comoedia elegiaca Lidia

Testo base di riferimento: G. Cohen, 1931


Postquam prima equitis ludentis tempora risit,

      Mox acuit mentem musa secunda meam.

Vt noua Lidiades ueteres imitata placeret,

      Finxi femineis queque notanda dolis.

5

Cautius ut fugeres docui quid femina posset;

      Esse potest una Lidia quoque tibi.

Audit et in Getam ridet premiturque cachinno,

      Qui Pirrum nescit uel pira missa piro.

Quis stupet insidias Iouis aut facinus deitatis,

10

      Si recolit que sit Lidia quidue potest?

Quis Ioue miratur lusum semel Amphitruona,

      Cum lusit Decium Lidia fraude quater?

Credere quod nichil est aliquid fuit Amphitruoni,

      Quod uidit Decius credidit esse nichil:

15

Conueniens parili fraus fraude fefellit utrumque;

      Lusus uterque dolo non putat esse dolum.

Inuide, qui palles, negat hic cornicula risum:

      Qui nitet his plumis est meus ille color.

Inuide, ne serpas; murmur compesce labelli:

20

      Crescit et excurrit per mala uerba pudor.

Inuide: si nescis, ratio non omnis in uno est;

      Vt labor exquirit, unus et alter habet.

Se pater Helyadum pennarum ditat honore

      Et uult fenicem uiuere posse diu.

25

Psittacus, hoc uno potior, minus inuidet illis,

      Quod canit humanis assimulata modis

Si labor et studium Grecis prefecit Homerum,

      Nec sibi quem uoluit alteritate parem,

Huic nostri similis respondet musa Maronis,

30

      Arte nec inferior nec ratione minor.

Pirrus eques, Decius dux est et Lidia coniux.

      Est ducis hic fidus, hic granis, ista leuis.

Quid grauitas, quid fidus amor ualet aut operatur?

      Ista dolo fidum surripit, arte grauem.

35

Arte, dolo, studio, furit, allicit, insidiatur;

      Femina fit uirus ut necet illa uirum.

Acrius insurgit furor, anxius in muliere

      Instat et est preceps impatiensque more.

Cum libet illicitum, citius licito properatur;

40

      Cumque procul pudor est, fit scelus arte prope.

Stat; cadit; errat; hebet; nunc huc, nunc affluit illuc:

      Spes, pudor, ingenium, mens uaga, cecus amor.

Cum duce quando sedet, si transit Pirrus, et illa

      Incumbit lateri, languida uisa, ducis.

45

Inter uerba frequens Pirri pars nominis heret:

      Altera sepe subit, altera sepe cadit.

Nocte uigil, si quando tamen sit uicta sopore,

      Sompniat, et "Pir! Pir!" garrula lingua sonat.

Parte thori uacua, Decio sine, letior illa;

50

      Sic, cum sola iacet, sic sibi uerba iacit:

"Heu mihi! nec morior, etsi non mortua uiuo;

      Viuo, sed ut peream, Pirre; perire facis."

Sic subit assidue sermo; suspiria ducit;

      Ingemit; et uenis saucia uulnus alit.

55

Mens tandem melior egre sibi contulit artem;

      Inuenit ars aditum quo gradiatur amor.

Vna ministrarum fidissima ferre iubetur

      Pirro que Decium uerba latere decet.

Vadit et explorat animum blandeque profatur

60

      Nuntia consilium calliditatis habens:

"Viue, uale, Pirre; te Lidia sepe salutat;

      Qua, si uis, poteris sepe salute frui.

Illa quidem pro te moritur, palletque rubetque,

      Et dolor hic animi querit amantis opem.

65

In te suspirat, in te gemit, et malesana

      Languet, nec quicquam uellet ut illa pati.

Luce uagam, sompno stupidam, cum coniuge fictam,

      Hanc necat, hanc lacerat, hanc tuus urit amor.

Exanimant Pirrum prime preludia uocis;

70

      Verba stupor resecat, corque tremore micat;

Et stupet, et dubitat, et mens a mente uagatur;

      Huc, illuc animum fertque refertque suum:

"Nuntia, me ludis forsan, sed ne male ludas,"

      Pirrus ait, "ludus sit procul iste tuus!

75

Non Decii coniux, Decius mihi mente uagatur;

      Hunc amo, neque amem quod sibi turpe putet.

Lusca, precor, ludus absit quem Lidia poscit!

      Culpatur ludens si male ludus eat.

Vt Pirrus fidus, sic est sibi Lidia fida."

80

      Est modo uel facilis uel modo nulla fides:

Dux amat hanc, non illa ducem; male ducitur ille;

      Quo uult, quo non uult, Lidia ducit eum.

Mel sibi propinat uerbis rebusque uenenum,

      Que fido lateri uipera nexa iacet.

85

Dux, uigila! uigilare decet ne mordeat illa,

      Que grauius reliquis uipera uirus agit;

Et si dux uigilet, uigilantem lambere nouit;

      Ludere dissimulans ledere cauda solet.

Ne se conseruet, ne sit sibi commodus ipse,

90

      A se feminea fraude recedit homo.

"Nuntia, dic domine, si qua ratione potitur,

      Non mihi sed fame consulat egra sue!"

Dixit et ingemuit, et eo sermone resistit

      Quem solet in media flectere uoce dolor.

95

Lusca redit, secum loquitur: "Pater Hercule, non est

      Iste furor qui sit in muliere furor.

Femina fit demens, solaque cupidine fortis

      Audet et aggreditur, temptat agitque nefas.

Hec furit, hec gannit, hec gestit uersa lepore;

100

      Subtus agit leporem, dum salit ipse pudor.

O faciles mores! Vni non sufficit unus;

      Isti nec Decius nec puto posse decem.

Omnes sunt tales, en Messalina ueretur?

      Nulla timet, nulla denegat, immo petit.

105

Non habet una modum, nec in omnibus una modesta;

      Illud quando mouet est modus absque modo.

Turpis, formosa, trux, mitis, diues, egena,

      Sulcat, arat, uellit, quassat, aduncat, hiat.

Parua puella suos preludens sincopat annos;

110

      Immemor etatis feruida feruet anus.

Pruritum scit queque suum sudatque lacuna

      Omnibus; ha! pudor est scire pudoris opus.

Miror et est mirum: quod habet non curat habere

      Femina; cui res est maxima, parua placet.

115

Hec grosso graciles preponit, et, o pudor! illa

      Vsa diu longo captat habere breuem.

Lidia sic Decio didicit seruire parata,

      Vt probet arte uiri quemlibet esse uirum.

Femina uile forum de se facit; haud pudet ullam;

120

      Omnibus est una Lidia, nulla tamen.

Aula ducis larga est; quia non pudet, accipit omnes;

      Ianitor inuitat, fit uia, porta patet.

Vnum post alium, quod adest, de more, uicissim;

      Malleus incude terque quaterque sonat;

125

Sustinet hos et adhuc aperit fabrilia quassans.

      Inuitat Pirrum ut premat ille femur.

Hec rogat, ille negat; tamen hec quod hic inuidet optat,

      Sollicitatque uirum femina falsa uiro.

Quid nunc coniugium, quid nunc sponsalia iura,

130

      Quid confert socii gratia lege thori?

Nusquam Penelope, nusquam Lucretia dudum;

      Vtraque nunc neutra quelibet esse potest.

A simili subit omne malum, repetique uidetur

      Illicita Thaidis altera lege Thais.

135

Parua fides hodie, minor est inde in muliere:

      Omnes si numeres, nulla Sabina manet.

Sola uiro fida frons est; si cetera queris,

      Inuenies zephyro blanda uenena suo.

Omnia sunt nota Lusce que Lidia nouit,

140

      Femina feminei scit bene queque doli.

Sed mihi quod prodest leuitas lasciuia confert:

      Non tam cara forem si sibi casta foret.

Si grauis esset hera, mihi quid grauitate lucrarer?

      Est leuis, illius sum leuitate potens.

145

Parca quidem grauis est, quia nil frons nuda ueretur;

      At lasciua uiri prodiga spargit opes.

Lidia si ludit que cura? quid inde? quid ad te?

      Lusca, tace; scelus hoc quod cupit esse bonum est.

Vir fauet uxori, tibi quid si Lidia ludit?

150

      Quid tibi si Decius desidiosus adest?

Et timet et dubitat, quia sum sibi conscia, crimen;

      Fida licet taceam me putat ipsa loqui.

Me uocat et mecum loquitur luditque loquendo:

      Sum reliquis ludo carior inde suo.

155

Velle meum faciunt famule, possumque iubere.

      Omnia sunt Lusce, Luscaque iure uocor.

A simili mihi nomen adest omenque figurat,

      Quod prestat stellis preuia luna iubar.

Descripsit in me nuper que Lidia nouit,

160

      Nescio que memorans, sed puto signa poli.

Lusca, quidem nescis causam cur Lusca uoceris;

      Vt reor, a luna nomen et omen habes.

Quinta fuit, fateor, subducens cornua matris,

      Cum redit in lucem parturientis onus.

165

Esse uagam tua te tibi constellatio prebet:

      Hinc pernox uigilas, mobilitate uigil.

Nocte placet quod agis; tibi lux est emula, Lusca,

      Constat seruitio nominis umbra sui.

Claudicat artis opus in te trutinumque, trocheo

170

      Flexa pedem neruo sillaba longa breuem.

Et tamen ampla fores facie uultuque rotunda,

      Sed pudor est oculis, nec minus alter adest.

Discite, pulchra lupanaris haud femina nunc est,

      Et tamen ad ludum, discite, Lusca ualet."

175

His incedit ouans dictis dominamque reuisit,

      Expediens blandis singula uerba iocis:

"Lidia, perdidimus quia nil maris edit harena;

      Perdidimus sterili semina lapsa solo.

Quod cupis, ille negat; quod uis, non uult; uocat illud

180

      Illicitum sibi quod non tibi uelle licet.

Obstat amor domini, domine ne temptet amorem;

      Pretendit fedus federe fidus amor.

Audes, ille timet, properas, sed et ille moratur;

      Quod fingis tibi fas est sibi uelle nefas.

185

Illa diu cunctata loqui, tristisque repulsa

      Heret et interius saucia sepe gemit.

Et rubor et pallor uultum subit, inficit ora:

      Alterat alterius signa colore color.

Qui redit insidians rubor est accessus amoris;

190

      Obiecti pallor signa pudoris habet.

Inuia lasciuis uibratur flamma medullis;

      Ossa quatit, neruos concutit, ora premit.

Si cupit affari, cadit et sua lingua resistit,

      Insidiansque demit emula uerba pudor.

195

Nescia quid faciat, in Pirro tota uagatur;

      Motibus his amens, languida fertur amans.

Egra tamen tacite subit indignatio uocis,

      Et tandem questu quod fateatur habet:

Cedamus, Lusca, dum nos urtica perurit;

200

      Ecce tumet tenero lesa rubore cutis.

Cedamus, uiole sordent et lilia languent;

      Plus rosa uilescit que pede trita iacet.

Cedamus, nisa forsan Mopso laqueatur;

      Fedari scorto non pudet, immo iuuat.

205

Non secus orbe nouo rutilantia rura peragrans,

      Qui nescit flores feda ligustra legit.

Hec est causa, patet: trepidas Deciumque uereris,

      Et te, Pirre, premit non amor, immo timor."

Vtque notat nomen Pirri palletque rubetque;

210

      Sic quo tendit amans insidiatur Amor.

Labitur et lapse blandus dolor impedit ora,

      Et quod mente parat languida uoce parit.

Passio nulla tamen potuit sopire uenenum,

      Vulnere quin manet quo sit amantis iter.

215

Vt rediit sibi mens, obliquat lumina Lusce,

      Et sibi consilii perdita querit opem:

"Scire uolo te, Lusca, quidem dum singula lustro,

      Preter te mihi me reddere nemo potest.

Consilio solam committo me tibi soli;

220

      In te stat uite spesque salusque mee.

Ergo precor subeas et adhuc cum milite fare.

      Quid facit in silice stilla rotata semel?

Omen inest horis; hec est felicior illa:

      Hoc illo melius tempore tempus abit.

225

Sit color in uerbis, blando sit risus in ore,

      Sic sta, sic loquere, sic tua uerba loca.

Omnia promitte, promissis multa parantur:

      Alludit lucris gratius omnis amor."

Digreditur Lusca: tot murmura Lidia fingit;

230

      Auribus, et tacitis instruit acta dolis.

Illa quidem uerbis et rebus subdola, risu

      Preueniens iuuenem, talia uoce refert;

"Lidia suspirat et te suspiria produnt,

      Pirre, notis, aperit lumina cecus amor;

235

Corporis eneruat uires animumque fatigat;

      Passio debilitat corpora, corda dolor.

Pallet ebur uultus, marcet decor ille genarum;

      Nec flos flore rubet, nec rosa flore nitet.

Pirre, mihi miles non est qui magna ueretur;

240

      Fortior est armis quem suus aptat amor.

Pirre, potes, si uis, opibus donisque beari,

      Et dare militie facta superba tue.

Hic tamen in paribus amor est, parilisque uagatur:

      Pirrus ut Ypolitus, Lidia Phedra manet;

245

Tuque dolos animi ueteres stimulosque nouerce

      Nosse potes, Pirre, queue canere decet.

Non sepe Triuie uirtus ulciscitur actum

      Illicitum; semel est uix rediuiuus homo:

Femina multa potest, et scit mala multa mouere:

250

      Exemplo simili quod uerearis habes."

Pirrus ut Ypoliti casum letumque retractat,

      Multa mouens imo pectore, tristis ait:

"Vel dux est deses, fateor, uel Lidia demens.

      Debilitate uiri femina fortis adest.

255

Si sedet hoc animo quod poscit Lidia, Lusca,

      Dic mihi qua poterit fallere fraude uirum."

"Quam miranda moues! mentem gerit illa mariti,

      Quaque ualet duci scit leuitate ducis."

"Experiar si uera manent que, Lusca, fateris,"

260

      Pirrus ait: "Si dux sit sibi nullus homo,

Augmentum poscat Pirri quod poscit amorem,

      His tribus experiar." Et docet illa tria:

"Dux amat accipitrem, nec quid sibi carius illo;

      Alludit celebris hac aue cura ducis.

265

Hanc uolo quod perimat; hanc si non uindicet illa,

      Ne credat leuiter fallere posse uirum.

Et si quinque pilos barbe de uellere uellat,

      Quem trahit his precibus citius illa trahet.

Insuper excutiat quem uult de dentibus unum.

270

      Si facit hec, faciet digna fauore fauor.

Lusca redit, properat, currit, queriturque morari;

      Quod uolat in uotis tardat, anhela, mora.

"Iamque habebit, habet mea Lidia, iamque iocatur.

      Lusca labore suo iam sibi ponit onus."

275

Quam procul ut uidit leto festiua labore,

      Preueniens blanda uoce salutat heram:

"Quando salutis opem refero tibi, Lidia, salue!

      En qua salueris digna salute salus!

Stat ratis in portu, siccatur carbasus unda!

280

      Hac uice sub celis aura secunda fuit."

Militis ut mandata legens sibi rettulit, herens

      Tota sibi rapitur qua cupit illa rapi.

Mox uigor ut rediit, aperit sua lumina uultus;

      Inde sequens roseus purpurat ora nitor;

285

Fitque decens, ridet facies, lux ludit ocellis;

      Respondens uotis, se sibi, leta, rapit:

"Quod poscit Pirrus, quod uult", ait illa, "probari,

      Sit! licet hoc grauius quid posset esse mihi?

Accedat, properet, uideat! Placet experiatur

290

      Femina quod possit cum furor angit eam."

Mens ignara sue nescit presagia cladis,

      Nec uidet in letis tristia posse sequi.

Dum Decius ludit, dum tractat seria letus,

      Dumque strepit uariis motibus aula ducis,

295

Dumque sonant cithare, populus dum carminis odas,

      Dumque melos mulcent consona fila lyre,

Egreditur thalamo, sollempni ueste superba,

      Lidia; qua sedit, emula captat auem:

"Hac aue sum peior, inquit, cruciorque premorque

300

      Nocte, die; pudor est tot mala posse pati.

Plus thalamo silua placet, plus placet herba cubili.

      Plus nemoris saltus quam mea cura duci.

Non impune feret, meriti ratione probabit

      An potior sibi sit Lidia quam sit auis."

305

Dixit et accipitris collum detorquet: anhelans

      Ille cadit. Pirrus obstupet, ausa notans.

Cetera turba silet; tamen hic succernitur illi;

      Alter in alterius lumine lumen agit.

Palliat illa dolum subridens, talibus usa:

310

      "Dux, uolo sis thalamis: ammodo linque nemus."

Hec memorans, teneris Decio subnectitur ulnis;

      More suo ludens, Lidia lambit eum.

Dum ludit lambitque uirum, dum Lidia figit

      Oscula, sentitur barbara barba ducis.

315

Corruit in uultum, uerborum conscia Lusce;

      Fit memor, et quinos succutit inde pilos.

Dux, uelut excussus sompno, loca lesa pilorum

      Tractat et admota tractat agitque manu.

Fraudis ut astuto molimine Lidia fari

320

      Incipit et solitis occupat acta dolis:

"Intempestiui fallunt tua tempora cani;

      Hec tibi, dux, etas contigit ante diem;

Barba tibi iuueni fuerat que discolor ante,

      His tribus ereptis, concolor ecce manet."

325

Dixit et emulcens animum sua brachia collo

      Iactat, et illa premit que cupit ille premi.

His dux blanditiis et ficto fretus amore

      Indulget factis coniugis atque silet.

Hic Pirrus risit; hic mouit Lidia mentem;

330

      Hic successit amor qua fuit ante timor.

Et quamuis taceat, loquitur mens intus et horret,

      Respondetque malo, conqueriturque dolo.

Femina uipereis homini blandita uenenis;

      Est miranda suis ipsa Chimera modis:

335

Nunc leo, nunc serpens, nunc est capra; trux, uaga, feda:

      Hoc monstro triplici fallere fraude triplex.

Artibus, ingenio, uitiis, fidens, rata, plena,

      Corda trahit, mentem suscitat, ora ligat.

Mira quidem uoluit lex, et natura uagatur:

340

      Ecce lepus canis est et lupus ipse caper;

Musque bouem simulat et simia calua camelum;

      Deridet lincis lumina talpa uidens.

Aer, terra, mare mittit miranda; sed unum,

      Femina, quo moneor, singula monstra monet.

345

Lidia, sollicitis quanquam sua gaudia curis

      Precipit, et differt sponte trahitque moram.

Nocte, die uigilans magis et magis insidiatur

      Qua Decii dentem demere fraude queat.

Tandem nacta locum pubem conuenit herilem

350

      Cui mos exstiterat pocula ferre duci;

"Vos, ait, insignes generoso germine scimus;

      Sed quo nescitis degeneratis eo.

Vos reor hoc sensisse malum uerumque pudorem;

      Sed latet, et uitio non strepit urna suo.

355

Que mihi porrigitis uos, putris anhelitus oris

      Non modice fetens pocula feda facit.

Vos igitur moneo: mera cum pretenditis illi,

      State retro: ciathis flectite colla procul,

Ne possit flatus Bromii turbare liquorem,

360

      Et male comperto seuiat ille malo."

His monitis pubes in se putat esse quod audit;

      Vel sit uel non sit, credulitate timet.

Discedunt, pudor ora premit, pallentque uicissim,

      Vindicat umbra dolum quo trahit ipse dolus.

365

Alter in alterius lustrat quid sentiat ore,

      Et cum nil reperit se reperire refert:

"Sta, tibi corrupto surrepunt feda palato;

      Nil uitiat dentes, sed male lingua tumet."

Hic quatit illius fauces, tandemque profatur:

370

      "Hic tibi dens niger est, nascitur inde malum."

Sufflat in os huius, sed nil male percipit ille,

      Et tamen in partis dat sibi parte parem.

Sic erroris habet error discrimina, sicque

      Incipit exemplo quisque timere suo.

375

Interea pubes Decio seruire iubetur;

      Forte Iouis aderat letior alma dies.

Fit strepitus; tectis luxu patet aula superbo;

      Laudatur celebri mensa petita dape;

Ac seruire mero consistit prona iuuentus,

380

      Quaque tenet ciathum torquet abinde caput.

Miratur quicunque uidet, Deciumque tacere

      Et tremit et tacite cetera turba notat.

Dux stupet his uisis totiens totiensque uidere;

      Dissimulat uisa que tamen ipse uidet.

385

Denique (quam non uult quia que secreta latere)

      Consulit uxorem uisaque pandit ei.

Illa foris uultu pallorem suscitat egro,

      Interius seruans gaudia, tristis ait:

"Hactenus in thalamo quod nouit Lidia sola,

390

      Nunc agit os populi, nunc quatit aula malum.

Impedior, quid agam dubito, sileamue loquarue

      Nescio." Dux inquit: -Lidia, pande mihi!-

"Pandam quo uultu, dicam qua uoce pudorem

      Ipsa tuum (fatear uerius ipsa meum)?

395

Vis tamen ut pandam?" -Volo, dux ait. -Illa, gementi

      Incipit ore loqui, fallere nacta locum:

"Os tibi, dux, olidum fetet: sensitur et illud

      Testatur pubes; pube tacente, loquor."

Miratur Decius; silet et gemit; egra uagatur

400

      Vox sine uoce, uiam perdidit illa suam.

Sepe manu mulcet fauces, os pandit et halat;

      Vix est dux de se credulus ore sibi:

Quid mihi consilii dabit, aut quam Lidia mentem?

      Ars que subueniet, que medicina mihi?

405

"Si tibi dens noceat, uellatur", Lidia dixit;

      "Si sit causa mali, cedet ab ore malum."

"Fortior accedat; non nostra ui cadet ille",

      Lusca refert, aderat his quia Lusca comes.;

Cuius opem petitis? - dux inquit. Lidia: "Pirri;

410

      Et tibi fidus adest, et bene fortis erit."

Accitur Pirrus. Pandit que Lidia tractat

      Lusca sibi, qua dux ducitur arte doli.

Succedunt thalamo quo luctans Lidia dentem

      Succutit et miserum uexat agitque uirum.

415

"Pirre, quid est? quid agis? En Lidia lassa laborat:

      Subueniamus ei! Fac cito!", Lusca monet.

En, quantus dolor hunc urget, quantus labor illam!

      Dux gemit et, forsan teste cruore, dolet.

Acrius insurgit multo conamine quassus;

420

      Excutitur demum dens et ab ore salit.

Que rapuit rebus, sibi dat solatia uerbis,

      Vltra ne doleat, plus tamen ille dolet.

Pirrus abit, uix ferre ualens sua gaudia risu;

      Respondet uotis, talia uoce mouens:

425

"Summe pater diuum, qui pristina secla perdens,

      Dans iterum mundum Deucalionis ope,

Omnia tu nosti forsan, sed Lidia sola

      Nota tibi non est, nec sua facta patent.

Nec tantum fastu Niobe, nec carmine Circe,

430

      Nec Medea malis, nec leuitate Lays,

Nec tantum potuit que traxit lumina ceco

      A flegetonteis murmure mersa uadis".

Vix ea sic secum, thalamo cum tedia risus

      Excutiens exiit Lusca leuatque manus:

435

"De duce quid sentis?" inquit; "qua mente moueris?

      Pirre, putasne? potest Lidia, posse puta:

Dente caret Decius; quod plus est, se caret ipso;

      Non es quem ludit Lidia, Lusca loquor.

Vt puto, iam ueniet; an mas, an femina tu sis,

440

      Pirre, probabit opus." Dixerat; illa uenit,

Tyndaridis uultum superans, formosior illa

      Pro qua nox celebris est geminata Ioui.

Purpurat ora rubor uelut inter lilia natus

      Et gemino celi sidere uisus adest.

445

Ludit lasciuum labris libamen amoris:

      Ludit et inuitat gaudia a melle prope.

Arte laborato crinis spatiatur in auro;

      Certat in alterius alteritate color.

Pectore compactum, gemmis rutilansque monile

450

      Fulgurat et radiis alterat orbe diem.

Induitur clamidem roseam cui limbus adheret

      Aureus et gemmis insita gemma micat.

Accedit Pirrumque suis furatur ocellis,

      Et quo iam rapitur sidere rapta rapit.

455

Accedit, faciesque fauens blanditur et orat:

      Quidquid inest facie federa uelle facit.

Accedit, Pirrumque petit, pignusque salutis

      Elicit, atque manum comprimit illa manu;

Et progressa parum quo sit secretius illud,

460

      Alterius thalami gaudia monstrat ei.

Posthabitis aliis, hec Pirrus: "Lidia, miror;

      Mira potes, fateor, singula mira facis.

Dum dubitant alie, tu, Lidia, nulla uereris;

      Tu, quod nulla potest, Lidia, sola potes."

465

"Hec sunt nulla quidem; nichil est quod, Pirre, notasti;

      Lidia que poterit, Pirre, uidebis adhuc.

Nam scio posse ducem potius per inania duci,

      Ipse licet uideat uisa putare nichil.

Quod si me Veneris tecum deprendet in actu,

470

      Non oculis credet; sic uolo sicque ueto."

"His tribus ergo nichil est actum, ni tribus addas

      Quartum quod superest, Lidia", Pirrus ait.

Que ratio esse queat et qua scelus arte paretur,

      Hec scribit tempus et docet illa locum.

475

Discedunt iterantque uices. Post basia Pirrus

      Hospitium uisit, Lidia leta ducem.

Hic subitura locum; descendit questio quedam:

      Densne loco dentis crescere possit adhuc?

Lidia posse negat; sed verum Lusca fatetur

480

      Dente nouo uetulum sic iterasse uicem.

His ex premissis concludit Lidia: "Quanta

      Spes dabitur iuueni, si datur illa seni?"

Hac ratione suis dux dat solatia curis,

      Exspectans uotis tempora uana suis.

485

Talibus expletis mentitur Lidia morbum,

      Sponte sua morbi tedia ficta trahens.

Forte salit uena; palpat, sed phisicus heret:

      Mentitur medico sepe dolentis amor.

Morbus adest dubius et fallax passio, cum uult;

490

      Illa calet cum uult, friget, et egra iacet.

Sic ludens deludit Amor, sic Lidia fallit

      Arte mali medicum, fraude doloque uirum.

Hortus erat precinctus aquis, celeberrimus umbris

      Arboreis, miti germine poma ferens.

495

Fons fluit in medio; ramis loca fontis opacat

      Vna pirus, uere gaudia ueris habens.

Vt releuet febris estum uitiique calorem,

      Huc tendit languens Lidia leta dolo.

Et dux et Pirrus egram comitantur euntem:

500

      Dextra quod Pirro fit data leua duci.

Pone subit Lusca, tacito sibi garrula risu

      Respondet, gratis fraude fauente iocos.

Rictibus ora trahit Decioque ciconiat usu,

      Naribus obductis cimbalat egra pedem.

505

Sistitur hic, faciesque loci succinnit amori!

      Laudantur flores et placet unda sonans.

Visus uelle notat, facies suspiria prodit.

      Dux ait: "Ascende, collige, Pirre, pira."

Pirrus ad alta piri surrepit. Lusca profatur:

510

      "Iam meliore piro succute, Pirre, pira."

Inque piro Pirrum succernens Lidia lustrat:

      Arboris in fructu fructus amoris erat.

"Parce, precor", Pirrus clamat, "dux, parce pudorem;

      Non honor est istis sollicitare locis.

515

Hic amor est preceps, hoc est non sana libido;

      Lidia, dux, alibi posset anhela quati.

Sunt tibi, dux, thalami, sunt et loca talibus apta;

      Fac, sed ne uideam rusticitatis opus."

Miratur Decius, quod habent hec ludicra. Lusca

520

      Subridens digitum comprimit ore suum.

"Arbor habet uitium", suspirans Lidia dixit,

      "Alta quidem uisum flectere sepe solent."

Dux inquit: "Descende cito, descende. Quid heres?"

      "In terra poteris parcere", Pirrus ait.

525

Descendit Pirrus, et adhuc: "Dux, parce" precatur

      Et tanquam nolit parcere, "Parce" rogat.

Dux ait: "Experiar (totiens fantasmata fallunt!)

      An moneat Pirrus ludicra siue pirus.

Scandit uterque simul et dux et Pirrus anhelans;

530

      Hic repit ramis, cruribus ille subit.

Est in utroque labor, letus tamen ille laborat:

      Dum quatit iste pirum, concutit ille femur.

Miratur Decius et uix sibi credulus heret.

      Plus stupet incertis certior illa uidens.

535

Et notat et dubitat; tremit et gemit; insidiatur;

      Vix credens oculis desidet ipse suis

"Aut sic est, aut fallor", ait, "aut usus inane

      Ventilat, aut uigilans sompnia uisa puto.

Sic mihi, sic illi uisum fuit, et mihi plus est.

540

      Nescio si lusit, et, puto, ludus erat.;

Tot mora dampna facit, faciet mihi iam mora dampna.

      Vt video, ludor, ludor at ipse uidens."

Imputat hec ramis Decius frangitque quatitque:

      Sepe quidem Pirro sunt pira missa piro.

545

Labitur ergo citus et dux et Pirrus uterque

      Serius studio fallere facta studens.

Dux ait: "Aut furor est aut hoc molimine fallor."

      Lidia: "Nec Pirrus me mouet, immo pirus".

"Vt uidit, fateor, uidi, uerumque putaui;

550

      Sed tamen hic uideo certius esse nichil."

"Vt dixi tibi, dux, uitium fuit arboris; illa,

      Esse potest, alios ludificabit adhuc.

Cuius culpa manet, quia sic malus error obumbrat,

      Sit pirus excisa!" Dux iubet; icta, ruit.

555

Lusca tegit risum, Pirrus pira, Lidia uentrem:

      Infelix unus fit sibi fraude trium.