Gualterus Anglicus fabulae 21a

Testo base di riferimento: L. Hervieux, 1983-99

Altre sezioni


De ranis et ydro

 

Dum nihil auderet ludentes ledere Ranas,

      Supplicuere Ioui, ne sine rege forent.

Iupiter huic uoto risum dedit; ausa secundas

      Rana preces subitum sensit in amne sonum.

5

Nam Iove dante trabem, trabis ictu flumine moto

      Demersit subitus guttura rauca timor.

Placato redi[e]re metu, uidere tigillum;

      Stando procul regere pertimuere suum.

Vt uidere trabem per se non posse moueri,

10

      Pro duce fecerunt tertia uota Ioui.

Ira Iouem mouit, regem dedit, intulit ydrum.

      Ydrus hiante gula cepit obire lacum.

Clamitat ecce lacus: Morimur, pie Iuppiter, audi,

      Iuppiter, exaudi, Iuppiter, affer opem!

15

Nos sepelit uenter, nostri sumus esca tyranni,

      Aufer cedis opus, redde quietis opes.

Ille refert: Emptum longa prece ferte magistrum;

      Vindicet eternus otia spreta metus.

Omne boni pretium nimio uilescit [in] usu,

20

      Fitque mali gustu dulcius omne bonum.

Si quis habet quod habere decet, sit letus habendo;

      Alterius non sit, qui suus esse potest.