De illis qui intrant religionem
Sepe solutus homo uetiti ratione ligari
Querit, et absolui sepe ligatus avet.
Multi sepe statum proprium mutare laborant,
Contenti nolunt ordinis esse sui.
5
Religionis onus iuuenes hinc sepius optant,
Qui cum sunt intus, de foris esse uolunt.
Religio tamen est uiuendi sobrius ordo,
Et contra mundi tuta pericla salus.
Non igitur doceo uos non assumere uitam
10
Religionis: amat uir bonus omnis eam.
Et uobis, si forte uolet quis linquere mundi
Officia, quibus res nequid ulla dari,
Sique suam cupiet tranquillam ducere uitam
Et se deuota reddere mente Deo,
15
Lex octaua docet breuiter quid religionis
Postulat ordo, iugum quale sit eius, eum
Quod proprium est commune facit, dat propria nulli
Religio, castum uelle negando petit.
Sunt tria, paupertas, mens casta, negata uoluntas,
20
Que seruanda sibi religiosus habet.
Nil sibi conpriuet, castus sit, obediat ille
Viuere qui sancta religione cupit.
Diligat ecclesiam, claustrum non deserat, urbes
Negligat, et nunquam uana uidere uelit.
25
Posse suo studeat scripturas discere sacras,
Sanctorum gestus semper legendo notet.
Aut legat, aut oret, uel tempore dante laboret:
Hec tria de monachi tedia mente mouent.
Colloquium uitet, seruet ieiunia, seruet
30
Omnia que sanctus precipit ordo suus.
Sitque uerecundus, stabilis, mansuetus, honestus,
Effugus a uiciis, promptus ad omne bonum.