comoedia elegiaca Rapularius 1

Reference basis text: P. Gatti, 1986; 1998

Other sections


Fama fuisse duos testatur frivola fratres

      Quos uni mater edidit una viro.

Militie titulus hos insignaverat ambos,

      Ex quibus unus erat dives et alter inops.

5

Militis officium cum nomine dives habebat,

      Alter egestatis triste ferebat honus.

Ne tamen omnino possit mendicus haberi,

      Proh dolor, insolitum discere cepit opus.

Mollius ergo solum rastro, modo scindit aratro,

10

      Nunc radicosa rura ligone ferit;

Et patulis sterilem sulcis commendat avenam,

      Vtpote cui parva copia farris erat.

Seminat et semen cuius fit rapula fructus,

      De quo fructificat immoderata seges.

15

Rapula crevit ei reliquis enormior una,

      Que dici pleno nomine rapa potest,

Tam dilatata foliis, tam corpore grandis,

      Vt nemo penitus viderit ante parem.

Ipsius umbra viris duodenis sufficiebat,

20

      Ne sub ea solis ureret estus eos.

Tam fuit enormis ut carrum sola repleret

      Vixque boves traherent quatuor illud honus.

Ast pauper, viso tam grandi pondere fructu,

      Obstupet et secum dicere cepit ita:

25

"O Deus omnipotens, celi terreque creator,

      A quo conditus est primus et omnis homo,

Qui celum sole, luna stellisque venustas

      Et qui multiplici germine pingis humum

Quique facis variis habitabile piscibus equor,

30

      Arbitrio parent cuncta creata tuo;

Absque tuo nutu folium non proicit arbor

      Nec sine te fructus gignit ager vel humus

Nec sine te crevit hec rapula prodigiosa

      Que normam vincit transgrediturque modum:

35

Deprecor ut fructus hic sit michi causa salutis,

      Sit paupertatis finis opumque dator.

Si nichil in terra iubet esse Deus sine causa,

      Hunc fructum frustra non generavit humus.

Actenus, heu Domine, sub paupertate fatisco

40

      Que me confundit degeneremque facit.

Magne Deus, novi quoniam de compede tali

      Me potes eximere, si tamen ipse voles".

Ergo super tali portento quid sit agendum

      Consulit uxorem; protinus uxor ad hec:

45

"Vilis erit pretii, si rapula veneat ista;

      Proderit immo minus ventre vorata tuo.

Expedit ut regi rarissima rapula detur;

      Nam debent regi munera rara dari.

Forsan es a rege multo ditandus honore

50

      Quem dare pro parvis munera magna decet".

"Hoc placet, hoc plane faciam", vir ait mulieri,

      "Vtile consilium propositumque tuum".

Mox igitur carrum componit et ordinat aptum

      Applicat et carro quatuor ipse boves.

55

Pondere sub tanto stridens gemit axis et ipse

      It celer ut regi munera rara ferat.

Solibus ergo tribus sic incedens vir honestus,

      Ecce die quarto regia castra subit.

Se presentari regi petit, impetrat, intrat,

60

      Vtpote qui munus grande daturus erat.

Hoc etenim regum sibi curia sanxit, ut omnis

      Qui nichil attulerit stet foris ante fores;

Nec tamen introitum negat illi sanctio legum

      Qui cum muneribus limina regis adit.

65

Ergo vir iste sui regis vectatur in aulam

      Qui coram rege stans reverenter ait:

"Accipe, mi domine, quoddam mirabile munus

      Quod soli regi censeo iure dari".

Protinus, inspecto fructu tam ridiculoso,

70

      "Pape, quid hoc monstri", rex ait, "esse potest?

Vnde tibi, bone vir, hec rapula prodigiosa?

      Vnde tibi talis rapula? Queso refer!

Multa quidem mira scio me vidisse frequenter,

      Sed nunquam vidit tale quid ullus homo.

75

Non est fortassis hec rapula filia terre,

      De celo potius hanc cecidisse reor.

Hec erit, ut video, tibi fons et origo salutis

      Inditiumque reor ominis esse boni.

Dic age simpliciter: tibi qui consanguinei sunt,

80

      Queve tibi patria, quod genitale solum?"

Hiisque peroratis a rege subintulit ille:

      "Natus in imperii sum dicione tui

Estque parentela michi nobilis et generosa:

      Miles erat genitor, miles et ipse fui.

85

Testis adest miles gemine michi nobilitatis

      Quem michi germanum fecit uterque parens.

Qui quamvis opibus multis fastuque tumescit,

      Se tamen haud fratrem denegat esse meum.

Hunc tua maiestas primos habet inter amicos,

90

      Vix est in regno ditior ullus eo.

Et mea continua sic me confundit egestas

      Vt coram notis sit michi nullus honor;

Heu michi! Quottidie tantis cruciatibus angor

      Vt sit non parva vivere pena michi.

95

Quanta putas, domine, crux sit michi gloria fratris,

      Cum me substernat indiga vita meis?

Quem natura parem michi fecerat, ecce, superbit,

      Ac me pauperies rusticitasque premit.

Proh dolor! Experior quam sit sententia vera:

100

      "Dives ubique placet, pauper ubique iacet".

Ecce, meus frater regi placet et placet urbi.

      Heu michi! Me miserum despicit omne solum.

Cum me desererent et opes et copia rerum,

      Deposui gladium militieque iocum

105

Et modo pro gladio manus utitur ista ligone

      Vt fodiam propria rura labore meo.

Hostes qui quondam cunctos terrere solebam,

      Nunc stimulis pungo posteriora boum;

Qui quondam studui tractare negotia belli,

110

      Nunc pauper propria semino rura manu.

Ruricole more miseram sic transigo vitam;

      Inde michi victus, vestis et inde michi,

Inde michi, domine, quam cernis rapula presens,

      Qualem non vidit sive videbit homo.

115

Et quia magna decent magnos, pro munere magno

      Hanc volui, princeps maxime, ferre tibi."

Cui rex respondens: "Placet", inquit, "amice, quod offers.

      Regis amicitiam te meruisse scias.

Ecce tibi, bone vir, commercia digna rependam

120

      Et tribuam meritis premia digna tuis

Deque manu domini ditaberis imperiali

      Vt bene germano par videare tuo."

Ilico privatas aperiri rex iubet arcas,

      Quas impregnarat grandis acervus opum.

125

Rex igitur variis hominem tunc rebus onustans

      Gazarum magno pondere farcit eum.

Gazis addit equos, nec equis redimicula desunt,

      Addit et armentum lanigerumque pecus.

Singula quid memorem bona quanta viro dederit rex?

130

      Dicere sufficiat multa dedisse viro.

Qui varia rerum variarum merce refertus

      Disponit proprios dives adire lares.

Ergo valefaciens regi gratesque rependens

      Omnibus evectis ad sua vertit iter.

135

Ecce revertenti coniunx occurrit eique

      Oscula continuans dulcia dixit: "Ave!".

"Dissere", dixit item, "si quid profeceris ipse,

      Aut quid contulerit hec mora longa tibi.

Dic, age dic, quid sis mercedis adeptus." At ille

140

      Singula demonstrat que bona nactus erat.

"En", ait, "arrisit michi iam fortuna secunda

      Contulit et regis hec michi larga manus.

Ecce, vide bona quanta meto de semine vili,

      En bona quanta dedit rapula magna michi!

145

O mulier, gaude: tibi copia suppetit omnis!

      Amodo nequaquam pauper eris vel inops.

Prosperitas aderit, ingens opulentia nobis;

      Paupertatis enim non patiemur honus.

Nunc igitur nostros dissolvent gaudia luctus.

150

      Gaudia succedant, nam labor omnis abest".

Tunc accersiri iubet affines et amicos

      Omnibus eventus pandat ut ipse suos.

Ecce propinquorum grandis collecta gregatur

      Hiisque ministratur copia multa dapum.

155

Cumque videret eos iocundos et temulentos,

      Successus proprios dicere cepit ita:

"Auscultate, precor, noti, mea verba notate;

      Fortunam vobis insinuabo meam.

Nostis enim cuncti me quanta domarit egestas,

160

      Sed salvatus ab hac sum bonitate Dei.

Accidit ut rara michi rapula cresceret orto;

      Hec eadem crevit grandis et absque modo.

Hanc ego donavi pro magno munere regi,

      Pro qua divitias has dedit ille michi".

165

Hec dicente viro simul affuit inter amicos

      Miles quem fratrem diximus esse viri.

Is quoque pestifero cepit tabescere zelo,

      Cum vidit fratris crescere lucra sui

Germanique sui subitum miratus honorem

170

      Eius respectu se putat esse nichil.

Hoc equidem proprie sibi vendicat invidus omnis,

      Vt putet alterius lucra nocere sibi.

Invide, dic; quare fratris torqueris honore?

      Si ditatur inops, num tua perdis ob hoc?

175

Invide, crede michi: fortuna tibi nichil aufert;

      Letari potius expedit inde tibi.

Huius fortuna non est tibi causa ruine

      Lucraque fraterna non tibi dampna struent.

Hiis super invidie morbo breviter memoratis

180

      Ipsius historie nunc repetamus iter.

Convivis igitur dapibus vinoque refertis,

      Et satur et letus in sua quisque redit.

Tunc hominis frater etiam sua tecta revisit,

      Invidie secum dira venena ferens,

185

Sic aurum sitiens, multo licet obrutus auro,

      Tantalus ut mediis querit aquas in aquis.

Tunc ut opes opibus venetur et augeat, ecce

      Rete novam texens calliditatis ait:

"Si meus hic frater, quem tanta premebat egestas,

190

      Tantas pro vili merce recepit opes,

Muneribus regem placabo satis pretiosis,

      Que rex restituet centuplicata michi".

Protinus argento proprio se privat et auro,

      Scilicet ut regem muneret ipse suum.

195

Gemmarum tollit pretiosa monilia quarum

      Fasce laborabant scrinia clausa diu.

Complicat et vestes operoso scemate textas

      De quibus ornari regia membra decet.

Omnibus hiis adiungit equos faleris coopertos

200

      Quorum cingebant fulva metalla iubas.

Talibus et paribus miles speciebus honustus

      Pergit et evehitur regis ad usque fores.

Cumque salutasset, quo debuit ordine, regem,

      Singula demonstrans munera miles ait:

205

"Accipe, mi domine, tibi que miles tuus offert.

      Que ne despicias, rex reverende, precor.

Parva quidem sunt hec minimeque decentia regem;

      Cum dives fuero, tunc potiora dabo".

Cominus hiis visis: "Grates", rex inquit, "habeto.

210

      Hercle placent, fateor, munera tanta michi.

Cardine sub celi non creditur esse superstes,

      Qui dederit regi tot pretiosa suo".

Rex quoque, quid tanto posset conferre datori,

      Reginam fertur consuluisse suam.

215

Ast ea regalis pollens ratione sophie

      Hec responsa viro reddidit ipsa suo:

"Inclite rex, opibus nimiis est ille refertus

      Et dono penitus nescit egere tuo.

Argentumque tuum pariter fastidit et aurum;

220

      Si gemmas dederis, grandinis instar erunt.

Si vestes dederis, si bellica dona quiritum,

      Omnia despiciet, nil reputabit ea.

Ne tamen omnia regia munera despiciat vir,

      Restat ut enormis rapula detur ei.

225

Hanc non despiciet qui cetera despicit, immo

      Supplebit rari muneris illa vicem".

Dixerat hec mulier; cui rex respondit et infert:

      "Vtile consilium propositumque tuum".

Nec mora; profertur ea rapula rege iubente

230

      Ipsaque fit munus imperiale viro.

"En ego", rex inquit, "te munero munere raro,

      Quod michi nec cuiquam rarius esse potest.

Hanc etenim nuper quidam dederat michi pauper,

      Cui bona multa dedit dapsilis ista manus".

235

Accipit ille miser non acceptabile munus,

      Nempe quod accepit rapula vilis erat.

Sic decet, o fratres, ut supplantetur avarus,

      Quem farcire nequit grandis acervus opum.

Mundus enim totus homini si detur avaro,

240

      Se tamen infelix credit habere nichil.

Sic homo prefatus, inopem quem copia fecit,

      Privatur propriis, dum peregrina sitit.

Dum lucra venatur, stultus sua perdit et ecce

      Qui dederat magna vile recepit holus.

245

Sic homo delirus propria deluditur arte,

      Dum vult ditari, perdit et id quod habet.

An non delirat homo mittens in mare fontem?

      Fonti tollit aquas ut mare ditet aquis.

Haud secus hic miles, ut regem munere ditet,

250

      Non metuit propriis se spoliare bonis.

Iamque domum remeat et amaram continet iram

      Et gratis regi tanta dedisse dolet.

Infrendens igitur tacito sic murmurat ore:

      "Ecce mei fratris hec fero dampna dolo.

255

Hic exaltatur, ego, proh dolor, opprimor; ergo

      Non impune feret per caput istud", ait.

Convocat ergo suos quos noverat esse fideles

      Plusque leone furens dicere cepit ita:

"Nostis enim quanta fuerit michi gloria pridem:

260

      Tam michi quam vobis hec generalis erat.

Nunc lecatoris cuiusdam calliditate

      In preceps eadem gloria tota ruit.

Qua sublimabar est omnis adempta facultas.

      Heu paupertatis nunc grave porto iugum.

265

Heu cecidi misere; tamen est vestrum meminisse

      In casu pariter vos cecidisse meo.

Nunc, si sunt ulla pietatis viscera vobis

      Aut si quis vobis est pietatis honor,

Sic per vos vindicta meum iaculetur in hostem

270

      Vt que commeruit retribuatis ei".

"Qui tuus est", aiunt, "et noster is est inimicus

      Et quecumque iubes hec faciemus ei".

Hec cum dixissent, animatur voce suorum

      Et quasi mentis inops talia rursus ait:

275

"Haud procul est vallis nemorosis consita lignis,

      Que nullis unquam frugibus apta fuit.

Hanc, precor, assumptis intrate viriliter armis,

      Sed causam penitus nemo sciat nisi vos!

Donec ego veniam, nolite recedere quoquam;

280

      Ocius assumpto vos sequar hoste meo".

Dixerat hic, parent illi preeuntque sequentem,

      In vallem veniunt et loca iussa tenent.

Frater adit fratrem fellitus felle carentem

      Et verbis false dulcibus usus ait:

285

"O germane, michi preter te nemo superstes

      Quem michi fraterno federe iungat amor.

Nos sumus una caro nec nos natura bipartit:

      Nos uni mater edidit una viro.

Forsan inest anima personis una duabus

290

      Quas individuus iungit et unit amor.

Est michi secretum quod nolo prodere cuiquam,

      Attamen id fratrem nolo latere meum.

Est prope condensa vallis nec ab urbe remota,

      Frondibus arboreis obsita, fruge carens.

295

Hec est tam multa thesauri mole referta

      Vt tibi proficiat sufficiatque michi.

Hunc ego fraterno tecum partibor amore,

      Immo, Deum testor, pars tua maior erit.

Nunc age, rumpe moras, absit dilatio, surge!

300

      Pergamus nostram nemine teste viam!"

Hiis homo blanditiis irretitur simulatis;

      Fratris enim verbis nescit inesse dolos.

Annuit ergo suo fratri simul ac monitori,

      Surgit abitque carens suspicione mali.

305

It frater cum fratre suo, loca nota subintrat,

      In quibus armati delituere viri.

Exiliunt hii more canum iustumque nefande

      Tractantes etiam mortificare parant.

Vt proprii rapuere canes Acteona quondam,

310

      Civibus haud aliter preda fit iste suis.

Iam vincire student hominem conamine toto,

      Contendunt predam iam iugulare suam.

Sed Fortuna suum iuvat et tutatur alumpnum

      Sepit et horrendum criminis huius iter.

315

Accidit interea quendam properare scolarem,

      Qui per eam vallem solus iturus erat.

Venit equo residens sua cantica voce resultans;

      More viatorum sic breviabat iter.

Dum levat hic vocem, simul echo reciproca vocem

320

      Reddit et auditur longius iste sonus.

Ast ubi vox eadem lictorum perculit aures,

      De sola fit eis proditione timor.

Et quia non licuit opus hoc implere scelestum,

      In solam pavidi spem posuere fugam.

325

Ne tamen hic fugiat, in saccum mittitur atque

      Vivus in arborea fronde ligatur homo.

Hic pendet, fugiunt lictores, insuper ipse

      Criminis incentor non manet, immo fugit.

Ecce scolaris adest, cupiens pausare sub umbra

330

      Arboris, in cuius fronde pependit homo.

Et quia rimosum latus idem saccus habebat,

      Per rimas iuvenem pendulus ille videt.

Mox ubi rasuram capitis videt, ecce scolarem

      Comperit et clamans: "Quisquis es, inquit, ave!"

335

Ast ubi devenit vox ista scolaris ad aures,

      Invasit nimius terror et horror eum.

Tunc surgens stupidus loca proxima girat ocellis,

      Cuius ab ore sonet vox ea nosse volens.

Cumque diu staret stupidus nullumque videret,

340

      Estimat illudi demonis arte sibi.

Ocius ergo loco discedere cogitat illo;

      Stare timor prohibet, sed vetat ire pudor.

Stat, licet invitus, vincente pudore timorem

      Seque salutanti personat ista loquens:

345

"Quis sis aut ubi sis, a quo vox ista resultat,

      Vellem, si possem, scire libenter ego".

De sacco loquitur iterato pendulus ille:

      "Nil timeas, iuvenis, sit procul iste timor!

Erige triste caput si vis spectare loquentem!

350

      Possideo letus aera, sperno solum.

In sacco sedeo, sedet hic Sapientia mecum;

      Hic pendens didici tempore multa brevi.

Pape! Scolas querunt longe lateque scolares:

      Hic tantum veras noveris esse scolas.

355

Vtque scias saccus quid contulerit michi presens,

      De multis saltim suggero pauca tibi.

Hic artes multas docuit me Phylosofia,

      Vt sit nota michi machina tota poli.

Hic ego stellarum didici cognoscere signa,

360

      Quatenus ex ipsis queque futura sciam.

Hic me naturas fateor didicisse ferarum,

      Hic michi natura proditur omnis avis.

Addo quod herbarum didici discernere vires,

      Vt bene coniciam que bona, que mala sit.

365

Hic arbustarum didici vires lapidumque

      Et didici quid sit utilitatis in hiis.

Et didici tumidi maris indagare profundum.

      Hoc totum saccus contulit iste michi.

Audisti qualis sacci natura sit huius,

370

      Qui possessori dat bona tanta suo.

Hic certe saccus pretioso dignior ostro,

      Regali melior utiliorque stola.

Experior certe deliros esse scolares

      Qui multas querunt circueuntque scolas.

375

Quidam Parisius aut oppida cetera girant,

      Expendunt multa proficiuntque parum.

Hic ego momentum breve transegi sine sumptu

      Et didici quidquid scire necesse fuit.

Hic tibi si detur saltim brevis hora studendi,

380

      Disces quid locus hic utilitatis habet".

Hiis nugis simplex iuvenis male credulus orat

      Quatenus in sacco possit habere locum.

Pendulus: "Absit!", ait, "Nec enim sic decipies me;

      In saccum, socie, non ita venit homo".

385

Econtra iuvenis vocem prorumpit in istam:

      "Sacci, ni fallor, istius hospes ero.

Iam novi quanta saccus virtute redundet

      In cuius pausat Phylosofia sinu.

Iam satis es sciolus, adeo iam doctus es ut te

390

      In mundo nullus doctior esse queat.

Quisquis es in sacco, queso, miserere miselli,

      Quatenus in sacco sit michi pausa brevis.

Si te forte precum non flectunt verba mearum,

      Muneris, ut spero, te bene flectet amor.

395

Et, nisi sponte, velis flecti mercedis amore:

      Pendere curabo quicquid habere voles".

Tunc velut invitus e sacco prodiit ille.

      Pendulus hec iterum verba rependit ei:

"Niteris in vanum: non est michi copia tanti

400

      Vt pretio saccus veneat iste tuo.

Tune scolas istas me velle relinquere speras?

      Absit! Deciperis, spes tua ventus erit.

Malo mori, socie, quam perdere delicias has.

      Si michi sim nequam, cui bonus esse queo?

405

Num tibi delicias sacci me vendere speras?

      Absit! In hunc saccum non ita venit homo.

Non michi continget istum venumdare saccum

      In cuius pausat Phylosofia sinu.

Sed quia discendi multo flammescis amore,

410

      Cedo tibi gratis ad breve tempus ego.

Cumque satis fueris potatus fonte sophie,

      Delicias sacci tunc michi redde mei.

Ocius ascende ramum restemque rescinde

      Vt voti compos efficiare tui!"

415

Hoc miser audito pendenti letus obedit,

      Vt sacci possit utilitate frui.

Exit hic, ast alter festinat ut ingrediatur

      Seque trahi sursum postulat, ille negat.

"Differ", ait, "modicum! Sacci sic non habet ordo,

420

      In saccum, socie, non ita venit homo"

Deponensque caput ad humum talosque supinans

      "Hec est lex sacci, sic eris intus" ait.

Hoc dicens saccum libravit in aera sursum

      Ac in nodoso stipite vinxit eum.

425

Stans igitur cepit sic insultare scolari

      Et derisoris voce locutus ait:

"Ecce quod optasti, quod quesisti, quod amasti:

      Nunc compos voti factus es ipse tui.

Iam, puto, cepisti doctissimus esse sophista,

430

      Vt toto similis non sit in orbe tibi.

O te felicem nimis egregiumque magistrum,

      Quem fovet in gremio Phylosofia suo!

Experior certe quantum modo delicieris,

      Quem talis sacci claustra beata tenent.

435

Phylosofare modo, propone quod hic didicisti,

      Quantumcumque potes, phylosofare modo!

Vtere sorte tua quam toto corde petisti,

      Quamque Deus tribuit utere sorte tua!

Nunc superest ut, pace tua, mea tecta revisam,

440

      Iam non in saccum curo venire meum".

Hiis dictis ascendit equum pendentis abitque,

      Et clamans inquit: "Magne sofista, vale!"