comoedia elegiaca de nuntio sagaci

Testo base di riferimento: E. Rossetti, 1980


Summi victoris fierem cum victor Amoris,

      Sperabam curis finem fecisse futuris.

Rursus ad arma vocor, me querit et ecce Cupido.

      Dic, Amor, unde venis pharetris sic undique plenis

5

Cuius castra petis? In cuius vulnera tendis?

      Perdere quem queris? Certamina velle videris.

Hinc procul, hinc absis, quia mecum nulla movebis.

      Tot tibi sunt Parides, tibi tot sunt et Ganimedes,

Qui vix expectant, tua dum certamina discant:

10

      His precor insistas optataque vulnera mittas;

Nil facies mecum, quia non michi gratia tecum.

      Dum tibi miles eram, tua solus signa ferebam.

Vndique processi, pro te tua prelia gessi

      Et nisi forma mea, tua laus foret annichilata.

15

Nam mea forma placens ad amorem traxerat omnes.

      Ecce puellarum sequitur me turba tuarum:

Daphnis et Europa, cum Phillide Deianira;

      Profuga cessat Io; me vult cum Pallade Iuno;

Telis succincta sequitur lasciva Diana,

20

      Promittens mortem, per me nisi vincat Amorem

Instat et ipsa Venus sibi mecum iungere fedus,

      Nec curat Paridem, quia me videt Helena talem.

Respice quod Stigiis Proserpina fertur in undis

      Nec vult salva fore, nisi me sibi iungat amore.

25

Has omnes vici subiectas et tibi feci.

      Sed quid tu contra? Que sunt tua premia monstra.

Sic tu me serva, per quam modo iuro, Minerva;

      O Venus, o Iuno, per vos etiam bene iuro

Quod nemo iuvenum tam dulciter arsit in illum.

30

      Aptus sicut ego iuvenum fuerat sibi nemo,

Fidus sicut ego iuvenum fuerat sibi nemo,

      Omnia sicut ego iuvenum fuerat sibi nemo.

Omnia nil prosunt, meritis quia premia desunt.

      Conqueror hoc vobis et do mea munera vobis,

35

Vt bene servetis quem sic servire videtis.

      Cernite quid feci pro factis quidve recepi.

Splendidior stella fuerat michi visa puella,

      Nobilis et talis, non hoc in tempore qualis:

Corpus ei gracile, sua candidior caro lacte;

40

      Purpureus vultus, mirabilis undique cultus,

Nigra supercilia fuerant sibi, lumina clara

      Oscula que cuperes, os eius habere putares

Et cum ridebat, tunc dentes laetis habebat.

      Cesaries flava volitat per eburnea colla,

45

Auro vestita, fuit auro pulchrior ipsa;

      Pulchra manus superat quod gemma decoris habebat.

Quid referam multa? Multum fuit undique culta:

      Molliter incessit, apte satis omnia gessit.

Hanc miser ut vidi! Cum vidi, sepe revidi.

50

      Admirans multum me talem cernere vultum,

Mox nimis ardebam; fuit et plus quod cupiebam,

      Sed non audebam sibi dicere quid cupiebam.

Nam pudor hoc vetuit quod Amor me dicere iussit.

      Tandem quid feci? Mea munera mittere cepi,

55

Mandans queque bona, me, si placet, et mea dona.

      Suscepit, vidit, miratur, clam quoque risit,

Fit rubor in facie, mox cepit pallor inesse.

      Quid faciat nescit, verbum proferre nequivit

Et tremulis manibus missum cecidit sibi munus.

60

      Illico respexit, suspirans hec quoque dixit:

Quis puer est ille, qui dat sua dona puelle?

      Quando me novit? Dic. Novit? Nescio quis sit.

Dic michi: quis puer est? Taceas, michi conscia mens est.

      Fama volat mundo quod non sit pulchrior illo,

65

Nobilior nemo vel in omnibus aptior illo.

      Nescio si sic sit. Sic est, sibi nuntius inquit,

Et, si scire cupis, restat quod carius audis.

      Cur dicis "restat"? Quid restat?, querit et instat.

Hic tacet, hec instat: hoc "restat" scire laborat.

70

      Hic negat ut dicat, quia scit quod sic magis instat.

Querit et illa magis quid sit "quod carius audis".

      His simul auditis negat hic "quod carius audis".

Hec magis admirans et adhuc perquirere temptans,

      Quam bene promisit quam dulciter et sibi risit

75

Dicens: Cur iste mittit sua dona puelle?

      Dic michi, dic, care; nisi dicas, nescio quare.

Dicam, si locus est et si michi dicere prodest.

      Aptus ad hoc locus est et fortassis bene prodest.

His ita concessis, fit laxa licentia verbis.

80

      Accipe mandata, que postulo sint tibi grata.

Munus mittit amans, "sit vita, salus tibi" mandans;

      Noscere te querit, quod querere laus tua fecit.

Si laudem queris, pulcherrima virgo videris,

      Pulchrior est nulla nec carior omnibus ulla.

85

Nullius mores fore dicuntur meliores;

      Es bene nutrita, mansueta, iocosa, pudica;

Vt res ostendit, tibi nil natura negavit.

      Ergo vides quid sis. Ne perdas premia laudis,

Quere parem laudi; quis par sit taliter, audi.

90

      Huc qui me misit, omni sine crimine vivit;

Vivit, ad omne valet, iuvenili corpore floret,

      Et facie pulchra posset satis esse puella;

Nobilis ac humilis, prudens nimiumque fidelis,

      Est dives, largus, verax et ad omnia cautus.

95

Vltra quid dicam? Puer hic te querit amicam,

      Querit, habere cupit; sic me tibi dicere iussit.

Iussit? Quid iussit? Sibi me retinere cupivit?

      Absit quod dicis! O laxa licentia verbis!

Es sane mentis, quod me non affore sentis?

100

      Vere nil sentis: da talia frivola ventis!

Vt tam magna petas, nondum mea sufficit etas.

      Iungi posse thoris nimius labor esset Amoris.

Tolle, precor, tolle; bene scis me talia nolle.

      Parcius, o virgo! Nullum tibi dedecus opto.

105

Fac puerum videas et secum verba reponas.

      Si tunc sit dignus, facias secum tibi pignus.

Pignus? Quid pignus? Quis nostro pignore dignus?

      Regi sufficeret, si mecum pignus haberet.

Reges qui vivunt non omnes omnia possunt;

110

      Pauper iam fecit quod rex fecisse nequivit.

Rex ubi terga dabit, pauper per prelia vadit.

      Pauper, si probus est, plus regno vivere prodest

Quam cum divitiis rex prosit vivere vilis.

      Ach, nimis astute, michi reddis singula caute!

115

Dic ubi nunc ille qui dat sua dona puelle;

      Fac saltem videam quod laudem postea dicam.

Quid dixi? "Videam"? Si dixi, penitet unquam.

      Audivit quisnam pro certo? Penitet unquam?

Nescio quid dixi. Si dixi, mortua dixi.

120

      Tu bene dixisses, si factis dicta probasses.

Dixisti vere puerum te velle videre.

      Ecce negas dictum! Laudares, si foret actum.

Laudarem factum? Quod factum? Nescio factum.

      Dic quid sit factum. Puto quod non sit bene dictum.

125

Et bene stat dictum, melius quoque si foret actum.

      Quid vocat hoc "factum"? Quoddam fortasse profanum.

Nescio quid dicit. Sua me sententia vicit.

      Factum quod dicis, dic notum si sit amicis.

Vix vivunt aliqui quicumque vocantur amici,

130

      Qui possint vere firmum sibi fedus habere,

Quin Veneris pactum primum ducatur ad actum.

      Est illud "factum", quod vult Veneris sibi pactum.

Sentio quid queris: me fallere velle videris.

      Vere discedam tua nec vestigia ledam.

135

Expedit hinc ire. Tu me vis sponte perire.

      Si tu sic ibis, fortasse sponte redibis.

Vt redeam sponte, quis cogit? Cogor ab hoste?

      Hostis non cogit, sed amicus stare rogabit.

Audi quid dicam: cupio te vivere sanam,

140

      Et michi si credis, fit quod placuisse videbis.

Quid placet ut credam? Puerum quod visere pergam?

      Hoc esset durum: bene certa quid inde futurum.

Non tibi sit cura: tibi sunt bona queque futura.

      Me cape ductorem, venias, postpone timorem.

145

Ignoras illum qui se promittit amicum;

      Si bene cognosses, velut agnum tangere posses.

Quid sit amor nescit: pudor est ubi femina tangit.

      Tu laudas quod amas, sed non erit omne quod optas.

Lascivus puer est et tela Cupidinis infert:

150

      Non esset tutum secreto ludere secum.

Tu michi coniuncta postpone pericula cuncta.

      Presens esse volo, solam dimittere nolo.

Quam cito dimittis si forte fores michi claudis;

      Et mox sum victa, postquam sum sola relicta.

155

Si vulpes stares, catulos fortasse fugares;

      Nam multis verbis tibi diverticula queris.

Si vulpes starem, te fallere posse probarem:

      Mel portas ore, sed fel latitat tibi corde.

Iam cessent verba, satis esse videntur acerba.

160

      Est michi parva mora, redeamus ad illa priora.

Laudo quod dicis: nam convenit illud amicis,

      Aspera quod celent et dulcia queque revelent.

Ergo tu repetas eadem que nuper agebas.

      Quid iuvat ut repetam, quia spem michi nescio certam?

165

Est grave quod queris; me perdere velle videris.

      Si mater sciret, manibus lacerata perirem

Nec non cognatos timeo michi perdere gratos.

      Tu michi si credis, nil perdes, salva manebis.

Quid faciam? Credam? Vix te ductore recedam.

170

      Primum mitte fidem mecum venias ut ibidem,

Et postquam venias, non me post terga relinquas.

      Sit velut ipsa petis et adhuc, si plurima queris.

His ita concessis, volo finem ponere verbis.

      Dicens Surgamus, sibi nuntius inquit Eamus.

175

Sic vadunt ambo, sic multa locuntur eundo.

      Hanc ego cum vidi, talem venisse cupivi;

Cum prope plus fuerat, tanto plus ipsa placebat.

      Protinus ardebam; bene scitis quid cupiebam,

Sed non audebam sibi dicere quid cupiebam.

180

      Molliter accessi, sibi dulciter oscula gessi.

Quod cum cernebat, michi multa referre volebat

      Et rogat audire, sed nuntius innuit ire.

Tandem quid feci? Festinans pergere cepi

      Et mox intravi loca que secreta probavi.

185

Iam sibi virgo timet querens quo nuntius iret;

      Dixi misisse, promisi semper adesse.

Mox ut persensit quod nuntius ille recessit,

      Exclamat virgo: Pacem, carissime, quero.

Non ego sic veni, per vim me nolo teneri.

190

      Cur michi non credis? Hic nuntius est michi testis.

Dic ubi sis, care. Puer hic me querit amare.

      Audis clamare? Debes hic tu prope stare.

Quo tu venisti? Numquid fantasma fuisti?

      Facta fides fuerat, sed eam quis nunc michi servat,

195

O maledicta Fides, aliis te taliter offers?

      Nulla Fides certe: cunctis hoc testor aperte.

Nam modo si qua foret, etiam malus ille teneret.

      Sponte fides mille periurus fecerat ille.

Me male decepit, si vixero, non bene fecit.

200

      Quo fugit ille canis mendax, lecator inanis?

Si presens esset, a me cito mortuus esset.

      Talia cum loquitur, lecto prope stante locatur.

Cetera que restant, Venus associata ministrat.

      His ita finitis, ludus novus accidit illis.

205

Nuntius accessit dicens: Quis talia iussit?

      Non fuerat pactum quod taliter hoc foret actum.

Ach, quod nescivi noviter cum nuntius ivi;

      Nam si prescissem, non sic deceptus abissem.

Sentio, deliqui, quod te post terga reliqui.

210

      Cur oculos tergis? Dic que sit causa doloris.

Lesit te quisquam? Mox accipiet sibi penam.

      Luctus sepe gravis, risu contingit inani.

Nam modo si gaudes quod fecisti michi fraudes,

      Fit, cum ridebis, quod gaudia dura tenebis.

215

Aspera cur loqueris? Irasci velle videris.

      Sed michi tu soli culpas imponere noli:

Nam cum venisti sine me tu clausa fuisti.

      Ante fores stabam, me velle vocare putabam,

Sed nichil audivi, mirabar, solus abivi.

220

      Postea quid fieret quis Iupiter hoc modo sciret?

Custodem puerum feci consistere tecum,

      Qui te servaret, et contra quosque iuvaret.

Nescio si fecit; bene te puer ille recepit.

      Sum male decepta, puero custode recepta,

225

Et male tractata, te deceptore vocata.

      Numquid eram surda, quod non sensi tua verba?

Cauta satis fueram; cur tunc non ipsa timebam?

      Si predixisses, pro me recitasset Vlixes.

Pessimus es certe, cunctis hoc testor aperte.

230

      Nulla fides tecum; non hoc etiam foret equum:

Nam servus nequam numquam rem diligit equam.

      Aspera verba tenes; aliquid, rogo, parcere debes.

Nil merui tale michi quin bene sit veniale.

      Nubere tempus erat; iuveni tua forma placebat:

235

Ille laboravit, donec sibi te sociavit.

      Ne ducas egre, nam vult sibi talia quisque,

Talia ne cures, fecerunt talia plures;

      Est et semper erit iuveni quod virgo placebit.

Non ita sis mesta, fit quod fueris bene leta.

240

      Sum merito mesta: res est michi facta molesta;

Fas est plorare: sum perdita, nescio quare.

      Hoc non est sapere quod vis bene facta dolere:

Nescis fortasse grave pondus te superasse.

      Scis quid fecisti. Fortunam sola tulisti?

245

Respice quis puer est: merito rex vivere posset.

      Nobilis et prudens, in forma prevalet omnes,

Aptus et est agilis, merito placet ipse puellis.

      Dum modo sis presens, sibi cur non oscula prebes?

Femina si starem, vellet vel nollet, amarem.

250

      Tolle moras longas, et te melius sibi iungas.

Curque sedes? Surgas, accedas, postulo, tangas.

      Nil pudeat tactus, quoniam pervenit ad actus;

Vt res est gesta, michi iam satis est manifesta.

      Nil ultra cures, noverunt talia plures.

255

Mos est antiquus, ut amicam querat amicus.

      Quis non laudabit, si pulchram pulcher amabit?

Tu dicis vera. Quid prodest magna querela?

      Vt res est dicam: puer hic me querit amicam.

Talia qui faciunt non omnes inde peribunt;

260

      Multi salvantur, qui plus peccasse probantur.

Non ego sum sola que sit maledicta vocanda:

      Iupiter et Iuno lecto sociantur in uno,

Mars duxit Venerem, Vulcanus amavit eandem.

      Quis dicit contra? Nusquam scelus, omnia iusta.

265

Non curo verba michi si dicantur acerba;

      Sepe quod optavi feliciter ipsa probavi.

Nunc velit aut nolit, sibi me puer iste tenebit.

      Si placet, hunc teneo, si non, tamen ipsa tenebo.

Fas est ut surgam, sibi collo brachia iungam.

270

      Surgit et accessit, amplectitur, oscula gessit,

Dicens: O care, quis te non posset amare?

      Ipsius Veneris tu filius esse videris.

Vt fateor certe non diligo clam, sed aperte:

      Non timeo factum, satis est quia taliter actum.

275

Gaudeo te puero, non altera gaudia quero;

      Est michi vita salus, poteris dum vivere sanus.

Hic tibi legatus meruit quod sit tibi gratus:

      Donum regale tibi duxit nescio quale.

Si regina forem, facerem quod haberet honorem,

280

      Et merito facerem, quia nescio vivere talem.

Est bene nutritus, bene cautus, ad omne peritus,

      Nobilis est, aptus, nostro stat munere dignus.

Quod dicis laudo: gemmis donetur et auro.

      Plurima si qua velit, dabitur quodcumque placebit.

285

Inquit legatus dono primum decoratus:

      Adsit parva mora, quia lucis adimminet hora.

Per loca secreta redeas sub nocte quieta,

      Ne manifestetur, si quisquam forte vagetur.

Vera mones, care, rogo mecum te remeare.

290

      Tu michi coniuncta postpone pericula cuncta.

Hector et Achilles, Aiax, fortissimus Hercles,

      Si presto starent, non me pugnando fugarent.

His verbis tuta fuit illum virgo secuta.

      Mox ut pergebant et mutua verba ferebant,

295

Nuntius astutus fuerat cum virgine captus.

      Hos qui ceperunt leti satis inde fuerunt

Illico dicentes se virginis esse parentes.

      Et dicunt pariter: Non convenit ire latenter,

Et cupiunt scire quo vellent taliter ire

300

      Horis nocturnis, cum sit fas ire diurnis.

Dic, bone vir, quis sis, aut quo vestigia tendis?

      Miramur multum te sic abscondere vultum.

Virgo venit tecum; dic que tibi gratia secum.

      Dic cito quid queris: nisi dicas, morte peribis.

305

Hostis venisti, nobis hanc et rapuisti?

      Quid stamus? Reus est: illum suspendere fas est.

Nuntius, ut vidit captus quod abire nequivit,

      Dissimulat fugere, sperans sic posse cavere

Ne sentiretur si secretum quod habetur.

310

      Quid fecit? Risit, astantibus oscula misit,

Dicens: Salvete, vobis hec dona tenete,

      Et, dum vivatis, michi grates ut referatis,

Est vestrum facere, per me quia vita puelle

      Est prolongata; nam turpi morte parata

315

Suspendi laqueo voluit pulcherrima virgo.

      Quod cum cernebam, festinans arripiebam

Et mox incidi laqueum quem gutture vidi.

      Quesivi quare se vellet mortificare.

Mox velut insana cepit clamare profana,

320

      Dicens: Care, veni, venias, pro te quia veni!

Sepius hoc dixit, sed nescio dicere quis sit,

      Quem sic optavit et semper adesse rogavit.

Ignoro nomen et miror nominis omen,

      Quod nullum vidit, tamen ipsa venire cupivit.

325

Quid fecit tandem? Fugit ipsa, sequebar eandem,

      Si sic aufugeret, metuens ne forte periret.

Mox insensata, male me lacerare parata,

      Per crines cepit vestesque meas ita fregit.

Hinc penas ferret, nisi pro nobis remearet.

330

      Nunc grates habeas, quod male non faciebas,

Vir bone, vir care, quem nos bene constat amare.

      Nescivit certe quod vita fuit sibi per te.

Nunc ignoramus de tali re quid agamus,

      Quod caret ingenio nobis carissima virgo

335

Et tam formosa fertur quod sit furiosa.

      O Pallas, Pallas, scelus hoc nisi forte repellas,

Dedecus est nostrum, cum sit mirabile monstrum,

      Nobis cognata quod debet stare ligata,

Ne laceret manibus que demonstrat sibi visus.

340

      Dic, bone vir, nobis: licet illam tangere nobis

Saltem per vestes, ne nos trahat illa per ungues,

      Aut opus est, care, per cetera membra ligare?

Si plus torquetur, magis illa furore repletur.

      Corpori nam tenero plus proficiet bene, spero,

345

Blandiri verbis quam vincula ponere membris.

      Est etiam melius, ne clamet talia vulgus,

Quod sit clausa domo quam languida vadat aperto.

      O quam turpe scelus quod non celare valemus!

Si fuerit clausa, fertur quod non sine causa

350

      Hoc fecissemus, sed si causam reticemus,

Vndique clamatur: "Bona femina cur cruciatur"?

      O virgo misera, de te quam magna querela

Fit cognatorum, cum te per templa deorum

      Sic insensatam cernent transire ligatam!

355

Dic saltem nobis que sit tibi causa doloris.

      Est aliquis medicus tali nunc arte peritus

Qui vellet censum dare quod posset tibi sensum?

      Si censum querit pro censu non remanebit

Quin teneat sensum, si forte dabit tibi censum.

360

      Cognati cari, dimittite me cruciari;

Vt laqueo peream, placet hanc michi sumere penam,

      Quin michi clamorem compescatis per amorem.

Virgo, quid pateris, quod amorem velle fateris?

      Si tibi clamorem vis compesci per amorem,

365

Nos promittemus super omne te quod amemus.

      Non est vester amor pro quo cesset michi clamor.

Dic nobis quis sit. Semper faciemus ut adsit.

      Est alius quidam qui si michi dat medicinam,

Plus non ledit amor et cessat postea clamor.

370

      Vt virgo vidit quod amicos fallere possit,

Dissimulat velle medicum quem postulat ante,

      Velle mori dicens, statim per devia currens

Semper clamando: Moriar, quia vincor amando!

      Et iam mors esset, nisi vir malus iste fuisset.

375

Adduxit vinctam, michi debet solvere penam.

      Fas est arripere. Sed quid iuvat hunc retinere?

Cognati cari, per vos precor hunc cruciari.

      Nuntius astutus de tali re bene tutus

Cepit abire fuga clamans: Retinete puellam!

380

      Pro vobis feci quod eam per vincula cepi.

Si cito non capitis, de vita stat michi finis.

      Qui tunc adstabant, postquam bene percipiebant

Que Davus dixit, credunt quod seria res sit,

      Festinant capere, ne vitam perderet ille.

385

Illa reluctatur, Davus retinere precatur.

      Illa ferit pugno, Davus ferit inde secundo.

* * * * * * * * * * * * * * * * * * *