Fama fuisse duos testatur prodiga fratres
Quos uni mater edidit una viro.
Militie titulus hos insigniverat ambos,
E quibus unus erat dives et alter inops.
5
Militis officium tenuit cum nomine dives,
Ast alter questu paupere vixit inops.
Hic igitur rebus subtractis desiit esse
Miles et elegit rusticus esse miser.
Ergo valefaciens Marti non militat ultra,
10
Sed potius Cereri, proch pudor, ipse vacat.
Vt sibi protelet misere dispendia vite,
Villani more rura ligone ferit.
Sicque serit semen cuius fit rapula fructus
Proventumque capit seminis ipse sui.
15
Rapula crevit ei reliquis enormior una,
Que pleno dici nomine rapa potest.
Ipsaque tanta fuit qualem non viderat ante,
Sed neque vidisse creditur ullus homo.
Tam fuit enormis quod currum sola repleret
20
Et traherent pondus vix duo tale boves.
Rusticus hac visa quasi portento stimulatur
Insoliteque rei de novitate stupet.
Dumque stupet dixit: "Non accidit hoc sine causa."
Nec tamen est sortis prescius ipse bone.
25
Qui dum miratur quorsum sors ista feratur,
Indicium fati conicit esse boni.
Et quia mens hominum non est presaga futuri,
Consurgunt in eo spesque timorque simul.
Sed cum sors dubia dederit sperare timenti,
30
Ore quidem cauto se penes ista terit:
"O Deus omnipotens, qui solus cuncta creasti,
Qui, quorsum tendant singula, nosse potes,
Quo sine nulla comam deponere creditur arbor,
Quo sine nec nimium posset ad yma rui,
35
Te rogo, summe Deus, qui cuncta creata gubernas,
Ne solita prives me pietate tua.
Quicquid obesse potest remove, largire quod opto,
Rarus ut hic fructus sit michi preco boni!
Hactenus huc misere patior dispendia vite,
40
Deprecor ergo, Deus, amodo verte vices!"
Hec cum dixisset homo, quid videatur agendum
Discutit, ista sibi nemine teste loquens:
"Vilis erit pretii, si rapula venditur ista,
Proderit immo minus ventre vorata meo.
45
Hanc igitur regi dabo rem tam prodigiosam,
Res etenim regem prodigiosa decet."
Se penes hec pauper homo dum deliberat, inquit:
"Nil reor utilius: hoc placet hoc et agam."
Accelerans igitur currum parat ocius aptum,
50
Et superimponi tale iubebat onus.
Combinansque boves geminos festinat ad aulam
Offerat ut regi munera rara suo:
"Suscipe, mi domine, munuscula pauperis huius,
Que nulli potius quam tibi danda reor!
55
Si pretiosa minus censes, non rara negabis,
Et regi merito iudico rara dari."
Protinus, inspecto tam grandis pondere fructus,
"Pape, quid hoc monstri", rex ait, "esse potest?
Multa quidem mira me conspexisse recordor,
60
Sed nunquam tale vidit homo nec ego.
Dic, rogo, dic, unde fructus provenerit iste,
Vnde tibi species prodigiosa nimis?
Credo quod hic fructus fiat tibi causa salutis,
Indiciumque reor ominis esse boni.
65
Dic, age, dic quis sis, que progenies tua quodve
Officium teneas quodve tibi sit opus!"
Regis homo verbis tam dulcifluis animatus
Illico responsis talibus: "Alter", ait,
"Sum pauper, factus, non paupere de patre natus,
70
De patre sum, domine, milite natus ego.
Dives adhuc superest frater, quem tu bene nosti,
Qui me germanum denegat esse suum.
Proch dolor! Experior quam sit sententia vera:
Dives ubique placet, pauper ubique iacet.
75
Frater enim mens ipse tibi placet et placet urbi,
Predicat et pompa non mediocris eum.
Heu paupertatis iaceo sub fece sepultus.
Et titulo careo nobilitatis ego.
Vulgus enim census pluris quam nobilitatem
80
Estimat, idcirco pauper ubique iacet.
Materno dum me gremio natura beavit,
Tunc ego non casso nomine miles eram.
Cum michi Fortuna spondebat prosperitatem,
Florebam rebus nec probitate minus.
85
Ast ubi crudelem michi se Fortuna novercam
Exhibuit, cunctas precipitavit opes.
Extunc militie quasi factus inutilis esse
Contemptus cepi rusticitate mea.
Ach quis pauperior est paupere milite! Nemo
90
Nosse potest miles quid patiatur inops.
Idcirco tibi, rex, non milito rebus ademptis,
Sed cogor potius rusticitate frui.
Nunc aratro <mea> rura seco, nunc scindo[que] ligone
Et, quamvis tenuem, dat labor iste stipem.
95
Inde michi fructus presentis maxima moles,
Qualem non vidit sive videbit homo.
Ast quia magna decent magnos, pro munere magno
Me decet id, regum maxime, ferre tibi."
Auribus hec regis pariter dum dixerit ille
100
Demulcet blando rex pius ore virum.
"Hoc tamen accepto munus carum quoque rarum,
Vt grates referam restituamque vicem.
De reliquo nec pauper eris nec inops nec egebis,
Nam dabitur rerum copia multa tibi.
105
Pone metum, spe concepta constantior esto,
Nam bene nunc agitur res tua sorte bona.
Crede michi, tantis a me ditabere rebus,
Vt bene germano par habeare tuo."
Protinus advehitur pretiosi massa metalli
110
Prefatoque viro rege iubente datur.
Nec contentus eo iubet ut diversa supellex,
Detur, et effectum verba iubentis habent.
Additur agrorum possessio magna daturque
Cum rege balantum sexus uterque boum.
115
Indigus ut guttis pluvialibus amnis inundat,
Sic homini subito crescit acervus opum.
Ne foret ingratus homo regem pronus adorat,
Inde valefaciens in sua letus abit.
Vxorique sue tam dulcia munera prodit,
120
Vt fieret tanti testis et ipsa boni.
"Ey coniunx", inquit, "michi congaude, quia nobis
Optima pro vili semine messis adest!"
Hic accersiri iubet affines et amicos
Historiamque refert omnibus ipse rei.
125
Postque iubet cunctis convivia larga parari,
Tam dape quam potu pocula festa creat.
Affuit et miles convescens inter amicos
Quem supra fratrem diximus esse viri.
Isque videns fratrem tenus hac se pauperiorem
130
Tantum ditari deliciisque frui,
Vidit et invidit, se coniectans spoliari
Dum fratris vidit crescere lucra sui.
Hoc etenim proprium sibi vendicat invidus omnis,
Alterius lucra dampna putare sua.
135
Huc accedit et hoc, dumtaxat vera locutum
Qui primum dixit: "Semper avarus eget."
Huc aures adhibe, quisquis censeris avarus,
Quisquis avaritie sub iuga sponte venis!
In te sermonis iaciuntur spicula nostri,
140
Forte salutiferum volnus et ipsa dabunt.
Dic, age: cui servas thesauros quos coacervas,
In quibus heu temere spemque fidemque locas?
Forsitan hos furi servas aut forte tyranno,
Vt fur surripiat aut violenta manus?
145
Turpis es idolatra, Satani simulacra frequentas
Contemptoque colis turpiter era Deo.
Quod tibi fossus humi census, quid clausus in archa?
Estimo nullius utilitatis erit.
Sis igitur, dives, habitis contentus eisque:
150
Vtere dum poteris utilis esse tibi.
Invidieque tue mordacem comprime dentem
Lucraque fraterna non tua dampna putes.
Si ditatur inops, quid in hoc, miser invide, perdis?
Nil nisi quod gratis invidus esse velis.
155
Si ditatur inops, frustra cruciaris, avare:
Lucra metit frater, perdis et inde nichil.
Ista relinquentes ad materiam redeamus,
Et ceptum rursus aggrediamur iter!
Ille videns fratris inopinam prosperitatem
160
Et quod pro voto res bene cedit ei,
Se velut exhaustum dolet et, quasi rebus ademptum,
Possessas nichili pendere cepit opes.
Contexens igitur fratri sua retia tendit,
Vt venetur opes calliditate sua.
165
Corde tenus multa volvens iterumque revolvens,
Talia comploso ruminat ore sibi:
"Hic quia pro messe vili bona multa recepit,
Plura recepturus premia multa dabo."
Mox igitur massam pretiosi congerit eris,
170
Taliter ut regis sumat et urbis opes.
Vestes addit equis auro textas phaleratis
Omnis et ornatus congregat omne genus.
Retibus utitur hiis novus auceps divitiarum,
Sed deerit voto preda cupita suo.
175
Surgit, abit, defert commercia singula secum
Et regi dona dat pretiosa suo.
Munere rex huius accepto divitis inquit:
"O vere largum corde manuque virum,
Tempora prisca patrum multis e milibus unum
180
Non norunt regi tanta dedisse sui."
Rex quid restituat ignarus quidve rependat
Fertur reginam consuluisse suam.
Quo super illa bene postquam deliberat, infert
Extemplo verba reddit et illa viro:
185
"O rex, hic locuples nimis est opibusque refertus,
Et scio quod dono non eget ille tuo.
Aurum si dederis aut vestes, spernet utrumque,
Si gemmas, gemme grandinis instar erunt.
Non acceptat equos sibi nam, non arma quiritum:
190
Omnibus hiis iste plenus habundat homo.
Nam pelagus numquam pluvialibus indiget undis,
Quod plene propriis semper habundat aquis.
Si quicquam dederis, adeo fastidiet iste
Vt satur escarum respuat omne genus.
195
Sed, ne nil largo videare dedisse datori,
Expedit ut grandis rapula detur ei."
Auribus hec regis regine verba monentis.
Non placuere nichil: rex "Ita fiet!" ait.
Accitoque viro rex: "O ditissime, magnas,"
200
Inquit, "ago grates, nam tua dona placent.
Sum tamen ambiguus, quid pro mercede rependam,
Vnde tibi reddam restituamque vicem.
En vice mercedis te munere munero magno,
Quo michi nec cuiquam rarius esse potest.
205
Hoc etenim nuper quidam dederat michi pauper,
Premia tunc digna contulit ista manus."
Confestim rapam presentat machina carri,
Ipsaque fit munus imperiale viro.
Ecce vir hic quali Fortune luditur arte:
210
Dum venatur opes, perdit idem, quod habet,
Et paupertatis in fossam precipitatur,
Quam, licet ignarus, foderat ipse sibi.
Ille videns non equa dari nec digna rependi
Confestim regi tanta dedisse dolet,
215
Turbatusque nimis sic secum murmurat ista:
"Quid, miser, aggrediar, quid faciam, quid agam?
Quis michi mendico, quis compatietur egeno,
Qui propria videor me spoliasse manu?
Non mea fur timidus nec predo tulit violentus:
220
Fur et predo michi pessimus ipse fui."
Extunc livoris in fratrem spicula torquet,
Ac si pestifere sit reus ipse rei.
"Hec tua sunt", inquit, "frater, commenta tuoque
Talia de falso fraude doloque fero."
225
Et velut a fratre confossus vulnere crudo:
"Non impune feres per caput istud!" ait.
Sicque domum rediens furiis agitatus iniquis
In dampnum fratris corde manuque furit.
Accitisque suis, quos noverat esse fideles,
230
Quorum prebuerant experimenta fidem,
Alloquiturque viros compellans famine tali:
"Non decet, o socii, vos meminisse mei.
Nostis enim quis sim quibus et natalibus ortus
Et quanto fuerim gurgite mersus opum.
235
Nunc impostoris deceptus calliditate
Omnibus exhaustum me nichil esse queror.
Sit, rogo, communis vobis iniuria nostri,
Compatiendo quidem, non faciendo, malum.
Est eadem mecum vobis iniuria facta,
240
Qui vobis semper rexque paterque fui.
Ergo fides vestra facti ratione probetur,
Det quoque verus amor experimenta sui!"
Plura locuturo fletus fuit impedimentum,
Nam rigat ipsius lacrima crebra genas.
245
Taliter afflicto presentes compatiuntur:
Vniusque dolor fit generale malum.
Aiunt ergo viro, cur fleret, scire volentes:
"Vnde tibi, bone vir, hic dolor, unde tibi?
Dic, et erit cure nobis impendere curam;
250
Divide quod portas, et leve pondus erit!"
Obstruit hiis dictis pauper fontem lacrimarum
Respondens: "Ferre si michi vultis opem,
Quod peto, spondete vos scilicet esse paratos;
Vt, quicquid iubeam, vos faciatis idem!"
255
Hii spondent tandemque fide mediante suorum
Mitius infestant ira furorque virum.
Tunc ait: "Ite, locum vicine querite vallis,
Que fruticum multis vernat amicta comis!
Donec ibi veniam, sit ibidem sessio vestra!
260
Assumpto citius vos sequar hoste meo.
Hic per vos pereat traiectus viscera ferro:
Aut laqueo furis more necetur homo!"
"Qui tuus est", aiunt, "nobis est par inimicus.
Impia facta luet, tu modo trade virum!"
265
Protinus armantur, adeunt penetralia saltus
Observansque loca nisibus apta malis.
Frater adit fratrem, ficta quoque pace salutat
Verbaque depromit dulcia, plena dolis,
Ac si det mella medicus condita veneno,
270
In quibus ignaro potio mortis erit.
Pape quid insanis scelerate susurro bilinguis?
Cur fratrem ficto fallis amore tuo?
Scorpius est hominis homini qui fingit amorem,
Et quasi sica latens est simulata fides.
275
Sic fratris frater turpis venator et auceps
Dulcibus hiis verbis retia tendit ei:
"O bone frater", ait, "preter quem nemo superstes,
Quem sic nature conditione vocem!
Tu vite spes sola mee baculusque senecte,
280
Crede michi, tua sunt omnia que mea sunt!
Nos sumus una caro nec nos natura bipartit:
Nos uni mater edidit una viro.
Rem tibi secretam, frater carissime, pandam,
Quam de te nullus experiatur homo.
285
Que tibi sum soli dicturus, prodere noli,
Fac, precor, ut tutis auribus ista loquar!
Est ostensa michi pretiosi massa metalli,
Cuius te, si vis, portio magna manet.
Impiger ergo veni, nec te dilatio temptet!
290
Testor enim superos, pars tua maior erit".
Hiis irretitus homo magne simplicitatis
Ad laqueum tendit inscius instar avis.
Ad loca declinat, loca scilicet insidiarum,
In quibus armati delituere viri.
295
Assunt carnifices, concurrunt more latrantum,
Immittunt prede brachia seva sue.
Vt proprii rapuere canes Acteona quondam,
Sic datus est preda civibus iste suis.
Cominus interea resonat vox dulce canentis,
300
Et terram feriens ungula crebra sonat.
Venit enim iuvenis quidam petulansque scolaris,
More viatoris, dulce canendo melos.
Nec mora, captivus in saccum precipitatur
Arboris excelse fronde ligatur homo.
305
Ocius effugiunt hii pendentemque relinquunt,
Infandeque rei sic latuere rei.
Hiis perturbatus hic pendet, et ecce scolaris
Transit equester, et hunc pendulus audit homo.
Et quia pertusa fuerat pars maxima sacci,
310
Vtpote quem tempus triverat atque labor,
Prospiciens igitur hominem cognovit eundem,
Nec latuit nomen auspiciique gradus.
Tunc quasi securus hunc leta voce salutat
Et, quasi nil triste perpetiatur, ait:
315
"Salve, mi frater, hominum carissime, salve!
Huc ades, ut spero, sorte favente bona."
Erigit ille caput stupidosque regirat ocellos,
Ambigit hic cuius vox sit et unde sonet.
Dum super hoc dubitat, utrum fugiat maneatve
320
Nam movet ire timor et vetat ire pudor
Sic sibi nutantem solidat constantia mentem,
Dixit item: "Resonet vox tua, quisquis ades!"
De sacco rursus audita reciproca vox est:
"Si dubitas ubi sim, suspice, tolle caput!:
325
In sacco sedeo, sedet hic Sapientia mecum.
Hic studiis didici tempore multa brevi.
Pape! Scolas querunt longe lateque scolares:
Hic tantum veras noveris esse scolas.
Hic si fas sit adhuc hora subsistere parva,
330
Omnia plena dabit Philosophia michi.
Ac cum prodiero, puto me sapientior inter
Terrigenas omnes non erit ullus homo.
Pectore clausa meo latet orbita totius anni,
Sic quoque siderei fabrica tota poli.
335
Lumina magna duo vi complector rationis
Nec sensus fugiunt astra minora meos,
Sed neque me signa possunt duodena latere,
Quas vires habeant singula signa scio,
Quod mare, quod terras et quod colit aera novi.
340
Gratulor hoc isto me didicisse loco.
Hic totum didici; totus quod continet orbis,
Hic totum saccus continet iste meus.
Nobilis hic saccus pretioso dignior ostro,
De cuius gremio gratia tanta fluit.
345
Si semel intrares, daret experientia nosse
Hic quantum saccus utilitatis habet."
Credulus hiis nugis infelix ille scolaris
Orat ut in sacco possit habere locum.
Tunc velut invitus e sacco prodeat ille,
350
Dixit: "In hunc saccum non ita venit homo.
At si condigna merear mercede potiri,
Hic patiar parva te residere mora.
Sed, precor, expecta donec pertranseat hora:
Discendi parva portio restat adhuc."
355
Ille rei cupidus modicam non sustinet horam.
"Gratis", ait, "presens tempus et hora perit!
Eya, rumpe moras, si vis prestare cupitum!
Vrit enim pectus diva Sophia meum.
En foris experior quid habet dulcedinis intus
360
Saccus hic, unde michi tam bonus exit odor."
Taliter oranti respondet pendulus ille:
"Me, frater, cogis linquere grande bonum.
Vtque satisfaciam tibi, me dimitte deorsum
Et voti compos efficiere tui."
365
Non differt ille, solvit saccumque virumque:
Denique pendendi tanta libido fuit.
Nonne vides hominem sua dampna sibi fabricantem
Sponte sibi laqueum dum parat iste suum?
Impiger in saccum iuvenis descendit apertum
370
Seque trahi sursum poscit: "Et absque mora!"
"Differ", ait, "modicum! Nec enim sic congruus ordo
Poscit et in saccum non ita venit homo."
Deprimit ergo caput homini talosque supinat.
"Frater, in hunc saccum sic homo venit", ait.
375
Ocius hunc miserum libravit in aera sursum,
"Sic est mos sacci, sic eris intus", ait.
Insultans rursum pendenti sic ait: "Eya,
In saccum, socie, quomodo venit homo?
Iam, puto, cepisti doctissimus esse sophista:
380
Te tua, ni fallar, experimenta docent.
Ergo sede, donec sapientior efficiaris,
Nam vere stultus esse probare modo."
Hiis dictis ascendit equum, loca deserit illa.
Quique pedes venit, in sua tendit eques.
385
Incolumis, letus et iugi pace quietus
Decursat vitam sorte favente bona.
Divitiis floret, in prosperitate superbit,
Donec cuncta simul mors inimica tulit.