Simie, quibus principatur
Quidam princeps Simia, qui rex uocitatur.
Nimirum quoniam bene ruffo crati dominatur.
5
Duo viri fuerant, quorum reculere
Nomen vni subdolus, alter verax uere;
Simiarum patriam simul adiere,
Pergentes pariter; sed dispariter rediere.
Mox vnus e Simiis, uiros ut uidebat,
10
Coram rege positos astare iubebat.
Quid de rege dicerent ex his inquirebat.
Subdolus ille quidem prima sic uoce ferebat:
Tu rex, inquit, nobilis iure collocaris
Et stipatus militum turba gloriaris.
15
Ait rex: De curia mea quid testaris?
Nobilis est, inquit, et tu tantis dominaris.
Tunc rex subdolo dona multa inferebat,
Et alter veridicus intra se dicebat:
Mea michi ueritas semper succurrebat;
20
Munera plura feram quam mendax ille ferebat.
Tunc princeps veridicum taliter affator
Quid de se, quid de suis sibi uideatur.
Omnes esse Simias verax protestatur;
Quapropter morte multatus mox cruciatur.
25
En uides ueridicum penis flagellari
Et uirum falsidicum premiis donari.
Plures in hoc seculo sunt, qui modo pari
Pro modico lucro cupiunt mendacia fari
Hic fallaces iudicat fore gloriatos,
30
Sermone mendacii mundo subleuatos;
Facit tamen ueritas mendaces fugatos
Veracesque suos in finem glorificatos.