Belinus Bixolus liber legum moralium prologus

Testo base di riferimento: V. Licitra, 1965

Altre sezioni


Dum iuuenes, nati, reputo uos, esse timendum

      Arbitror, hicque timor me uigilare facit.

Dumque iuuentutis dubias plenasque periclis

      Cerno uias, uestri sepe recordor ego.

5

Hinc uos proposui monitis armare paternis,

      Per que discatis uiuere iure modo.

Multa quidem dudum multi scripsere periti

      Hac de materia, quam renouare uolo.

Me facit affectus uobis iterare paternus

10

      Dicta prius: nichil est in bonitate nimis.

Quod semel auditum est, cito labitur; omne frequentans

      Permanet, et longa stant iterata mora.

Firmius ut penetrat clauus percussus abunde

      Et manus ut leuius rura secunda colit,

15

Sic repetita ferit melius uox quelibet aures,

      Mensque magis retinet sepe relata sibi.

Vt uia sola uiros unam non ducit ad urbem,

      Sic uirtus uariis pullulat una locis,

Sic in diuersis sentencia uersibus una

20

      Scribitur, et uarios res habet una modos.

Non igitur repetita grauet sentencia mentes,

      Quam scribo, uestras: utilitatis erit.

Non solum uobis, sed toti pascua mundo

      Ortulus iste dabit, semina dante Deo.