De stomaco ocioso
Fysice sciencia satis protestatur,
Quod sine cibario nullum sustentatur
Mundo ingens animo, quia uegetatur
Per uictum sanguis, anime quo uita locatur.
5
Ocioso Stomac[h]o, nuper indignati
Erant Manus et Pedes, negare parati
Cibos Ventri solitos; ociositati
Nam totus tribuit, nulli datus utilitati.
Demum cum se Stomac[h]us sentit ieiunare,
10
Cibum sup[p]lex postulat. At illi negare
Instant. Qui deficiens cepit egrotare,
Omnia menbra simul acri morbo cruciare.
Tandem menbra stomacho cibos prorexerunt;
Sumere non ualuit; hoc obstupuerunt.
15
Hic ieiunus interit; illa defecerunt:
Dum Ventrem macerant, pariter cum Ventre ruerunt.
Hic monet non spernere nostros adiutores,
Quamuis inpotentes sint et nos forciores;
Nam potest contingere, quod utiliores
20
Hi sunt quandoque, quos credimus esse minores.