Gualterus Anglicus fabulae 37

Testo base di riferimento: L. Hervieux, 1983-99

Altre sezioni


De musca et formica

 

Musca mouens lites Formicam uoce fatigat,

      Se titulis ornat turpiter ipsa suis:

Torpes mersa cauis, leuitas mihi queritur alis;

      Dat tibi fossa domum, nobilis aula mihi.

5

Delicie sunt grana tue, me regia nutrit.

      Mersa bibis fecem, set bibo lene merum.

Quod bibis, a ligno sugis; michi suggerit aurum,

      Quod bibo; saxa premis, regia serta premo.

Ede, cibis, potu, thalamo cum regibus utor;

10

      Regine teneris oscula figo genis.

Non minus urentes mittit Formica sagittas,

      Et sua non modicum spicula fellis habent:

Ludo mersa cauis; nescit tua penna quietem;

      Sunt michi pauca satis, sunt tibi multa parum.

15

Me letam uidet esse cauus, te regia tristem;

      Plus michi grana placent, quam tibi regis opes.

Vendicat michi farra labor, tibi fercula fultum;

      Hec michi pax mellit, toxicat illa timor.

Mundo farre fruor, tu fedas omnia tactu;

20

      Cum nulli noceam, cuilibet una noces.

Est mea parcendi speculum, tua uita nocendi;

      Sunt mea que carpo, non tua rapta uoras.

Vt comedas, uiuis; comedo, ne uiuere cessem.

      Me nichil infestat, te fugit omnis homo.

25

Vnde petis uitam, rapitur tibi uita; palato

      Dulcia uina bibens, fel bibis acre necis.

Se negat ala tibi uentoso uicta frabello;

      Aut nece uinciris, aut semiuiua iaces.

Si potes estiui dono durare fauoris,

30

      Cetera si parcant, non tibi parcit yemps.

Dulcia pro dulci, pro turpi turpia reddi

      Verba solent; odium lingua fidemque parit.