Belinus Bixolus liber legum moralium 6

Testo base di riferimento: V. Licitra, 1965

Altre sezioni


De regimine vite inter vicinos

 

Inter uicinos placidam uos ducere uitam

      Morigeramque breuis regula sexta docet.

Est nullus testis uicino forcior, inter

      Vicinos crescit dedecus atque decus.

5

Felix quem meritis laudat uicinia dignis,

      Infelix cuius laudibus ipsa caret.

Ergo Deo primo, uicinis postque placere

      Curetis: prosunt hec duo iuncta simul.

Gliscite iusticiam, pacemque dicate, dolumque

10

      Mittite: uestra bonum nomina laudat opus.

Inter uicinos pacem componite uestros:

      Est guerre peius proximitate nichil.

Vestra sit exemplum uicinis actio uestris

      Et speculum uite qualibet usque pie.

15

Sumite solius uobis exemplar honesti:

      Que bonitate carent, nil ualet illa sequi.

Nulli blandicias, nulli mendacia, nulli

      Dicite quo nasci debeat ira sibi.

Querite consocios uite quos ornet honestas,

20

      Quos sua fama probet laudibus esse probos.

Artibus in cunctis unum perquirite fidum,

      Qui uobis fidus seruiat arte sua.

A iustis pocius quam a prauis querite laudem:

      Laus omni turpi turpis ab ore cadit.

25

Mellitis uerbis cunctis optate salutem:

      Dulcius urbano consonat ore nichil.

Ingenio, studio uobis queratis amicos:

      Casibus in multis prestat amicus opem.

Nobilibus doctisque uiris assurgite, cunctis

30

      Ferte decus, uestro currat in ore salus.

Omnes qua melius mulieres laude potestis

      Pingite: reprendi femina nulla cupit.

Conformes sociis uiuatis ymagine cere,

      Impressas formas que uariare solet:

35

Sicut se uariat uariis sociata sigillis

      Cera, suos mores scit uariare probus.

Cum letis leti, cum mestis uiuite mesti:

      Non similes gestus semper habere decet.

Consilium sociis, miseris parate iuuamen,

40

      Et toto dominis posse referte decus.

Commoda pauperibus iesuali detis amore:

      Vobis promisit centuplicare datum.

Visitet infirmos pes uester, bursa det eis

      Auxilium, pietas detque iuuamen eis.

45

Est anime lauacrum, lux est elemosina uite,

      Baiula uirtutum, mentis amica pie.

Hac interpretatur celestis gratia regis:

      Solus largus eam, nullus auarus habet.

Christigenas elimosina diligit atque facetos,

50

      Nouit amiciciam multiplicare Dei.

Tristibus et uiduis pupillis et male doctis

      Consilium coram consule ferte pium.

Semper ab aduersis uestro defendite posse

      Vestros uicinos et sibi detis opem.

55

Forsan opus uobis erit, ut uos scitis eorum

      Auxilio iuti, cumque petatis eos,

Obsequii memores assumpti reddite gratam

      Inpensam, cunctis usque ualere dati.

Quas uicinorum cognoscitis usibus aptas

60

      Res, cito concedat uestra benigna manus.

Et cito reddatur quam uobis ipsa supellex

      Concessere: uelint hoc iterare datum.

Sunt qui donatum quod eis quis mutuat esse

      Credunt: uos ipsis credere nolle uolo.

65

Diuiciosa tamen conuiuia ducite raro:

      Dat decus hic sumptus, uult tamen ipse modum.

Vos semel inuitet maior, par terque quaterque

      Vos petat et repetat, sepe rogetque minor.

Vicini mensam nimium quicumque festinat,

70

      Mendicus propria cogitur esse domo.

Si uos inuitat, si uos uicinus honorat,

      Quod gratis dederit reddite gratis ei.

Fructus amicicie quantum sua semina durat:

      Qui dat quod recipit, semen amoris alit.

75

Marsupio raro dileccio durat in uno,

      Non in amore duos unica bursa tenet.

Pulcra retransicio que ueros inter amicos

      Congaudet duplex transicione sua.

Vllos non meruit sibi sola reciproca fides,

80

      Accio qua patitur quod sibi solus agit.

Vos benefactores doceat cognoscere uestros

      Vita canis, domino non male grata suo.

Est cane deterior, uult brutis brutior esse

      Qui benefactorem nescit amare suum.

85

Dicitur ingratus sibi qui data noscere nescit:

      Quidlibet hoc uicium scit generare malum.

Si dare quid uultis, date sic quod gracia detur

      Vobis: perdit homo dans male sepe datum.

Quod dare non uultis, nulli promittite, letis,

90

      Quod dare debetis, pectore, fronte date.

Aut nichil aut totum detis quod querit amicus:

      Diuisum semen fructificare nequit.

Qui minuit dandum, grates meritumque minorat,

      Pignus amicicie diminuitque sue.

95

Dilatrix operum fortisque nouerca laborum,

      Pigricie consors, dulcis amica thori,

Que uix principiat, que multa parata futurat,

      Que dolet inceptis terminus esse suis.

Res hodie dandas mora nunquam crastinet, immo

100

      Quam cito querit opus, tam cito detis opem.

Qui dare non differt, qui nec differre paratis

      Vult, nec habere moram debet ut ulla dare,

Set cito, set statim quod amicus postulat offert,

      Grates et meritum duplicat ille dati.

105

Dans cito dat tantum quantum si bis daret: ergo

      Absque mora detis quam dare uultis opem,

Nec precibus redimat quod uos dare uultis amicus,

      Nec sit auara manus, nec mora tardet opus.

Vos nimis esse proci nolite uel esse procaces:

110

      Illaqueare homines crimen utrumque solet.

Vxoremque suam uobiscum nesciat ullus

      Esse diu, uel clam uerba referre diu.

De quibus irasci possit ratione maritus

      Hec nullum nupte dicere uerba decet.

115

Dedecet alterius mulieris dicta referre

      Que noceant, ea si dixerit illa uiro.

Dedecet alterius massam corrumpere, nulli

      Expedit alterius commaculare thorum.

Nocte domi dormite, fores et claudite: quisquis

120

      Ambulat in tenebris creditur esse latro.

Cautos vos faciant aliena pericula: tristis

      Cui dant uiuendi propria dampna modum.

De cunctis uobis nunquam uindicta petatur:

      Vestrum offensis uelle domate prius.

125

Infames uitate uiros, nulli rapiatis

      Famam, curetis nomen habere bonum.

Quamuis sit mendax infamia, sepe timenda est:

      Nam maculas fame non lauat unda breuis.

Cedite lingosis, humili superate superbos

130

      Responso: uincit iurgia mitis homo.

Ne uos decipiant homines, sua dicta notate,

      Nec cito credatis queque aliquando ferunt.

Omnibus officiis attente uiuite fidi:

      Vestra sit salua res, aliena magis.

135

Qui non est fidus, sibi qui commissa ministrat,

      In fide fallit, fallitur atque sibi.

Cum non possit ei credi, nulli quasi credit:

      Cum non sit fidus, non habet ille fidem.

Est sibi suspectus, suspectus hic tenet omnes,

140

      Et tandem prauum noscitur eius opus.

Terra diu facinus nescit celare sepultum:

      Sic nichil est clausum quin reseretur opus.

Vltra posse nichil tentetis, et este paratis

      Solliciti, finis dum queat esse bonus.

145

Omne quod auditis communi uoce reprendi

      Spernite: quem populus iudicat, ille cadit.