Belinus Bixolus liber legum moralium 3

Testo base di riferimento: V. Licitra, 1965

Altre sezioni


De regimine uite in retinendo uxores

 

Scribere nunc restat, nati, quibus uxor honesta

      Sit retinenda uiro, quis inhonesta modis.

Si Deus in tantum uos predilexerit, et uos

      Gratia ditarit cuncta datura Dei

5

Vt digne placidas habeatis, quas decor ornet

      Mundicie, quarum uita decoret opes,

Interulas quarum uite fedacio praue

      Non macularit eas, appreciate satis,

Vt pupillam oculi toto perametis amore,

10

      Et toto semper corde colatis eas.

Vobis consulte sint consultoribus, ipsis

      Credite, nec uestrum tedeat esse sui.

Vnanimes eadem uos indicet una uoluntas,

      Insit amor uobis unus et una fides.

15

Corpore diuersos, uos spiritus uniat unus,

      Vna debetis uiuere carne duo.

Quod nolunt nolite, quod optant gliscite, soli

      Ipsarum lateri consociate latus.

Hospicii domine, custodes denariorum,

20

      Consortes mense sint, socieque thori.

Vt famulentur eis famuli famuleque uelitis,

      Omnis et agnatus uester honoret eas.

Vt paciuntur opes, ut opus cupit, ut petit ordo,

      Vestes ornet eis struccio, lana, color.

25

Non excedatis in amore, Deique timorem

      Preferat ante oculos accio uestra suos.

Vos opus actiuum non sic delectet, ut in uos

      Horrida carnis agat, horridus acta furor.

Casta cupidineos breuient moderamina motus,

30

      Bella uoluptatis uincat honestus amor.

Vt fructus diua pariat uirtute sapores,

      Tempore non uetito spargite semen agro.

Exulet a proprio dum floret sponsa marito:

      Tunc mala passurum semen agellus agit.

35

Vos extinguendi flammas utrinque uoluntas

      Vniat, et proprios irriget unda locos.

Quem natura docet modus est seruandus, et omnis

      Preter naturam debet abesse modus.

Et locus ad ludum non omnis habetur honestus:

40

      Publicus atque sacer nullus honestus erit.

Omne Deo uestrum germen promittite: danti

      Omnia quicquid habet reddere debet homo.

Si fortuna suos in uos diuolueret actus

      Et premeret uestri colla sub axe graui

45

Dando non placidas uxores atque rebelles

      Vobis, pacifice discite bella pati.

Semper habundanti cautela uiuite secum,

      Nec capud in gremio ponite sepe suo.

Deformes formate, uagas compescite, fortes

50

      Vincite pacienter uestibus, arte, modo.

Quandocumque cadunt, manibus pietatis, oliua

      Pacis, uestra leuet cura fidelis eas.

Ipsarum maculas uestra cum laude lauate,

      Ipsarum per uos crimina nemo sciat.

55

Hanc decorant homines, quam sponsi lingua decorat:

      Quam uir diffamat, nullus honorat eam.

Dedecus uxoris decus aufert sepe mariti:

      Affert uxoris noxa pudenda uiro.

Non igitur uicium, quod in ipsis noscitis, ulli

60

      Dicatis: uestrum laus sua laudat opus.

Eulogiis ipsas, non fustibus, absque furore,

      Non coram populo, clamque docere decet.

Lingosas sermone breui dulcique domate,

      Et uobis modicum dent sua uerba iocum.

65

De minimo secum nunquam contencio fiat:

      Femina litigio cedere rara cupit.

Vincere, non uinci, contendens femina querit,

      Rara scit eloquio ponere frena suo.

Ergo suis breuiter uerbis inponite fidem:

70

      Gurgite de modico nascitur ampla palus.

Que secum geritis, nullis exponite, raro

      Gestus uestra suos carmine lingua gerat.

Si delectet eas discurrere, claudite cursus

      Murmure, blandiciis, arte, labore, minis.

75

Femina discurrens modicum lucratur honoris:

      Corpus opus patitur, quo minuuntur opes.

Quam locus immutat uarius, nec reddere flores,

      Crescere nec nouit, poma nec arbor alit.

Sic loca dum uariat, spectacula dumque frequentat,

80

      Femina uix placide fructificare potest.

Discurrens mulier molitur mollibus uti

      Nutibus, et facie mollia signa facit.

Discurrens mulier prauos discurrit in actus,

      Labitur in labem corporis ipsa sui.

85

Discurrens mulier uisum discurrere cogit,

      Vt uideat satagit, ut uideatur avet.

Abbreuiare uias mulieribus ergo decorum est,

      In cameris ipsas sepius esse decet.

Quod uos scire pudet, nunquam studeatis in ipsis

90

      Querere: de multis dissimulare ualet.

Si nimium gule seruirent, parcite burse:

      Vt parce uiuant tradite parca sibi.

Vinum detis eis apto moderamine: sensum

      Femineum potus debilitare solet.

95

Moribus ipsarum pacienter uos decet uti:

      Quod natura dedit uix uariabit homo.

Principiis obstate tamen, ne crescat abusus:

      Vim quasi nature quilibet usus habet.

Est igitur melius iuuenili se dare collo

100

      Quam uetulo: uetulas nemo domare potest.

Quales sint, ipsas affectu cordis amate,

      Defectusque suos ferte timore Dei.

Vos in carne duos conseruet spiritus unus,

      Sit pax in uobis et iesualis amor.

105

Est lex coniugii nobis a rege superno

      Tradita: seruari debet honore sui.

Hec sacra religio, sacer ordo, copula fortis,

      Dulcis uita, iugum nobile, uerus amor,

Regula prima, uetus mandatum, forma salutis,

110

      Norma pudicicie, spirituale bonum,

Causatrix uite, generosi sanguinis auctrix,

      Et testamenti pulcra figura noui.

Sicut sponsa uiro, sic nubit mens pia Christo:

      Ecclesie sponsus dicitur esse Deus.