officia sanctorum Danorum carmina de Erico 3

Testo base di riferimento: M. Cl. Gertz, 1908

Altre sezioni


Erat quedam mulier pauper et ancilla,

Oriunda Scanie, dicta Petronilla;

Ceca per quinquennium predicatur illa;

Ostiatim ducitur ad villam de villa.

5

Ne discredat alius, Ihesu, queso, presta:

Eius fuit cecitas multis manifesta.

Dum orbata lumine bino sit molesta,

Fouit tamen pietas plebis hanc honesta.

Ei venit taliter causa sanitatis:

10

Virginis ymaginem mire sanctitatis

Sompno vidit; loquitur fatu blando satis:

"Confortare, filia, dono pietatis!

Si vis videns fieri, visita beatum

Ericum, angelicis choris sociatum;

15

Ibi beneficium fiet tibi gratum."

Ringestad aduehitur dehinc per ducatum.

Sanctorum reliquiis ceca inclinatur

Atque sanctum lacrimis profusis precatur,

Vt virtute celica visum consequatur.

20

A Deo, quod postulat, mox sibi prestatur.

Hanc respexit precibus beati Erici

Omnipotens dominus, placenter amici;

Visum Dei gratia percepit felici.

Hoc signum per secula vere potest dici!

25

Pro tot beneficiis gratias agamus

Ihesu Christo domino, quibus nunc ouamus;

Atque suum martyrem sanctum extollamus,

Iubilantes singuli: Te Deum laudamus!