Audradus Modicus de sancta trinitate 1

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


Te, genitor verbi, summo deitatis honore

Non aliter decuit natum genuisse, sed aequum,

Ex toto totum, de summo lumine summum,

Nec genitum genitore minus; nam, quod pater ipse,

5

Filius omnipotens, summi sapientia patris,

Hoc est. sed patrem genitum non credimus esse;

Vna tamen cum patre manet substantia nati.

Indignum nimis est genitum genitore minorem

Et prius esse patrem genito miserumque fateri.

10

Summus in aeternum genitor, sapientia verbum

Ipsius est patris nec hac sine creditur esse.

Nam genitus si summa patris sapientia summi

Est, qui parte deus pater hac sine dicitur esse?

Nec pater est maior, nec filius est minus illo.

15

Denique cum genito remanens substantia verbi,

Indivisa sui sapientia permanet illi.

O dilecte pater, dilecti gloria nati,

Aequali genito semper laetaris in illo,

Et, quodvis genitor, genitus quoque gaudet id ipsum.

20

Ille tibi virtus, laus est et gloria perpes.

Nec sine te placuit natum regnare, sed illum

Tecum semper habens unus laudaris in unum.

Nec patris in nati placuit te vertere nomen,

Sed pater aeterno voluisti nomine dici,

25

Filius atque tuus proprio se nomine gaudet.

Nec pater est alius, quod natus creditur esse;

Sed persona patris numquam transfertur in illum.

Ergo patris persona deus non dividit illud,

Quod sibi cum genito substantia continet una,

30

Et nati persona deus non transit in illud;

Sed pater est deus et genitus deus omnipotens est

Personaeque duae, quibus est substantia simplex,

Summus et aeternus deus unus et omnipotens est.

O deus et fili summi genitoris, adesto,

35

Spiritus et sancti quae sit substantia, pande

Et mihi sis lumen mentis; sit spiritus auctor,

His et se modicis dignetur pangere verbis.

A patre procedens et nato, spiritus alme,

Sanctificas numerum summo deitatis amore:

40

Impare nam numero gaudes, o trina potestas.

Indivise deus, cui dum substantia simplex,

Permanet aeque tribus personis gloria triplex.

Quod pater est natus, quod natus spiritus almus,

Nec minor aut maior personis iste duabus

45

Est, sed ambabus procedit summus honore

Processuque suo personam continet unam,

Quae deus est summus, legitur quae spiritus almus.

Si pater et natus, sanctus quoque spiritus unus

Est deus omnipotens, canitur qui trinus et unus,

50

Immortalis et aeternus, cui non prius aut post

In deitate manet, sed summus tertia sancti

Spiritus est persona deus nec transit in illud,

Vt patris aut nati nomen sibi vindicet unquam,

Spiritus et sancti nomen non dividit illud,

55

Quod sibi perpetuo substantia continet una.

Vt patris in nati nomen non vertitur unquam,

Sic procedentis numquam mutatur in illis,

Gaudet sed proprio semper se nomine dici.

Gloria summa tibi, toto sublimis honore

60

Qui patris et nati semper laetaris amore,

Spiritus o persona deus qui tertia polles.

Te sine non patrem placuit regnare, sed una

Tecum cum genito voluit sine fine manere.