De leone et vulpe
Languorem simulans Leo decubat; inscia fraudis
Ad regem properat subdita turba suum;
Dumque parant egro solacia, perfida predam
Vis agit et tacite cedis in arma ruit.
5
Pre fore stat Vulpes. Leo cur non ingrediatur
Querit. Querenti talibus usa datur:
Da ueniam, quia me terrent uestigia, que te
Aduersum spectant omnia, nulla retro.
Bellua multorum caput es. Sed cur, precor, horum
10
Nullum quod cepit hospitis aula redit?
Proderit ergo magis fictis non credere uerbis,
Quam caput ecce tuum tam cumulet capita.
Sepe potens inopem in fraude, minus sapientem
Callidus excepit; sepe fides nocuit.