Romulus Nilantii fabulae rhythmicae 45

Testo base di riferimento: L. Hervieux, 1983-99

Altre sezioni


De Leone egroto

 

Olim Leo, simulans egrotum se fore:

Quis, inquit, compatitur nobis in languore?

Huic accurrunt bestie, maior cum minore,

Incautas rapido passim quas deuorat ore.

5

Sed eius uersucia Vulpem non ledebat,

Qui cunctis astucior eminus sedebat;

Quem [Leo] prospiciens sic plangens ferebat:

Cur nos contempnit qui proprimus esse solebat?

Vulpem loqui calide sic ferunt exorsum:

10

Ducunt hec uestigia, que uidemus, corsum;

Me terrent pergencium calles, atque dorsum

Omnia te aduersum spectancia, nulla retrorsum.

Sic ne credas cupido cui nemo [est] carus.

Cum tendit insidias, eius recte rarus

15

Est homo qui transeat inprudens et gnarus;

Semper cogit opes, nunquam saciandus, auarus.