De rustico et mustela
Preda Viri, predo murum, Mustela precatur:
Da ueniam, debes parcere, parce michi.
Quod caret hoste domus, quod abest a sorde, fatetur
Esse meum, pro me te rogat, ergo faue.
5
Servitio me redde tuo, mihi redde laboris
Premia, pro dono sit mea uita michi.
Ille refert: Operum debetur gratia menti,
Non operi; gratum mens bona reddit opus.
Nemo, licet prosit, nisi uult prodesse, meretur;
10
Nam prodesse potest hostis, obesse uolens.
Cum michi prodesses, michi non prodesse uolebas;
Hostibus ipsa meis, et meus hostis eras.
Non michi monstra necans, sed eras tibi prouida soli:
Sic panem poteras rodere sola meum.
15
Pane meo pinguis, mihi da pinguedinis usum;
Dampnis penso necem; digna perire, peri.
Nil decorat factum, nisi facti sola uoluntas;
Non operis fructum, sed noto mentis opus.