Belinus Bixolus liber legum moralium 5

Testo base di riferimento: V. Licitra, 1965

Altre sezioni


De regimine uite in regendo hospicium

 

Quinto scire decet quam uos debetis habere

      Hospicii curam, quemue tenere modum,

Quoue nurus famulosque oculo ceterosque uidere

      Vos decet, id uobis me reserare decet.

5

Custodire homines specialiter ut mulieres

      Est graue, nec credo quod magis esset oues.

Dat grauitatis honus custodia, cura laborem:

      Hoc tamen ex causa fertur honoris honus.

Est nurus a socero semper tractanda benigne,

10

      Inuenisse nouum ut gaudeat ipsa patrem.

Patrizare decet soceram et peramare iugales

      Annexas natis quas uidit esse suis.

Patrizare decet socerum nurum: ipsa parentes

      Linquit, decorus semine fructus erat.

15

Patrizare decet socerum: sunt carne sub una

      Filius atque nurus, quos socer unus habet.

Patrizare decet socerum: generare nepotes

      Debet iure nurus et remanere retro.

Vt solet, ante socer digne sua lumina claudit:

20

      Vnde nurus claues est habitura domus.

Ergo nurus placido tractabitis ordine uestras,

      Vt uobis gratas efficiatis eas,

Vt laudem uobis donent et cordis amorem,

      Post obitum uestrum ut dent pia uota Deo.

25

Vestros in famulos uultus ostendite uestros

      Non excedentes asperitate graues.

Pauca loqui, ridere minus, discumbere nunquam

      Cum famulis dominos regula nostra docet.

Abbatem monachus, dominum pincerna, magistrum

30

      Discipulus temnit, cum sociatur ei.

Non debet maior subiectis associari:

      Non debet pedibus se sociare capud.

Castigetis eos uerbis, non uerbere, serui

      Ni sint quos uerbum uiuere seruo dedit.

35

Ipsorum cure raro committite caram

      Rem: solet hos raro fida fouere fides.

Omnibus in famulis non est confidere tutum,

      Ni monstret fidos noscere larga manus.

Vt petit ordo suus famulos uestite decenter;

40

      Ipsis in uictu non sit auara domus.

Cogit auaricie stimulus non esse fideles

      Quos potuit fidos noscere larga manus.

Vt decet expensas sic deducatis abunde:

      Gaudeat utilibus diuiciosa domus.

45

Ne consumatis subito res usibus aptas,

      Consumetis eas sufficiente modo.

Dum metitur granum, dum fit uindemia, uinum

      Colligat et saluet prouida cauta manus.

Paulatim non debet homo res querere quarum

50

      Indiget, absque quibus uiuere nemo potest.

Carior est usus rerum diuisus emendo:

      Omnis res saciat multiplicata magis.

Vestra domus uestre uox non exasperet ullos:

      Murmura lingua fouet dira, benigna fugat.

55

Insontes uir sepe ferit ferus, acta ferocis

      Nec sui domini pace molesta ferunt.

Pax omnis dulcis, nec illa dulcior ulla

      Quam sapiens propria nouit habere domo.

Omnis pena grauis, grauius sed nulla molestat

60

      Illa turbatus quam gerit intus homo.

Se cruciat, sociosque grauat, famulosque tenere

      Nescit pacifice nescius esse domi.

Deuastare domos uestras discordia nouit,

      Nouit et unitos dimidiare uiros.

65

Pace domus crescit decus hinc et gloria crescit:

      Lite cadunt turres et lacerantur opes.

Intestina sui uipera domestica cordis

      Interimit, mentes scit uiolare pias.

Pacifici uos ergo domi uiuatis, et ira

70

      Nesciat in uobis ulla tenere locum,

Si uos causa mouet digne fortassis ad iram,

      Ne nimium crescat, uincite prorsus eam.

Inconsulta sibi nulli bene consulit ira:

      Ira carens oculis ordine nulla uidet.

75

Fines excedit, freno non ducitur ira,

      Ira bonos dampnat, quoslibet ira premit.

Non habet ira modum, nescit nescire furorem,

      Nescia scire iugum, non habet ira modum.

Cedite blandiciis famulorum: mellis ad instar

80

      Dulcescunt, tandem felle repleta manent.

Ante placent, set fine nocent: sub cortice molles

      Blandicie dulci multa uenena tegunt.

Norunt blandiri famuli, mendacia norunt

      Fingere, sub ueri nomine falsa ferunt.

85

Accusant socios alios quoque crimine solo

      Inuidie, cuius fel sine melle nocet.

Inuidie stimulus miseris maiorat amaras

      Penas: hoc uicium nil bonitatis habet.

Hoc uicium nimis est miserum, nimis est generale,

90

      Hoc uicium rarus linquere nouit homo.

Percruciat miseros cogitque timere beatos:

      Aut agit aut patitur, semper inesse studet.

Tales subiectis, domini, uiuatis ut ipsos

      Nunquam sub uestro tedeat esse iugo.

95

Quas scitis famulas meretrices non teneatis:

      Luxurie tales dant dominabus honus.

Nec seruire uolunt, nec res saluare, timorem

      Non referunt dominis, quos nec amare sciunt.

Vestre uestra domus prudencia sic regat omnes,

100

      Vt uos prudentes exitus esse probet.