<C>onqueritur sterilem per multos Flavius Affram
Annos et medice consulit artis opem.
Inquirens medicus an sit vitium mulieris,
Ex vitio potius iudicat esse viri.
5
Tedia coniugii vir devovet, adque mariti
Fastidit nomen, dum nequit esse pater.
Desperans prolem peregre parat ire, sed ipsa
Nocte sue novit coniugis ille sinum.
Fecundatur ager humane messis in illa;
10
Sic peregre gravida coniuge sponsus abit.
Igne novo novies cum iam se luna novasset,
In lucem prodit patris imago puer.
Hec magis accedit votis et gaudia matris
Dupplicat in nato forma renata patris.
15
Sic puer huic relevat absentis damna mariti,
Quod puerum cernens nescit abesse virum.
Annus erat, vir adest, coniunx accurrit eique
Ostendit puerum: vir negat esse suum.
Vxorem sponsus accusat, et incutit illi
20
Crimen adulterii iuraque fracta tori.
Retoricos flores et ementia verba favorem
Eligit, unde queat iudicis auris emi.
Coniugii quasi non querat divortia, querit
Et, quasi nolit, idem quod cupit, arte facit.
25
Et, licet accuset, vultus tamen arte magistra
Non accusantis, immo querentis erat.
Alta sed arte trahit suspiria verbaque vultu
Adiuvat et fictis fletibus inquit ita:
"Sortis ego misere, truncus non utilis, arbor
30
Arida, damnate conditionis homo,
Invideo, fatear, vobis ego prole beatis,
Qui prolis potui nullius esse pater.
Vobis est licitum post funera vivere: vivus
Est in prole sua post sua fata pater.
35
Non obit, aut certe non totus, pars bona cuius
In pueris superest post sua fata suis.
At mea me sterilis damnat natura patrisque
Dulce nimis nomen invidet illa michi.
Quondam quod coniunx foret infecunda querebar:
40
Ex vitio medicus hoc ait esse meo.
Iudicium medici probat experientia: tanto
Cur ea non peperit tempore, causa fui.
Nam tandem nostro sterilem sub nomine nostrum
Excoluit melius alter arator agrum.
45
Qui melius foderet hunc quesiit, et meliorem,
Vt res ipsa probat, repperit Affra marem
Exieram peregre, talamis accessit adulter
Nostris; sum factus hoc generante pater.
Hinc peperit, nostro sic messuit alter in agro,
50
Quem sterili sulco me coluisse queror.
Me tamen ausa nimis damnati nominis uxor
Damnate prolis asserit esse patrem.
Ad scelus hanc animat scelerum longissimus usus
Et, nisi plus noceat, non putat esse nocens.
55
Non satis est violasse torum, sed ut acrius urat
Privigni patrem me scelerata vocat.
O utinam credam felicia somnia, dum se
Somniat esse patrem qui pater esse nequit.
Fallitur utiliter qui sic feliciter errat,
60
Qui, quia non potuit esse, fuisse putat.
Nescio quid velit hec moliri, quid sibi querat
Fraudis inexhauste femina fonsque mali.
Vult ut coniugii solvatur copula nostri,
Felix mutato sponsa futura viro.
65
Hanc ad vota viam putat invenisse: probando
Se matrem, nec me posse fuisse patrem.
Sic accusari querebat: si tacuisset
In ius ipse michi mos rapiendus erat.
Accusans gravis accusator ego vice versa
70
Et redit in nostrum nostra sagitta latus.
Hoc unum date, censores, ne prolis alumnum
Ignote vester me rigor esse sinat".
Finierat; totus favor inclinatur ad illum
Iudicis, in populo non leve murmur erat.
75
Vnda fremit vulgi: "Moriatur adultera!" clamant
Omnes, cunctorum vox "Moriatur!" erat.
Erigitur mulier, puerum producit eumque
In medio statuens, pauca locuta fuit:
"Vultus - ait - pueri misera pro matre loquatur
80
Queraturque suus eius in ore pater.
In pueri vultu patrem, rogo, querite: patrem
Mentiri vultus nesciet iste suum.
Hic vultus agnosce tuos, dulcissime coniunx,
Nec te †pone tui† diffiteare patrem".
85
Ambos quisque notat, puerum prius, inde parentem:
Iam dubius pueri de patre nullus erat.
In puero patrem miratur quisque renatum,
Cum sic in puero splendet imago patris.
Totius populi favor in partem mulieris
90
Cedit eamque negat criminis esse ream
Sic vultus patris in puero pro matre perorat
Et quasi proiudex inter utrumque sedet.
Cognitus in puero pater est, dictante recepit
Iustitia sponsum sponsa puerque patrem.
95
Insatiata viri nondum tamen ira quiescit,
Sed magis illa, magis instimulata, furit.
Acrius ignescit, cum plus dilata videtur
Vltio, cum pene longior esse mora.
Dumque palam timet internum spirare dolorem,
100
In sese gravius ira reclusa fuit.
Impatiensque more, donec sibi sit satis actum,
Aptum vindicte repperit ira modum.
Est maris in medio scabrosis horrida saxis
Insula, que solis est habitata feris.
105
Ergo satisfaciens ire cum coniuge natum
Furtim predicto destinat ille loco.
Inter mille metus miserandus ab ubere pendet
Materno, misere sarcina blanda puer.
Hunc stricto complexa sinu nec iungere cessat
110
Oscula, nec solitis pacificare minis.
Interdicit ei nullus timor oscula nati,
Sed dum plus metuit plus repetuntur ei.
Iam septem ieiuna dies compleverat Affra;
Afficit hanc pestis perniciosa fames.
115
Pallor in ore sedet, iam prorumpentia pene
Sicca rigens macies vix tenet ossa cutis.
Vbera dependent, sed iam non ubera: marcent,
Fluxa pelle natant, nec nisi pellis erant.
Suggitur a puero non lac sed sanguis in illis,
120
Qui tamen in toto corpore rarus erat.
Non iam lacte puer, sed crudo sanguine vivit;
Iam neque quod suggat lac neque sanguis erat.
Afficitur pariter pariterque laborat uterque:
Cum puero genitrix, cum genitrice puer.
125
Continuus pueri vagitus viscera matris
Concutit et cogit hanc ita flendo queri:
"Quid faciam tibi, me miseram!, dulcissima proles
Fide mee sortis exiliique comes?
Feci quod potui, nostro te sanguine pavi,
130
Dum michi quem posses suggere sanguis erat.
Ipsa parata tibi fueram cibus, atque paratos
Hac de carne tibi, nate, datura cibos.
Carne mea functura fui quam sanguine fovi
Sed iam fata vocant me properata fame.
135
Cui te nutrici, proles miseranda, relinquam?
Quamve tuo pasces sanguine, nate, feram?
O fera, plusque fera, que tam teneros violabit
Artus, inmergens viscera nostra suis!
Nutrivi, fera te denutriet; edificavi,
140
Diruet et tumulum se dabit ipsa tibi.
Si tibi sit melius in viscera nostra reverti,
In loca nota tibi viscera nostra redi.
Ne sis preda feris notis abscondere claustris:
Quin tua visceribus viscera conde meis!
145
Magnus hic affectus, opus hoc magne pietatis,
Nec superest quicquam quod tibi maius agam,
Cum tamen hec pietas plus qualibet impietate
Hec meritum pietas inpietatis habet.
Dum pia plus quero fieri, plus impia fio
150
Et mea me pietas non sinit esse piam.
Est michi plus odio quia plus amo; plus quia prosum,
Plus noceo; fera ne te voret, ipsa voro.
Morsibus eripio, fili, tua membra ferarum:
Morsibus hec eadem membra reservo meis
155
Matrem dedidici, quia plus quam mater amavi:
Mater eram, fera sum facta superque feram.
Nate, timenda tibi fuerat minus ira leene:
Matris amore foret mitior ira fere.
Principium vite tibi viscera, nate, dederunt
160
Et vite finem viscera nostra dabunt.
Hic accepisti quam depositurus ibidem
Des vitam: pavi te, modo redde vicem.
Credita redde michi cum fenore: sanguine pavi
Te nostro, pascar carnibus ipsa tuis.
165
Ista caro de carne mea, de sanguine sanguis,
Hoc corpus pars est corporis una mei.
Hec tua sumta caro nostra de carne fuisset!
Non ita nostra foret attenuata fame.
Quicquid es, hoc totum michi sum furata, meique
170
Corporis est, et habent hoc mea membra minus.
Solve michi quod habes nostro de corpore, membris
Que sua debuerant esse repende meis".
Dixit, et avertit vultus, oculusque videre
Hec non sustinuit que fuit ausa manus.
175
Compatitur vultus puero facinusque perhorret,
Nescio materne quid pietatis habens.
Interimit puerum seseque audacior ipsa,
Ipsa suum non est ausa videre scelus.
Ergo parens de prole cibos, oblita parentem,
180
Preparat et matri filius esca datur.
Sola manus toto de corpore restat: amatur
Matri pro toto corpore sola manus.
Pro toto pars diligitur: ne prole careret,
Diligit Affra manum, quam vice prolis habet.
185
Pro puero conplexa manum, dum litus oberrat,
Haut procul inde videt applicuisse ratem.
Exilii causas nautis querentibus Affra
Reddit, et hanc patrio restituere solo.
Flavius in causam trahitur, nichil ante locuta
190
Exanguem pueri protulit Affra manum.
Incumbit manui miserabilis, et super illam
Oscula multiplicat, dat repetitque data.
Ingeminat: "Fili, fili, dulcissime fili";
Sincopat abrupte cetera verba dolor.
195
Ergo novum flendi genus ad spectacula dextre
Semese populus prodigiosa stupet.
Expectant quasi dicturam mirabile quicquam
Et, ne differret illa, referre rogant.
Vix tandem sic orsa fuit: "Tuus, optime coniunx,
200
Se tibi presentat filius: ecce manus.
Cetera si queris, ego cetera membra voravi
Parsque reservatur ista voranda tibi.
In commune fuit noster: pars altera matris,
Altera pars pueri debuit esse patris.
205
Ecce, tua advertas huc lumina: cur ita vultum
Avertis? Non est hic nisi sola manus.
Non est hic vultus tua quem vestivit imago
Quique suum rursus te probat esse patrem."
Sic ea prosequitur facinusque dolumque mariti
210
Atque sui sceleris exiliique modum.
Arbitrio populi damnatur Flavius; Affram
Hic probat, ille negat promeruisse necem.
Iam populo iam iudicibus miserantibus Affram,
Surgit et exclamat se meruisse necem.
215
"Mortem promerui, dureque necis novitate
Est novitas sceleris percutienda mei.
Materni socius erat exilii neque matrem
Filius in matre repperit, immo feram.
Ergo differtis tormenta? Morique volenti
220
Parcitis? Indignor vivere digna mori.
Vos male seducit pietas vestrumque rigorem
Sic enervatum turpiter esse queror.
Est pietas punire scelus, scelus et scelerato
Parcere; nil pietas hec pietatis habet.
225
Esca datus matri non exorat pietatem
Inpendi matri filius, immo crucem.
Si michi parcatis, non ipsa tamen michi parcam:
Vltrix extitero criminis ipsa mei.
Hec matrem perimet que natum dextra peremit
230
Quaque manu cecidit filius ipsa cadam.
Exilii fuit ille michi comes, et comes illi
Mortis ero: meritam pro vice reddo vicem.
Vitam pro vita, mortem pro morte rependo
Et pueri mortem vindico morte mea.
235
Hac redimo pietate meum scelus: impia facta
Nati morte mei sum pia morte mea."