Agna sequens agnum dulcem, dulcissima, magnum
Non habeo munus: quadrans si sufficit unus,
Hunc tibi do letus. divino numine fretus,
Si metro gaudes, metri discrimine laudes
5
Rite tuas tempto, quamvis rationis adempto
Lumine vix fari norim. clarissima clari
Ortus ostella, natu generosa puella,
Nil posco grande; sponsarum maxima, blande
Suscipe rem minimam per me! tu porrige limam
10
Verbis incultis! mihi da te promere multis
Ornatam donis, sic vota petunt Rapotonis.
Huc ades, o mitis, precibusque fave repetitis!
Carmen tantillum ne tempseris, oro per illum,
Quem prope sensisti, cum leta rogos subiisti.
15
Quid modo cunctamur? pariter iam queso loquamur
Ordine dyalogi. sit fas ad famina cogi
Pectus virgineum. dic, qua de carne tropheum
Arte reportasti, iuvenem cum parva ligasti?
Dic, rogo, dic Agnes, cordis suavissime magnes,
20
Vnde places iuveni? rosei color oris ameni
Virtutum flores, casti per verba lepores,
Dulcedo morum mulcens corpusque decorum,
Nata quod insigni fueram de sanguine, digni
Ad genus hic census, prudens super omnia sensus,
25
Vinxerunt miserum, si fas sit dicere verum.
Hiis eius menti placui stupuitque, stupenti
Plus stupor ingessit ignis nec pectore cessit
Noxius ille calor, donec precordia squalor
Corrupit tota. tum me miser ad sua vota
30
Donis mulcebat, sed spes frustrata cadebat,
Virgineis floris votum sponsi potioris
Cum despondissem meritis flectique nequissem.
Iam propius pergo querens. tunc temporis ergo
Corpore qualis eras? oro, ne talia queras,
35
Que pudor excludit. quedam mihi munera fudit
Gratia nature, non sint tibi singula cure.
Que tamen hi soli loquimur, tu prodere noli!
Dic secura, precor. vix tot pisces habet equor
Totque solum flores, mihi quot natura decores
40
Contulerat vultus, aderat decor undique multus.
Assimilis lauro tenere spatiabar in auro.
Partibus in geminis gracili discrimine crinis
Pulcher oberrabat humeris. plus longa iuvabat
Cesaries, stelle similis ductura. glabelle
45
Aures equales, tenui turgore nivales.
Dulcis in amborum tinctura superciliorum.
Ordine diffusa. nasi non forma retusa,
Nec progressa nimis, leviter turgebat in imis.
Par fuit os melli. vincebant sidus ocelli.
50
Dentes compacti similesque per omnia lacti
Se simul in giro iungebant ordine miro.
Labra rosas binas equabant, colla pruinas,
Puniceusque genis candor fluitabat amenis.
Lactea membra, manus tornatilis, undique planus
55
Articularis honor. sed frustra claudere conor
Multa tenore brevi. si plus annis adolevi,
Plus simul, ut rebar, cunctis speciosa videbar,
Decurso lustro prorsus simulanda ligustro.
Grammatice fontes hausi, discernere sontes
60
Vix poteram motus, et iam super omnia notus
Christus erat cordi, nulli mens pervia sordi.
Casta per omnigenos mores annos duodenos
Et tempus modicum compleram. tempus amicum
Illud erat, rura paradisi quo subitura.
65
Morte coronari merui meritisque beari.
Candide flos Christi, quid tum grave passa fuisti?
Omnia describam. postquam matura subibam
Virginibus metas, quas ponit nubilis etas,
More puellari, studio digressa scolari,
70
Cominus ancillis stipata ferebar. in illis
Forte locis ille presens suspiria mille
Fudit, ut est moris subita vi tactus amoris.
Qualis erat genere? clarus, sed non minor ere,
Nec minor in vita, quam stirps poscebat avita,
75
Stipatus turbis romane maximus urbis.
Rem prefecture patris addiderant sibi cure,
Summaque tum rerum gessit fastigia. verum,
Cum per tantillum tempus mirabilis illum
Sollicitaret amor, fervens e pectore clamor
80
Fertur et intente tractat, quo nata parente,
Quod genus exstiterit, que mansio; singula querit,
An sibi tam clari generis valeam sociari.
Que dum cognovit, spes anxia corda refovit,
Vtque levet curas. donorum mille figuras,
85
Xenia rara nimis, que tunc latuere sub imis
Claustris archarum, precio quod nobile, clarum
Quod vel amorosum cultu, visu speciosum
Servarat, profert. supplex ostendit et offert.
"Non", inquit, "sentis, o lux gratissima mentis,
90
Splendidior stellis, cunctis prelata puellis,
Munera que tulimus? quod sis clarissima, scimus,
Sed sumus ecce pares. utinam me dulcis amares,
Vt te totus amo! iam captus amoris in hamo
Langueo; tantorum, virgo, miserere dolorum!"
95
Dixit et in voto gemitum dat pectore toto.
Vt sua finierat (nec enim facundia deerat),
Talia respondi: "non sunt tua dona recondi
Digna, nichil grande prebes. discede, nefande
Fomes peccati! sponsi decor inmaculati
100
Plus animis hesit. suavi me vulnere lesit
Eius amor, totis illum desidero votis".
Audit et indigne ceco magis uritur igne,
Iam, quid agat, nescit. adeo sub pectore crescit
Flamma vorax, cura vigili tum munera plura
105
Querit. inaccessum quitquid fuit ante, repressum
Vecte vel inclusum muris, mihi tollit in usum.
Tum simul aspiceres ornatus mille, stuperes
Tempore quod nostro prestat: variamen in ostro
Mirum texture. quitquid patrum sibi cure
110
Servarant pridem, perquirit, nec fuit idem
Fulgor gemmarum. desunt mihi nomina, quarum
Sidere discordi radiabant. omnia cordi
Dulcia mundano gestabat, pectore vano
Omnia spondebat solus, que mundus habebat,
115
Si consentirem precibus, si iussa subirem.
Cordis eras duri, iuvenis cum iam morituri
Vota refutares. nisi Christum prorsus amares,
Non hunc tempsisses vincique puto potuisses.
Dura fui plane, cum non sectarer inane
120
Propositum iuvenis. alias in pectore lenis
Motus erat tenero, verum quia nubere vero
Optabam regi, nulli mens ferrea legi
Carnis obedire voluit, voluitque subire
Mortis terrorem, roseum fundendo cruorem.
125
Edic, quo pacto iuveni merore subacto
Tot cum dona daret totiensque preces iteraret,
Tum convenisti? miserine miserta fuisti?
Casta manens sceleri non debebam misereri,
Sed magis irasci vitio, quam munere pasci.
130
Ergo mox inquam, ne quid reticendo relinquam:
"Inprobe, quid queris, capta qui mente teneris?
Que tua sunt, tolle. nichil hic in pectore molle,
Sed cor forte satis, non feminee levitatis.
Finem nosce rei: sponso mire speciei
135
Sum desponsata, felix planeque beata,
Que nupsi tali. iam munere me speciali,
Munere donavit miro miroque beavit
Ornatu rerum millenarum specierum.
Clarior est natu quam sis. dignumque relatu:
140
Regalis genere, longe te ditior ere.
Dulcis, amorosus, hilaris, clemens, speciosus.
Vernali flore, roseo fulgentior ore.
Illius ex ore lactis mellisque sapore
Largius exundo. faciem mihi sanguine mundo,
145
Sanguine regali tinxit, tinctura nivali
Plus decuit vultu. vario mea singula cultu
Membra venustavit: aures gemmis decoravit,
Sidere gemmarum collum mihi cinxit, earum
Lumine stellanti radio. minus istud amanti,
150
Vt reor, est visum. fulgens in fila recisum
Inclusit pallis aurum, cyclademque metallis
Texuit, ornatum varie gemmisque gravatum
Splendens saphiro, rutilascens lumine miro.
Regali more per singula membra decore
155
Contulit emblema: capitique dedit dyadema,
Me sibi signavit, signo mea vota notavit,
Illius a flore ne quo deflectar amore".
Ergo procul verbis nimium fidenter acerbis
Dum sic elido miserum, miseranda cupido
160
Plus in eo crescit, totusque dolore rigescit.
Pallescit vultus, gemitus precordia multus
Rumpit, palloris fomes fuit ignis amoris.
Tum nimis egrotus lecto procumbere totus
Cogitur. at flentes magno merore parentes
165
Causa latet morbi, donec venerabilis orbi
Vix medicus, tandem pestem marcoris eandem
Vultus pallentis, suspiria totque trahentis,
Iudicio novit penitus dubiumque removit.
Cur, rogo, tam facile robur periit iuvenile?
170
Plano sermone mihi dic, quanam ratione
Mater languoris fieri vis possit amoris?
Causas morborum sollertia scit medicorum.
Sed de re dicta veterum non denique ficta
Nunc exempla dabo, quibus omnia vera probabo:
175
Illius Elissae, si sit licitum meminisse,
Tam duram mortem diramque per omnia sortem
Egit amor fortis: sprevitque pericula mortis.
Blandi dulcoris et magni prorsus amoris.
Hec nisi sensisset vulnus, non ense perisset.
180
Ergo quod urebat iuvenem, quod corde latebat,
Cum foret inventum, quid fecit cura parentum?
Turbatus mente pater. hic illicque repente
Querit, que natu fuerim, si forte rogatu,
An magis extento raptu sit opus violento.
185
Cumque satis nosset, quod vi non tollere posset
Agniculam Christi, maerebat pectore tristi
Cura durante. quecumque spoponderat ante
Filius, illa dari spondet, sed plura parari,
Clarum si iuvenem, morum dulcedine lenem,
190
Vultu formosum natuque nimis generosum
Exciperem leta. sed ego iam munere freta
Christi dulcoris, vi demulcebar amoris,
Vt fierem prona pro celi ferre corona,
Omnia tormenta, nec possem cede cruenta,
195
Nec donis flecti, duci nec ab ordine recti
Vllo sermone, nec multifida ratione.
Ergo mori carne, ne mens serviret Agarne,
Luxibus elegi, Christoque iuvante peregi.
Tum cordis fixi firmato robore dixi:
200
"Quid, prefecte, putas? mea quid sponsalia mutas?
Non ea mutabo nec propositum variabo,
Nec dilectoris fedus violabo prioris.
Quid tibi respondit? animo mea verba recondit,
Indignansque parum iactat sese fore clarum.
205
Et plus delinquit tandem: "sum fascibus", inquit,
"Clarus et insignis, mea sors dignissima, dignis
Dignior excrevi, claris titulis adolevi.
An prefecture fasces non sunt tibi cure?
Quis mihi preponi, nostre quis conditioni
210
Possit adequari? quis honoribus assimilari?
Sed testes horum vos, maxima turba meorum,
Pandite, si scitis: quis sit, quem tot repetitis
Laudibus hic effert, nobisque per omnia prefert?"
Nec mora, commonitus de me quidam parasitus:
215
"Hec", ait, in tantum scelus edidicit magi cantum,
Totque nefandorum novit mala prestigiorum,
Vt se nupsisse Christo fateatur, obisse
Quem scimus pridem". subito prefectus ibidem
Efficitur letus et multo milite fretus.
220
Me presentari sibi mandat, egoque vocari
Pro Christo digna letabar. voce benigna
Tum me compellat, ut Christum corde revellat,
Miscens terrorem, sed senserat intus amorem.
Mens invicta minis, nullis cessura ruinis.
225
Hinc placido vultu, spectabilis undique cultu
Vestimentorum, Christo custode suorum
Fidens perstabam, nec me facie variabam,
Quippe nec orantem sensi, nec dura minantem.
Sic ipso coram diuturnam prorsus ad horam
230
Nomine pro Christi merui trina vice sisti.
Dic, quo sermone, qua rerum conditione
Conflixit tecum. cum longo tempore mecum
Egisset verbis, blandis nunc, nunc et acerbis,
Turbidus extremo, veluti puppis sine remo
235
Fertur, amarescit; quid agat, discernere nescit.
Iam nec mulcentis vultu, nec more monentis
Nec pius affatu, sed torva fronte. boatu
Intonat horribili, nichil effectus puerili
Mitior ex evo, proclamat pectore sevo:
240
"Ha nimis infanda, Veste cur sacra litanda
Non offers propere? si que tibi vota fuere
Virginei floris. magici funesta furoris
Carmina cur sequeris? cur degenerasse videris?
Si spretis natis decus ambis virginitatis,
245
Iam populo teste magne sacra munera Veste
Ocius inferto, vel pro discrimine certo
Infami prorsus scorto turpaberis". orsus
Talia iam fari poterat nisi turpia. "clari
Ad maculam generis iamiam per scorta traheris".
250
Clamat et in stando stridet miser ore nefando.
Dic mihi, dic, Agna, si non trepidatio magna
Insedit cordi, tante cum parvula sordi
Obicienda fores? an non subiere timores,
Cum iam tantarum premereris mole minarum?
255
Stat non cessura, licet obstent omnia dura
Invarie sortis, ut mors dilectio fortis.
Hec erat insignis virtus, que me velud ignis
Totam flammarat insensibilemque pararat.
Quid respondisti, cum talia probra tulisti?
260
Summo fervore fidei succensa, pavore
Omni dimoto, gaudebam pectore toto,
Quod iam pro Christo mundo tribularer in isto.
Vnde resistentem fidei nimiumque furentem
Secura mente tempsi, vocemque repente
265
Effudi talem: "sensum, miser, in pecoralem
Versus es atque ferum. quenam comitantia rerum,
Si iuvenem sprevi, iuvenem spectabilis evi,
Eris et argenti, verear simulacra, verenti
Que nichil inpendunt precii, nec dura rependunt
270
In contemptores? proprios tueantur honores,
Si deitate valent, sed furvo pulvere squalent,
Fumo fuscantur, evo longo vitiantur.
Prevalet hiis furis audax sollertia, muris,
Si non clauduntur, nam saxea, quando sciuntur,
275
Perstant tuta satis, etiam foribus reseratis.
Porro Deus celi, veneror quem mente fideli,
Vivit in eternum, regnans, regnumque supernum.
Vult donare bonis, solus summe ditionis.
Hic hic custodem flos virginitatis eodem,
280
Vt mihi servetur, tribuit, mecumque moretur:
Angelus ergo datus mihi dux presulque paratus
Non me turpari patietur, non spoliari
Virgineo flore. pro cuius luctor amore,
Ille mihi murus aderit numquam ruiturus
285
Et scutum forte, nec eum mihi tollere morte
Nec pretio poteris, cassoque labore moveris".
Hec ubi sum fata, mox mente nimis furiata
In vocem rapitur, et tum quia plebe potitur,
Illius applausu tumido sententiat ausu:
290
"Hanc", ait, "audacis animi nimiumque procacis,
Diis simul invisam, populum subvertere nisam
Que sacra templorum, leges cultusque deorum
Vana refutavit stirpemque suam maculavit,
Censemus dandam turbis, scortoque domandam.
295
Nuda lupanari luxu pereat populari!"
Nec mora, denudor, ducor casulaque retrudor.
Hic pudor immensus aderat, verum quia densus
Ordo capillorum sese diffuderat, horum
Tegmine velabar et eis plus tecta putabar
300
Quam vestimentis. populi sic tracta videntis
Per medium, tandem casulam lenonis eandem
Mesta subintravi, lacrimansque preces iteravi.
Hic locus invisus primum, sed post paradysus
Esse videbatur, in quo mihi tanta dabatur
305
Gloria splendoris tantique levamen amoris,
Vt lucis clare vim vix possem tolerare.
Angelus astando, curas animumque levando,
Blandius in morem socii, nive candidiorem
Vestem prebebat, lumenque solis habebat.
310
Dulce nimis dictu niveo velabar amictu,
Quem nimis equalem membris nimiumque nivalem,
Celitus allatum nude, manibusque paratum
Angelicis clare nemo potuit dubitare.
Si quis de turbis, si quis sollempnior urbis
315
Cominus accessit, lux hunc immensa repressit.
Illico fulgore miro, miroque stupore,
Obtuso visu, cassoque per omnia nisu,
Cernere vix quibat, pavidusque repente redibat.
Nomine pro Christi, cum luctabare, tulisti,
320
Vt video, mille sollatia. sed miser ille,
Prefecti natus, scelus infandum meditatus,
Ad motus tales aderatne? furore sodales
Armarat parili, cetu cinctus iuvenili,
Applausu quorum medium penetrat radiorum.
325
Insultaturus mihi, vique miser potiturus
Virgine. sed nusquam fedabar: quippe priusquam
Tangerer, ingressus ut erat, mox demone pressus
Ex suffocatu diro moritur cruciatu.
Plangentis turbe tota tum clamor in urbe
330
Tollitur in celum. portabat pectus anhelum
Ipse madens fletu prefectus. non sine cetu,
Non sine cognatis Romane nobilitatis,
Accurrit tristis et, rebus motus in istis,
Effatur dire: "da, crudelissima, scire,
335
Cur nos turbasti? iuvenem cur seva necasti?
Hanc molem rerum sevissima cur mulierum
In nos vertisti? cur gaudia diripuisti?
Siccine tantorum nobis tu causa dolorum es?"
Mox hilari vultu, niveo comptissima cultu,
340
Inquam plangenti nimium, nimiumque furenti:
"Cerne quod istorum nemo, nemo reliquorum,
Fata tulit mortis, tante quia quisque cohortis.
Lumen adorabat sacrum, mihi quod radiabat.
Hic vero, tractus vitio luxuque subactus,
345
Se gessit fede subiens, ergo mihi crede:
Ille tuum natum, quo persuadente reatum
In me temptavit, hac terribili nece stravit."
Credo, quod horrendo prorsusque dolore pavendo
Diriguit, natum cum teneret exanimatum,
350
Cui tot magnorum cumulos servarat honorum.
Vnde velim nosse gestorum cetera. posse
Vidit ut hec Christum, sensum se vertit ad istum,
Scilicet ut tale factum, tam prodigiale,
Si verbis nullis, si non mediantibus ullis
355
Artibus egissem, Christo si fisa fuissem
Talia patrando, natum sibi vivificando
Spe solita fruerer, rea ne necis esse viderer.
"Si sic est" inquit, "nec te Deus ille relinquit,
Quem colis, hoc facto clarescat, nec mora pacto
360
Proposito". sola, nec enim mihi farmacopola
Alter erat, Ihesum precor, ut iuvenem nece lesum
Suscitet. et subito, vix oratu repetito,
Angelus e celis mihi semper ubique fidelis
Custos astabat flentemque solo relevabat.
365
Dulciter affando vitamque viro reparando.
Qui dum surrexit, iam non magnalia texit
Christi salvantis et mortua vivificantis,
Sed cum clamore, toto Christum sonat ore
Esse redemptorem, solus conferre vigorem
370
Qui valeat vite. "nunc, nunc, procul", inquit, "abite,
Ydola templorum! quid nomina vana deorum
Hactenus extulimus? quod sint vanissima, scimus".
Talia perstabat memorans, hic ingeminabat.
Ast homines isti, laudato nomine Christi,
375
Plus indignantes quam rem gestam venerantes,
Fiunt peiores et ad omne nefas leviores.
Nam visis signis accenduntur velud ignis
Pontifices urbis et, motis undique turbis,
Morti me dandam clamant, clamant cruciandam
380
Digne cunctorum tortura suppliciorum,
Prestigiisque geri clamant ea signa severi.
Sed postquam natum persensit talia fatum
Et viso voto, prefectus pectore toto
Rem mirabatur, sed copia nulla dabatur
385
Me defensandi vel pro libitu dominandi.
Cumque vereretur, proscriptio quod sequeretur
Corporis et rerum, timuit defendere verum,
Et quia nil quibat opis addere, mestus abibat,
Aspasio pro se posito, qui perniciose
390
Plebis clamores, varios hinc inde furores
Prospectans, dire me censuit igne perire.
Fit rogus horrendus, ipsis turbis metuendus.
Quo dum iactarer, iam iamque cremanda putarer,
Nullas ille minas, nullas ardore ruinas
395
Membris ingessit, sed divisus mihi cessit
In geminas partes. quod dum fecisse per artes
Crederer archanas, in voces turba prophanas
Erumpens tota, diis fundebat sua vota.
Frendentes cuncti, densoque sub agmine iuncti,
400
Voces stridoris et diri verba furoris
Fundunt ad celos. homines mirabar anhelos
Et pronos sceleri nulla pietate moveri.
Sed cum perstarem nec in igne quidem trepidarem,
Rictibus elusis populi, precibusque profusis
405
Ad Christum dignis, totus dispergitur ignis,
In cinerem versus. ensis tum gutture mersus
Eripuit vitam fragilem, tribuitque cupitam
Plenam dulcore. roseo sic tecta cruore,
Calle Numentano tumulor, populoque prophano
410
Post tempus multum Christi dulcescere cultum
Feci per signa. natu Constantia digna
Filia famosi Constantini, speciosi
Corporis esse quidem poterat, si longus eidem
Non insedisset languor maculasque dedisset.
415
Ad caput a plantis vis languoris dominantis
Sevierat dire, species iam tota perire
Cepit amorosa. nimiumque prius decorosa
Effatu pulchrum, que cum visendo sepulchrum,
Quo claudebar ego, quo nunc quoque corpore dego,
420
Quamvis pagana, fidei tamen ordine sana,
Vota profudisset medicamentumque petisset,
Vulneribus tantis Christi iussu miserantis
Ex merore gravi sompno sopita suavi,
Me videt astantem sibi cominus istaque fantem:
425
"Nunc age constanter, Constantia, prorsus ovanter
Crede Ihesu Christo morboque levaberis isto".
Vix mea cessarat suggestio, vix vigilarat
Post sua tot vota, cum mox sanissima tota
Vulnera cessisse stupuit niveumque redisse
430
Corporis alborem, multum per membra decorem
Hiis ita patratis, urbs tante nobilitatis
Tota coronatur variisque modis decoratur.
Letantur turbe, tota fit clamor in urbe
Plausus ingentis, totius gaudia gentis
435
Surgunt Romane, nec iam reputatur inane
Christi Salvantis nomen, tot signaque dantis.
Sicque fides crevit, sic infandos abolevit
Ritus templorum, cessit cultura deorum.
Da, rogo, sermoni finem, nec enim Rapotoni
440
Credo placere metrum. sit quamvis undique tetrum,
Sit quamvis vile, quamvis penitus puerile,
Sit licet incomptus stilus, ista tamen quia promptus
De me scripsisti, grates plane meruisti.