1.
Pyerius me traxit amor iussitque, Camena,
Scribere materiam: me dedit illa tibi.
Viribus ingenii discussis, utpote parvis,
Mens opus iniunctum depositura fuit:
5
Desidiam mentis Elegia vidit et inquit:
"Incipe: perficies auxiliante Deo.
Quid sit onus cathedrae, qua teque tuosque scholares
Arte regas, perares imparitate pedum."
Divinae me movit opis promissio: scribo,
10
Mendis lectore compatiente meis.
Exhorret Natura parens dum matris in alvo
Elimat miseri parvula membra viri.
Si sub membrana praesentit membra magistri
Interrumpit opus officiosa suum;
15
Inspirat, dicit: "Operis lex pauset in isto!
Exopto mea sit desidiosa manus.
Si me non alia regeret lex quam mea, vellem
Inceptum limae deseruisse meae.
Sed Natura iubet naturans ne manus illic
20
Cesset ubi fuerit materiale bonum;
Et quia lege regor regis, quia legor ab Alto,
Consummabit opus linea nostra suum.
Me tua Parca vocat: tibi non vult parcere; filum
Iam nevit; nostras arguit illa moras.
25
Nasceris ergo, miser; misero tibi signa figurant
Sidereusque vigor officiale malum.
Scribitur in stellis paupertas, copia rerum,
Vitae commoditas, acre laboris onus;
Scribitur in stellis famae discrimen, honoris
30
Culmen, livoris flamma, favoris amor;
Scribitur in stellis virtutis laus, vitiorum
Dedecus, aetatis longa brevisque mora.
Omnem perlegi seriem caeli nec in illa
Inveni sidus quod tibi mite meat:
35
Ecce Dyonaeum tibi flammas non vomit astrum,
Nec tibi scintillat Mercuriale decus;
Saturni sed curva tuos falx fascinat annos,
Et tibi fax Martis insidiosa rubet:
Est caeli virtus tibi tota propheta laboris,
40
In quo ditari non tua cura potest."
Dicit et impingit matri simulacra laborum,
Quos cella capitis anteriore legit.
Nocte libros tractat: non quinque volumina Legis,
Pneumate nec quae sunt emodulanda sacro;
45
Nulla videtur ei Tholomei pagina, caelum
Qua petitur, qua quis mente per astra volet;
Euclidis libri, numero ter quinque, figuris
Pleni non assunt, quos geometer habet;
Non apparet ei codex Guidonis, in omni
50
Qui vocum genere dirigit artis opus;
Non praesentatur illi revolutio libri
Qui numeri vires dinumerando docet;
Non Ciceronis adest pingens sermonis honorem,
Cui rhetor servit, florida carta duplex;
55
Nullus Aristotelis codex apparet in illis,
Quem cudit gremio Philosophia suo;
Physica, naturae speculum, duce sub Galieno
Quae flores, illi non tua scripta patent;
Non occurrit ei Gratiani pagina, lucri
60
Nutrix; membrana Iustiniana latet;
Exponit quae non tenuis macraque Minerva
Somnia, quae somno Scipio vidit, abest;
Quae numerat geminos latet astrologia coluros,
Quinque parallelos signiferique gradus;
65
Non matri praesens est cosmographia Platonis
Nomine discipuli praetitulata sui; -
Primi versiculi sed cernit grammata, primam
Quae sibi turba viam discipularis habet;
Donatos vertit, lacrimarum fonte fluentes,
70
Qui dantur pueris post elementa novis;
Ille tenet parvos lacerata fronte Catones:
Illos discipuli per metra bina legunt.
Nascitur hic plorans. Licet hoc generale sit omen,
Ploratus tamen hic particulare tenet:
75
Iste genas lacrimis oneratas saepe videbit,
Nec fiet lacrima prosiliente pius.
Masculus "a" profert omnis dum prodit ad auras:
Ex radice trahit primi parentis Adae:
Hic cum vagitu speciali ructuat "alpha!"
80
Quod rudibus pueris syllabicando legit.
Dum de matre rubet in cunis, mobilis inquit
Huic dea quam sedes orbicularis habet:
"Area te mundi cepit. Mea regia casus
Humanos ponit sub ditione mea.
85
Omnis sors hominum mihi cedit: portio sortis
Addictae tibi nil prosperitatis habet.
Quod regnat, floret, gaudet rex, miles, agrestis
Imperio, fama, commoditate, meum est.
Per me qui rexit servit, qui floruit aret,
90
Et qui gaudebat anxietate dolet.
Nobilibus, cupidis, praelatis surgit, adhaeret,
Accedit per me gloria, nummus, honor:
Me retrahente manum, vilescit gloria, nummus
Decrescit, summus attenuatur honor.
95
Per me rhetoricus flos, grammaticus labor, artis
Garrulitas tumulat, evacuatur, aret.
Nutus adulantis, reverentia plebis, amictus
Sortis cui faveo paret, obedit, adest.
Gaudia post fletum, post gaudia semino luctum,
100
Post lucem tenebras, post tenebrosa iubar.
Summa mihi requies est inconstantia; spherae
Est in continua mobilitate fides.
Vaticinor tibi perduros instare labores,
Quos vilis cathedrae progenerabit honor.
105
Hic quondam viguit: nunc languet; floruit: aret;
Praecepit: servit; fructificavit: eget.
Florent qui iaculis linguae pervertere causas
Iustas, iniustas iustificare sciunt.
Florent quos ditat infirmae pulsio venae,
110
Vrinae sedimen sterculeusque color.
Florent hypocritae, sapientum simia, trunco
Qui faciunt umbram, quos ligat aeris amor.
Florent faex hominum scurrae, quos curia lactat,
Qui dominis linguae garrulitate placent.
115
Florent palpones, quorum sub melle venenum
Lingua parit, miseros proditione premit.
Ecce caeca probor, quia caecos tollo, videntes
Deprimo, degeneres nutrio, sperno bonos."
Interea vegetans surgit vis; pullulat aetas;
120
Pubescit ratio; cellaque terna sapit.
Prima capit; media discernit; tertia rerum
Formas in thalamo posteriore tenet.
Fantasia sedet in prima; vis rationis
In media; terna vim memorantis habet.
125
Praegnantes facit has sensus impressio, radix
A quo totius cognitionis erit.
Ad se septenas, quae regnat in arte, puellas
De se progenitas Philosophia vocat.
"Estis progenies, inquit, mea fida, parentis
130
Obsequiis fructus exhibitura boni.
Absque mea luce non lucet vestra lucerna:
Est etiam vestrae lux mea lucis egens.
Quod seritis meto; quod plantatis colligo; quidquid
Thesaurizatis arcula nostra tenet.
135
Inter vos gradus est soror in limine prima
Primo, quae lactis ubera plena gerit.
Compositae vocis haec ponit semina, per se
Quae vocem, quae non dent, elementa docet.
Dividit in quinque per se facientia vocem;
140
Est maior numero cetera turba suo.
Mutas et liquidas numerat, quae sunt coeuntes
Vocales monstrat vi remanente sua.
Simplicium modum generat, conglutinat apte
Sermonis partes, scema tropumque facit.
145
Ex hac scintilla lumen facis enitet alte,
Ex hoc seminio pullulat alta seges,
Ex hac radice ramosa supervenit arbor,
Ex hoc fonticulo rivus abundat aquae.
Prima ministerio vernat soror, absque ministro
150
Ferre ministerium non valet illa suum:
Huic, quem fata vocant, concedite militet eius
Militiae, quae dant sidera signa ferat,
Excolat in vitem labruscam, transferat herbam
In messem, faciat fructificare rubum,
155
Forma doctrinae vestros informet alumnos,
Vt sic procedant ulteriore gradu.
Hic alphabeti versum dum ruminat, omnis
Vestra latet virtus, vestra sepulta latet.
Ignorans atomos sermonis, quid sit elenchus
160
Nesciet, aut quae sit maxima, quidve locus;
Quo sit civilis ratio depicta colore
Nesciet, aut quae sit quaestio quidve genus;
Quis numerus numerans latet hunc, quis sit numeratus,
Quae radix, quae vis multiplicantis erit;
165
Quae sit, vel qualis, latet hunc symphonia vocum,
Quae sit ter ternis vox modulanda modis;
Nescit quid punctus, planum, quid linea, spissum,
Quam quadraturam circulus ipse capit;
Nescit quae stellae, quae sit natura planetae
170
Et quo sit stabilis retrogradusque modo.
Vester sic praeco, qui fati lege vocatur,
Vbera grammaticae sobrietate bibat.
Si de lacte satur fuerit, contemnet alumnos
Nec stomacho pascet esuriente rudes.
175
Accedat favor his!" Gremium subit iste prioris
Germanae, lactis primitiasque trahit.
Imprimit a menti sugens ex ubere primo:
Consequitur numero turba vocata suo;
Sugit quot constet elementis sillaba, partes
180
Quot sint sermonis, quae genus omne creant;
Sugit quid proprium sit cuique, quid accidat illi,
Et quid simpliciter significando notet;
Sugit quae partes sint prima sede locatae,
Quae sint quae sede posteriore sedent;
185
Vbere de reliquo bibit uberiore, maritet
Dictio se sociae qua ratione suae;
Quae sit festiva, quae non constructio vocum,
Et quot sint species illius inde bibit;
Quae sit congruitas sensus et vocis, utramque
190
Quae teneat, quae non, synthesis, inde bibit;
Quis modus excuset vitium, quot quaeque figura
Distinctas species continet, inde bibit.
Sic famulo loquitur mater radixque loquelae:
"Sit tibi mandati formula grata mei.
195
Disce prius quam dogma seras; si ducere caecum
Vis, videas; primo te rege, deinde tuos.
Omnis doctrinae quia ponere semina debes?
Aetas omnis erit discutienda tibi.
Aetatis cera doctrinae prima sigillum
200
Leniter accipiat, pollice ducta levi.
Dum sentis quae sit magis indurata, prematur
Acrius assidue sollicitanda tibi.
Asperius debet tractari firmior aetas
Vteturque meo consolidante cibo.
205
Donatus pueris puerilia donat uterque,
In quo Remigius remigis usus erit.
Donatus recitat quid discipulis prohibebis
Et quid permittes: hic decor, error ibi.
Doctoris Prisci gemino de corpore micas
210
Extrahe discipulis, contere, sparge tuis.
Quos usus veterum celebravit, lectio praesens
Quos colit accentus quoslibet ille docet.
Exemplo doceas simul et verbo: studiosos
Efficies pueros si studiosus eris:
215
Verba monent, movet exemplum; verbum ferit aures,
Exemplum cordis interiora subit.
Occultos animi motus Natura ministrat,
Signa tibi mentis exteriora dabunt.
Cui frigescit amor studii, te flante calescit:
220
Flagrantis fax est exagitanda tibi.
Est aliter fortis, aliter fragilis recreandus.
Diversis durus, ingeniosus egent:
Hic gaudet gravibus, hic planis; quid sit utrique
Vtile nostra comes fida, Poesis, habet.
225
Conserva stabiles precibus, revoca fugientes
Pollicitis, timidis supprime lora nimis.
Temperie vultus hilaris timidos refovebis,
Intrepidos vultus fulminet ira tui;
Indomitos reprime, mansuetos dilige, stultos
230
Argue, devotos dirige, carpe vagos;
Corrige delicta verbis et verbere, verbis
Asperius, virgis conveniente modo.
Iratus, teneris discas mitescere; mitis,
Discas irasci: sis feritate pius.
235
Languescit manuum labor immunis, labiorum
Deficiens labor est fertilitatis egens.
Mercedis firma spes suscitat ergo laborem,
Et fructum pariat sollicitudo tibi.
Dum messem pretii, quae fit medicina laboris,
240
Exigis, in trutina triplice pende patres.
Sors favet et saevit: eget unus et alter abundat
Rebus; sed medius inter utrumque sedet.
Si pretium fuerit in paupertate negatum,
Pro pretio Christi constituatur amor.
245
Mercedis parca, promissi prodiga cura
Divitis esse solet: sic capit, ergo cave;
Cum verbum floret, mens aret; cor gerit intus
Quod linguae flores dissimulare student.
Certior es pacti de sorte patris mediocris;
250
Eius de puero sit tibi cura prior.
Si tali teneas ratione regentis habenam,
Non erit immunis cura laborque tuus."
Grammaticae famulans subit ingeniosa Poesis:
Officii confert ulterioris onus.
255
Explicat haec legem metri, quid pes docet, addens
Quid tempus, quot sint tempora cuique pedi,
Ex quot syllabicis constet pes partibus, et quae
Festinans, quae sit syllaba tarda docet.
Quis et quot pedibus constet lex quaeque metrorum
260
Et per quot genera sit variata docet.
Quod diversa metro non describuntur eodem,
Sed res quaeque suo sit propriata docet.
Historias habet hexametrum, servitque querelae
Pentametrum, laudes cetera metra canunt.
265
Excipit haec: "Vna tibi pars ero magna laboris:
Expedit ut vires experiare meas.
Est mihi materia quidquid capit ambitus orbis;
Ludit in obsequio Philosophia meo."
Thematis initio quamvis varii famulentur,
270
Procedunt bini nobilitate modi.
Principium magis egregium per zeuma decorus
Et per hypozeusim thematis ordo capit.
Zeuma vel a capite, medio, vel fine reducit
Verbum. Sic lucet hoc sine nube tibi:
275
Est Ioseph flos naturae, fratrum medicina,
Patris amor, matris gloria, stella domus.
Est Iudas puteus sceleris, despectio plebis,
Faex rerum, pestis saeva, ruina boni. -
Spem firmam, fidei petram, deitatis amorem,
280
Qua pateat clavem regia Petrus habet.
Nequitiae laqueo, fidei damno, magicali
Arte, magus sceleris impietate valet. -
Byssus munditiae, rosa martyrii Caterinam
Commendat, Sinay cella, liquoris odor.
285
Traditio patriae, mors fratris saeva Medeam
Vituperat, nati plaga, ruina senis.
Iungit hypozeusis clausis sua singula verba.
Lux exemplaris luceat ista tibi:
Virgo Dei genitrix portum dedit, avia vitae
290
Expulit, excussit noxia, grata tulit.
Eva parens prima luctum peperit, maledictum
Intulit, attrivit gaudia, damna dedit.
Iste duplex quicumque modus nubit generali
Eloquio, quod vim thematis intus habet.
295
Crimine vilescit naturae gratia, sortis
Gloria, fama viri, nobilitatis honor.
Non poterit vera virtus sentire ruinam,
Deficiendo perit effigiale bonum.
Rem dilato brevem, brevio longam. Decet ambos
300
Me servare modos: aptus uterque mihi.
Egregie plerumque loquor: nunc limite curro
Difficili; plana nunc licet ire via.
Si mora longa placet nec sum brevitatis amicus,
Octo materiam sic ego tendo modis:
305
Pulchro circuitu rem vilem vito, decoram
Dedico: periphrasis ista perita petit.
Sic qui mentitur non verum dicere dicis;
Veracem dictis dicis amare Deum.
Vestio rem verbis variis: non est tenor idem
310
Verborum, sed quod significatur idem:
Dilige corde Deum; tota vi mentis inhaere
Illi; pro toto posse sequaris eum.
Solemnis fuerat quondam collatio multis;
Sed nunc, quando venit, rara, modesta venit:
315
Non sine spineto crescit rosa: nec sine mundi
Tormento Domino vita placere potest.
Thematis in tractu mihi servit apostropha, sermo
Cuius ad absentem se rapit arte sua.
Sic dic canonico: Phaleris non te mihi praefer,
320
Sed vita casta, religione sacra.
Sermonem quandoque rei ratione carenti
Asscribo: servit prosopopeia mihi:
Obstrepit altare: Dic, o pollute sacerdos,
Qua tu praesumis sumere mente Deum?
325
Desero materiam, quandoque relabor in illam
Sic, ut non videar deseruisse tamen:
Herculeis digitis Anteus in aere pressus
Languet, Lucani disgrediente stylo.
Verborum pompa descriptio gaudet, et illa
330
Vtor, dum cursum tendere curo meum:
Est fidei doctor descriptus carne pudica
Iohannes, verbo Paulus, amore Petrus.
Rem certam pono, cuius contraria primo
Tollitur: haec dempta cedit, et illa manet:
335
Non placeat, sed displiceat tibi gloria mundi:
Decipit, et vitam non parit, immo necem.
Thematis a serie, quae sunt praedicta, rescindo,
Si non propositum linea tendit opus.
Participans, non coniunctum, sine remige casus,
340
Emphasis, abbreviant quatuor ista moram:
Stat Christus iudex; sedet impietas; cruce damnans
Saevit; homo patitur, nil patiente Deo.
Egregie loquor, communis transeo metas
Sermonis, trita dum pudet ire via.
345
Est verbi novitas mihi dulcis, sic ego dico:
Hic solet affines "canonicare" suos.
Est in nominibus idem modus: "Vrsior" urso,
Tigride "tigridior", femina laesa furit.
Voces iungo, sibi quae discordare videntur
350
Extra, quas intus pax sine lite ligat.
"Dives avarus" eget, lucrique "labore quiescit";
Congregat; est vita "sordida munda" sibi.
Dictio, cui non dat casus inflexio casum,
In casus sede saepe sedere solet:
355
Absque "sed" esto bonus, sine "vix" Domino famuleris;
Ne toleres poenam, sis sine "paene" pius.
Alterius dictum sumo mihi; sumit amictum
Taliter egregium saepe poema meum:
Consedere duces et vulgi stante corona
360
Pro populo Christus plurima probra tulit.
Est modus egregius, sed rarus: tempora muto
Syllabicumque moram, cum ratione tamen:
Producas alii quem corripuere "laborem":
Qui "labor", est aliis, hic tibi "labor" erit.
365
Pono commune fixum, vel mobile nomen,
Vt sedem proprii vitet utrumque loci:
Armati fidei "lorica", "fulmina" sancti
"Saeva" tyrannorum non timuere viri.
Transumo proprium; probo vel reprobo; probo: "Plato"
370
Hic est corde, "Cato" moribus, ore "Paris";
Reprobo, si dicam: "Rufinus" crimine, forma
"Tersites", "Simon" fraude, vir ecce venit.
In propria sede si torpet, transfero verbum,
Extremaque magis in regione placet.
375
Mundi divitiis "florent", qui moribus "arent";
Cui sors "arridet" prospera, corde "tumet".
Est positum semel improprie, proprieque tenetur
Verbum; sub speculo res patet ista tibi:
"Exacauunt" linguas ad iurgia, tela maligni
380
Ad bellum: quos non lancea, lingua "ferit".
Vocem non unam, sed plures, transfero verbis.
Sic aliis alia significata gero:
Qui docet invitum, "sua semina mandat arenae",
"Abluit et laterem", "litus arare" studet.
385
Semita difficilis plerisque modis variatur,
Quos ego percurro sub brevitate tibi:
Inventor signat inventum: Copia "Bacchi"
Et "Cereris" causa criminis esse solet;
Inventumque notat inventorem: Miserere,
390
"Psalmus" ait, postquam maxima culpa fuit.
Designatur herus instrumento: Dominatur
"Telum" pauperibus excruciatque pios.
"Pila subegerunt partes sibi quaslibet orbis:
Cedunt Romanis "pelta", "sarissa" suis.
395
Hoc quod inesse solet ex causa, saepius ipsi
Assigno causae. Sic tibi dicta vide:
Felix qui victum quaerit "sudante" labore;
Multis depascit corpora "macra fames".
Multotiens sumo pro re, quae continet, ipsam
400
Contentam, talem vel retro flecto modum:
"Mens" se convertit peccatrix. "Curia caeli"
Tota Deo laudes exhilarata canit.
Exprimo materiam; redolet rem, non sine forma.
Istud in exemplo lucidiore patet:
405
Praesulis in digito pretiosum fulgurat "aurum";
Illius in dextra nobile candet "ebur".
Carminis in textu delector ponere formam
Pro re; sic, quod habet res, sua forma capit:
Regnat "stultitia"; servit "sapientia"; "virtus"
410
Subiicitur; "vitium" praedominatur ei.
Estque mei moris aliter coniungere voces
Quam suus ordo petat. Forma sit ista tibi:
Luxuriam vitent pastores, plurima propter
Scandala; pro cleri crimine turba labat.
415
Cursum sermonis mihi tendere convenit ultra
Quam poscit veri regula recta pati:
Quem nummus, persona, preces, de tramite recti
Non ducunt, iudex sidera laude ferit.
Partem pro toto pono. Placet et vice versa
420
Totum pro parte ponere saepe mihi:
In terris "anima" prudens et iusta laboret:
Post "carnis" mortem nulla meretur homo.
Vnum per multa nunc innuo, multa per unum.
Sit tibi iam dictae talis imago rei:
425
Vicit Pompeium "romano milite" Caesar.
Huic intenta tamen "corda" fuere polis.
Affines sibi sunt quaedam voces, et abutor
His. Gaudent sedes alterutrare suas.
Parva "breves" vires retinet statura virilis;
430
Longo consilio magna carere solent.
Est via plana duplex: non floret prima; secunda
Rhetoricis opibus deliciosa viget.
Prima curro via plana, gravitate relicta
Omni: verba mihi quotidiana placent;
435
Succincte verbis praesentis temporis utor,
Vt res gesta diu iam videatur agi:
Exit servus, habet urnam manibus; lupis obstat,
Nutat pes; urna frangitur; ille gemit.
Planities picta tibi sit subscripta notanda.
440
Talis planities dulcis in aure sonat.
Ponam, nominibus tacitis, exempla colorum;
Carmen depingo sic Ciceronis ope.
Sit laus, sit virtus, sit honor, sit gloria Christo!
Sit decus! Estque decus; est sine fine decus.
445
Quis pius est? Christus. Quis habet de virgine carnem?
Christus. Quis mundus crimine? Christus homo.
Parentes minime quia peccavere parentes
Primi, caesus ob id in cruce Christus obit.
In ligno vita moritur, de morte redempta.
450
Christi viventis in nece vita datur.
O miranda patris pietas, qua venit ab alto
Filius, humanum vivificare genus!
Quem posset miseris genitor nato meliorem
Aut quem maiorem mittere, quemve parem?
455
Cur misit? quia tempus erat. Quare? quia laesit
Hostis. Cur? homini perniciosus erat.
Est sapientis opus, hostis telum quod in omni
Tempore provideat insidiantis ei.
Hostis, qui cecidit, hominem vult stare? Vel illi
460
Damnatus cupiet ferre salutis opem?
Vulnerat incautos subito, sed non sibi prodest:
Iustum prosequitur, consequiturque nihil.
Fraudibus, insidiis, laqueis iugulat; vigilantem
Nocte, die, psalmis, fletibus ille fugit.
465
Qui sibi praesidium parat in virtute Supremi,
Hostis non poterit impietate premi.
Non Inimicus obest illi, qui se dat amicum
Mandatis Domini, paret, obedit eis.
Et quia callidus est hostis, celer ad nocumenta,
470
Ne noceat caveas calliditate tibi.
Sit tibi pura fides: pollent pietate fideles;
Sit tibi spes melior; sit tibi firmus amor.
Haec tria virtutis sunt semina, causa salutis.
Vt salvus plene sis, operare bene.
475
Carnem vi mentis supera; propera documentis
Sanctis munditiam cordis habere piam;
Si cariem carnis sequeris, virtute carebis:
Est fames vitii, foeda, canina caro.
Quare transgrederis? Num cogit mundus? At iste
480
Contemptus languet, nilque vigoris habet.
Num caro? Sed victa subiecta iacet rationi.
Num daemon? Leviter sed superabis eum.
Est ergo culpae non ex te causa, sed in te:
Sponte voluptatem concomitaris homo.
485
Te capit, et captum sternit, stratumque catenat,
Teque catenatum ducit ad ima laci.
Est Sathanae laqueus peccatum, quo trahit omnes
Ad mortis laqueum, quos laqueare potest.
Quomodo te fallit, audisti: quomodo punit,
490
Audi. Damnatum sulphuris igne premit;
Non premit, immo malum totum consumit in igne;
Sed non consumi spiritus igne potest.
Praetereo quae sit poenarum maxima: non est
Concessum misero posse videre Deum.
495
Peccatum mortem fecit, poenamque creavit,
Causam corporeae debilitatis habet.
Poenas terrore fuge, vel virtutis amore:
Poenae terrore sis, [sis] vel amore pius.
Est tibi proposita via vitae, vel via mortis;
500
Quam vis introeas: ista vel illa patet.
Dic, homo perdite, perdite dic, cur negligis illum,
Illum, qui pro te mortis amara bibit?
Vulnere detersit tua crimina, sanguine lavit:
Hostem devicit supposuitque tibi:
505
Sed vitanda petis, miserande, petendaque vitas,
Et fugienda facis, et facienda fugis.
Dic potius: "Tibi me committo, tuae pietati
Totum submitto; parce, benigne Iesu!"
Nescio si "simplex" vel "stultus" sit tibi nomen;
510
Vel magis "insanus" hoc puto nomen erit.
Simplex, vel stultus, vel sis insanus oportet.
Non es simplex, nam sunt mala nota tibi;
Non etiam stultus, quia nosti quo sit eundum:
Quod sis insanus hac ratione patet.
515
Fraudibus intendis: auges bona temporis, illis
Invigilas. Finis non tibi cura manet.
Summa dies veniet; positis in parte sinistra
Dicetur . . . sed plus dicere nolo tibi.
Non est certa dies mortis: re certior omni
520
Mors est. Erroris ergo relinque viam.
Verborum sunt terdeni bis tresque colores,
Quos sinus insertos carminis huius habet.
Thematis interior vultus cum vult redolere
Floribus, hoc rerum scemata pono modo:
525
Pastoris qui nomen habes, sis forma beatae
Vitae, quam debet subdita turba sequi.
Pace tua dico: non Christi, sed tua quaeris;
Lucri te ducit exitialis amor.
Non minimum quod habes, nimium sed dicere volo,
530
Divide, non cumula: pauper et inde ferat.
Instrue subiectos, vel plebs, ut ovis vel ut haedus,
Errabit; vigilans sis velut Argus ei.
Exemplum, dogma duo sunt: hoc instruit, illud
Allicit. Errantem sic revocare potes.
535
Illi non parcas: est fur, latro, leno, superbus,
Invidus, exactor, ambitiosus, iners.
Sordes evellas; exstirpe crimina, quantum
Est in te, quantum sit tibi posse datum.
Saepe tibi dicas: "Ego non vivo mihi soli,
540
Sed multis honor hic est aliunde datus."
Insipiens audes de multis sumere curam,
Prudens de paucis quam vir habere timet.
Daemon commissis tibi non minus insidiatur,
Quam lupus esuriens insidiatur ovi.
545
Suntque mali plures iustis, Nasone fatente:
Implentur numeris deteriora suis.
Quotidie, tamquam rapidus draco, circuit hostis,
Quaerens quem rapiat unguibus, ore terat.
Est hosti fidei caput intonsum, gena fulta
550
Barba, cui macies extenuata riget.
Iste sub hypocrisi permulcet nectare linguae
Indoctos, virus inde propinat eis.
Acclamans aliis, pastori dicit aperte:
"Cum tu nos doceas plurima, pauca facis.
555
Quod tua lingua sonat, manus hoc operetur"; at ille:
"Non pensare manum, sed mea verba velis."
Subiicit hic: "Ea, quae dicis, si vera putares,
Expleres opere, quod tua lingua tonat."
Sic tua vita refert: "Licitum tibi, subdite, credas
560
Esse, tuus pastor quod facit absque metu."
Deminuit vita vires verbi mala, stultus
Vt vix peccatum luxuriare putet.
Est hic egregius pastor prudensque patronus
Curam commissi dignus habere gregis?
565
Et dixi, pastor, si corripitur, rubet; instes
Plus, pallet; metus hinc patet, inde pudor.
Pallor et iste rubor, pastoris nuper in ore . . .
Sed taceo: nolo dicere plura modo.
Si non pro meritis, sed pro virtute gravaris
570
Sola, non debes immemor esse Ioseph.
Fraternus livor gravat hunc, Aegyptus honorat;
Esuries fratres attrahit, ille fovet.
Gratia cum puero naturae plena faveret,
Firmus ei patris invigilavit amor.
575
Insuper apta puer quia vidit somnia, fratrum
Spiritus invidit: combibit ira dolum.
Praevidit dolus insidias. Puero veniente
Dixerunt: "Somnus cui favet ecce venit.
Occidat et videamus ei quid somnia prosint."
580
Sed Deus innocuo vera medela fuit.
Venditus Aegypti praefectus claruit. Omnem
Afflixit terram non moderata fames:
Suffecit panis Aegypto; namque salutis
Sola Ioseph cura dispositura fuit.
585
Defecitque Iacob alimonia, cumque timeret
Pro pueris, venit nuntia fama ferens:
Fruges Aegyptus vendit. Fratres abierunt
Deni, patre suo praecipiente Iacob.
Deficiente cibo rursus rediere, parenti
590
Dixerunt: vivit filius ecce tuus.
Spiritus illius et vita revixit, et inquit:
"Ne mors praeveniat, vado videre Ioseph";
Venit in Aegyptum nato mediante receptus
Israel, et Dominus multiplicavit eum.
595
Bis denis redolet hoc carmen floribus. Vnum
Excipe: non unum possidet ille locum.
Hos via dictandi recipit flores; dabit illam
Bernardi maior Summa minorque tibi.
Viribus apta suis pueris ut lectio detur,
600
Auctores tenero fac ut ab ore legas;
Elige quod placet et lege; perlegis ecce sub uno
Ordine, quos traxit gloria fama mei.
Semita virtutum catus est Cato, regula morum,
Quem metri brevitas verba polire vetat.
605
Veri cum falso litem Theodolus arcet;
In metro ludit theologia sibi.
Instruit apologis, trahit a vitiis Avianus,
Sed carmen venit pauperiore colo.
Aesopus metrum non sopit; fabula flores
610
Producit, fructum flos parit, ille sapit.
Quae senium pulsant incommoda maxima scribit,
A se materiam Maximianus habet.
Vulnus amoris habet in pectore Pamphilus; illud
Pandit et antidotum subvenientis anus.
615
Ludit Geta gemens quod captus Mercuriali
Arte Iovem lectus Amphitryonis habet.
Persephones raptum qui compto carmine claudit,
Arte nec ingenio claudicat ille suo.
Statius Eacidem stantem cultu muliebri,
620
Virtutem prodit calliditate viri.
Quam sollemnizat usus, tibi turba colenda
Ovidiana magis; quid ferat ille, patet.
Sunt libri satyrae Venusinae bis duo; vultus
Sit licet his durus, utilitate placent.
625
Non iuvenis satyra sed maturus Iuvenalis
Nudat nec vitium panniculare potest.
Verrucis animi non parcit Persius, alti
Ingenii, quamvis sit brevitatis amans.
Circuit et totum fricat Architrenius orbem,
630
Qualis sit vitii regio quaeque docet.
Vergilio servit triplex stylus, et tria thema
Praebent: bos et ager, historialis apex.
Statius eloquii iucundus melle duorum
Arma canit fratrum, sub duce quaeque suo.
635
Lucanus clarae civilia bella lucernae
Imponit, metro lucidiore canit.
Lucet Alexander Lucani luce; meretur
Laudes descriptus historialis honor.
Rufini sordes et virtutes Stiliconis
640
Cui dant thema sapit hic Eliconis opes.
Dat Frigius Dares veraci limite causam
Excidii Troiae, seditionis onus.
Instruit in Troiam Graecos et pandit Homerus
Quae vehat unda rates Argolicumque dolum.
645
Sidonei regis qui pingit proelia, morem
Egregium calamus Sidonianus habet.
Christicolas acies Solimarius armat in hostes
Christi, solius plenus amore crucis.
Herbarum vires declarant carmina Macri,
650
Servat melliniis(?) hunc Medicina suis.
Naturas lapidum varias variosque colores
Qui ponit, lapidem non sapit ille metro.
Petrus Riga, petra cuius rigat intima Christus,
Legem mellifluo texit utramque stylo.
655
Contemnit paleas Sedulius; eligit aptas
Res evangelii, sedulitate metri.
Non aret serie metri, sed floret Arator
Doctus; apostolica facta decenter arat.
Virtutem prudens Prudentius armat in hostem;
660
Quo vitio victo gaudeat, ille docet.
Septenas quid alat artes describit Alanus,
Virtutis species proprietate notat.
Tobias in agro veteri lascivit, et aeque
Re iuvat et metri nobilitate placet.
665
Ars nova scribendi speciali fulget honore,
Rebus cum verbis deliciosa suis.
Quod pueri potent tibi Doctrinale propinat,
Prisci doctoris utiliora legit.
Graecismus recitat peperit quas Graecia voces,
670
Quas Latium dat quae significata ferant.
Bis tres coniungunt prosae modulamina metri,
Tali lectores alliciente modo.
Fontibus e sacris haurit quae dogmata fundit
Prosper, doctrinae prosperitate placet.
675
Scribentis regit arte stylum Rufoque negante
Laudem Matheus Vindocinensis habet.
Enumerat, probat exemplis Liber aequivocorum,
Dictio quot sub se significata gerat.
Felici scribente stylo Felice Capella
680
Nubit Mercurio Philologia deo.
Eximia ratione boat Boetius, ut det
Solamen misero Philosophia viro.
Tractatum titulos laudis Bernardus habentem
De gemina mundi partitione facit.
685
Quam plures alii metri dulcedine quadam
Ducti se legi supposuere meae!
Hos taceo quos fama tacet, sed nolo tacere
Quae teneat pueros metrica cura tuos.
Illos sollicitat dum metrica cura, cor urit;
690
Debent notitiam legis habere meae.
Ad numerum versus quod reddat quisque secundum
Ingenii vires exige, coge suas.
Plana Neoptolemis metri via convenit; illa
Tempore procedant conveniente sibi.
695
Cum fuerit vigor illorum maior, magis illos
Sollicites: currant tum graviore via.
Ergo vias metri graviores scire teneris,
Quas ego distinxi pluribus ecce modis.
Sunt quae praemissis reddunt sua singula verba
700
Carmina, quae tali sunt modulanda modo:
Parcus, avens, cupidus extendit, fabricat, auget
Prata, domos, agros fraudibus, arte, dolo.
Cor, manus, ingenium fingit, parat, invenit artem,
Divitias, fraudem mente, labore, dolo.
705
Sunt inventoris de nomine dicta Leonis
Carmina, quae tali sunt modulanda modo:
Pestis avaritiae durumque nefas simoniae
Regnat in Ecclesia liberiore via.
Permutant mores homines, cum dantur honores:
710
Corde stat inflato pauper honore dato.
Sunt et caudata simili quae fine tenentur
Carmina, quae tali sunt modulanda modo:
Non lignis flamma, nec rebus cor satiari
Praecupidum poterit in ratione pari.
715
Quod prosit, non quod deceat cupidus sibi quaerit;
Sic in eo vitae regula iusta perit.
Sunt medio quae conveniunt et fine vicissim
Carmina; quae tali sunt modulanda modo:
Si tibi nota seges est morum, gratus haberis;
720
Si virtutis eges, despiciendus eris.
Criminibus mersos toto conamine vites;
A vitiis tersos cordis amore cites.
Sunt et caudatis pariter coniuncta Leonis
Carmina, quae tali sunt modulanda modo:
725
Virtutem sequere, virtutis praemia quaere;
Omnia vana tere lucis amore merae
Virtus laudis emit pretium, bona res mala demit:
Hanc dum lingua fremit, pessima saepe premit.
Sunt ad principia quorum fines referuntur
730
Carmina, quae tali sunt modulanda modo:
Hoc moneo ne fas fore credas, optima rerum
Vt carpas, verum prodigiale nefas.
Est Domini donum puri devotio cordis:
Contemptus sordis initiale bonum.
735
Nomina nominibus se concubina maritant.
Ad Christi matrem sic modulare piam:
Aaron virga, rubus Moysi, lampas paradisi,
Caeli porta, decus virginitatis, ave!
Funda David, radix Iesse, vellus Gedeonis,
740
Pacifici solium, foederis archa, vale!
Sunt metra verborum quae combinatio iungit.
Ad Christi matrem sic modulare piam:
Consolare, queror; retine, trahor; erige, labor;
Respice, seducor; auxiliare, premor.
745
Deficio, refice; languesco, medere; putresco,
Ablue; delinquo, corrige; tardo, trahe.
Solum cum solo se iungit nomine verbum.
Ad matrem Christi sic modulare piam:
Captivo succurre; malo miserere; gravato
750
Compatiare; pigro consule; surge reo.
Aspires fragili; faveas humili; domineris
Subiecto; remove flebile; tolle malum.
In metris clausas distinguit dictio triplex.
Ad Christi matrem sic modulare piam:
755
Excute naufragii fluctum; concede salutis
Portum; depressis propitiare viris.
Femineum sexum conforta; bella malorum
Pacifica; precibus imperiosa iuva.
Praesumo voces, quas ordine deinde resumo.
760
Ad Christi matrem sic modulare piam:
Clerum cum populo pia pacifica, rege munda
Mundi per maria, stella Maria maris.
Pacifica pacis mater, rege, filia regis,
Munda mundana flamine plena sacro.
765
Haec quae subscripsi sunt metra reciproca dicta,
Dimidium primi fine sequentis habent:
Filia flecte patrem natum materque precare
Pro natis Evae, filia flecte patrem.
Praevia stella maris de mundi redde procella
770
Tutos; succurre, praevia stella maris.
Retro recurro, metra scando dum talia: Iustis
Supplico virgo tibi sacra, repelle probra.
Probra repelle; sacra tibi virgo supplico iustis.
Talia dum scando metra, recurro metrum.
775
Legem pentametri quaedam quae non patiuntur
Carmina sunt variis sic modulanda modis:
Virgo beata salusque parata, benigna precanti,
Dona rogata dabis cumulata tibi famulanti.
Solvere vincula, pellere singula noxia cures;
780
Sunt mala saecula, sunt modo regula pessima plures.
Qui regis omnia, tolle prementia matris amore,
Da tua gaudia fine carentia sive dolore.
Cum sentis, mentis sit pax; mala fare reatus
Ad matrem, patrem matris fuge, flere paratus.
785
Fac, pia, flagito, regia, clamito, stirpe puella,
Hostica spernere, caelica cernere, splendida stella.
Fac pia regia, flagito, clamito, stirpe puella,
Hostica caelica spernere cernere, splendida stella.
Spes miserorum duxque piorum, florida vitis,
790
Fons bonitatis, lex pietatis; sis mihi mitis.
Cellula mellis, fundis odorem, virgo serena,
Nescia fellis, cui dat honorem nostra Camena.
Optima rerum, lux mulierum, dirige clerum;
Hanc, homo, cura flectere pura non prece dura.
795
Tradideris miseris sceleris purgamina servis;
Tutus erit, poterit, reperit qui te, pia, quaerit.
Felices illae sunt linguae, dicere mille
Quae poterunt tibi laudes, caeli culmine gaudes.
Grata parata veni, quaerenti certa reperta,
800
Dia Maria, Dei genetrix pia, digna, benigna.
Carmina fingo modo, sed quae modo carmina fingo
Qualiacumque fero, sed quae fero qualiacumque
Scribere iussit honor, sed honor quae scribere iussit,
Est regina poli meliori carmine digna.
805
Sordibus immundos mundos fac esse regentes
Gentes, o Domina, mina; prece da, benedicta
Dicta, remordentes dentes vitare rebellis
Bellis, tormentis mentis qui gaudet: adesto,
Esto, non rosa rosa, solamen miserorum.
810
Lumen sanctorum, spes mitis, regia mater,
Sanctorum requies, trepidi dux, vitis honorum,
Spes trepidi, miseri reparatrix, semita pacis,
Mitis dux, reparatrix mundi, iuris origo,
Regia vitis, semita iuris, gloria dulcis,
815
Mater honorum, pacis origo dulcis, aveto.
Pluribus in metris ea, quae debes imitari,
Vidisti; quae sunt effugienda, vide.
Pentameter debet vinclum vitare sequentis
Hexametri. Foedus anterioris habet.
820
Hexametro nunquam, vel raro, quam parit una
Syllaba vel quina, dictio finis erit.
Pentameter praeter dissyllaba cuncta relegat
Sedis postremae de regione suae.
Crebrae concurrunt vocales: surgit hiatus:
825
Hunc hostem series carminis omnis habet.
Litera non veniat eadem repetita frequenter
Et nimis assidue: displicet illa metro.
Eiusdem verbi repetitio tollit honorem
Versiculo, si sit immoderata nimis.
830
Adducunt labem voces, quas terminat idem
Finis, si veniat saepius absque modo.
Lucida si verbi traiectio vel manifesta
Non fuerit, metro dedecus illa sedet.
Talibus instructus sedet in laqueo laborinti,
835
Carcere clamoso luctisonaque domo.
Tarda venit gravitate pedum Genitrix elegorum;
Maesta refert, maesti compatiendo malis:
"Affligunt miserum cathedrae pestes, labor, ira,
Paupertas: te plus torquet avara manus,
840
Quae non dat gratis, quod gratia postulat, immo
Se facit ingratam conditione Deo.
Gratia quem genuit, Simoniae filius esse
Audet: pro pretio spirituale locat,
Formandi pueros venditque licere, nec illud
845
Dissuadet Simonis perditione timor.
Quae Veterum statuit celebris devotio, tollit,
Vel minuit, plene percipienda negat.
Vel dat avaritiae velamen legis iniquae,
Ius fingit, quod te cogit habere ratum.
850
Mercedis socius, sed non vult esse laboris;
Absque metu, quod non seminat, ipse metit.
Hic iubet, estque tibi parere necesse iubenti
Prompta servitii sedulitate tui.
Si non mancipii ritu mandantis obedis
855
Praeceptis, pacis integritate cares.
Hoc etiam deflet querimonia nostra laboris
Quod sic decrescunt emolumenta tui.
Sudoris pretium mendax astutia, primum
Quod tibi promisit, apocopare solet.
860
Hic pretium tibi dimidiat, totum negat alter,
Vociferans natum nil didicisse suum.
Iste dedisse tibi iurat quod non dedit. Ille
Dat mellis verbo plurima, pauca manu.
Ne merces pereat tua, mercenarius actor
865
Tristis ad antidotum iudiciale fugis.
Iudicis examen si quid dat, dividit illud
Lingua patronantis, nec tua bursa tumet.
Est tibi causa tuae paupertatis triplicata,
Maior prima, secundaque maxima, magna sequensque.
870
Corruptae quidam sunt indolis, ut meliora
Displiceant, placeant deteriora sibi.
Factis illicitis, inhonestis, turpiter audent
Aetatis florem depretiare suum.
Non placet his cera, sed nummus; non stylus, immo
875
Talorum iactus; non trocus, immo globus.
Pro studio cauponam, pro doctore tabernae
Provisorem, pro codice scorta colunt.
Cum non sunt puri, nec sunt pueri; puerile
Nil faciunt, nec se purificare solent.
880
Depuerant pueros alios vitiis quia puros
Inficiunt: scabie sic ovis urget oves.
Effrenes quosdam vexat vesania mentis;
Frenum non dat eis excoriata cutis.
Non hos mel verbi, monitus urtica, cicuta
885
Virgarum paci conciliare potest.
Iurgia dictamen, convicia lectio, pugna
Metrum, lis norma talibus esse solet.
Iurgia dulcescunt, sapiunt convicia, pugna
Convenit, et redolent litigiosa feris.
890
Decipiunt multi natura vulpis iniquae,
In ficta fabricant simplicitate dolos.
Angelicum vultum praetendunt, daemonis artem
Occultant, fraudis ebrietate fluunt.
Limum sub gemma, sub melle tegunt aconita,
895
Spinam sub flore, sub speculoque lutum.
Gaudent si socios occulte laedere possint,
Insontes culpis ins[t]imulare student.
Simplicitas simulata, mali simulatio simplex
Incautos telo praegraviore ferit.
900
Non paucos inflat ventosa superbia, pestis
Luciferi, caeli perniciosa lues.
Forma, scientia, res parat haec, parit illa ruinam;
Impia mater adest, impia nata ruit;
Elatosque parens haec perniciosa, ruinae,
905
Invidiae proles duplicitate necat.
Hi spernunt humiles nullosque pares patiuntur;
Cunctis se paribus dispariare student;
In reliquis dominari, prae reliquis venerari
Arbitrioque volunt liberiore frui.
910
Argueris verbis: vesicae more tumescunt;
Ranizare parant turgidiore sono.
Castiges vergis: furit indignatio; vultus
Defluit, ut cera liquitur igne nova.
Sunt hebetes: formam prius inscribes adamanti
915
Quam capiant, quod eis traditione seris.
Intus contemnit ictus, et ager lapidosus,
Quamvis grana seris, fructificare negat.
Malleat assidue, nec ferrea corda monetat
Lingua, caput cruciat labilitate tuum.
920
Sunt qui doctrinae cedunt velut unda sigillo:
Quod subito capiunt, inveterare nequit.
Est cerebrum fluidum, vas futile, vas sine fundo,
Vas in quo fusi nil remanere potest.
Quos facit instabiles levitas mentis, locus unus
925
Non placet his studii, sed duo, sive decem.
Est certus super his ut qui cauda tenet anguem:
Servitii poscis emolumenta: fugit.
Prothea praesentant alii; variata voluntas
Exterius vultum divariare solet.
930
Displicet his quod iam placuit, studioque petita
Spernunt, iam spreta concelebrare student.
Mane, petendo scolas, qui cum testudine serpunt,
Saltatu leporis vespere tecta petunt.
Quaelibet hora brevis discendi longa videtur,
935
Cessandique dies emutilata sibi.
Doctrinae verbum placet invitis ita, sicut
Taxus api, catto balnea, virga cani.
Non poterunt Algorismi bis quinque figurae
Causas offensae dinumerare tuae.
940
Pestis maioris querimonia nostra laboris
Non poterit breviter non meminisse tui.
Cor tibi decoxit curae studiique caminus,
Afflixit corpus Parisiana fames.
Sicut Parisius est divitibus paradisus,
945
Sic est pauperibus insatiata palus.
Deinde tibi fornax fuit Aurilianis, alumna
Auctorum, Musae fons, Heliconis apex.
Vnde reversus eras nudatus veste, lacerna,
Pallidus, exilis corpore, rebus inops.
950
Sed nunc cura gregis te mancipat, urit et artat
Officii iure, sedulitate, metu.
Pervigilata tibi face nocturna, recitata
Saepius excerebrat lectio mane caput.
Taedia multa tibi surgunt, sibi condita quisque
955
Dum reddit, solo te residente loco.
Nec minus affligit te declamatio mane
Et sero pueris continuata tuis.
Dicere materias puerorum viribus aptas
Crux gravis est curae quotidiana tuae.
960
Versus audire, naevos ostendere, limam
Addere, non levis est versiculosa lues.
Quamvis quotidie repetas dictando salutem.
Eventu tamen est haec aliena tibi.
Dogmatis in cathedra de lana saepe caprina
965
Officium sedis iudicialis habes.
Surgunt hinc inde puerili mente querelae,
Aures convellit vox lacrimosa tuas.
Partibus auditis quidquid disponis in illis,
Virgae censura praecipis esse ratum.
970
Res onerosa tibi culpis infligere poenam,
Multotiens multas dissimulare graves.
Si tua dissimulat industria pro puerili
Culpa, lingua patris asperitate furit.
Respondet culpae sua debita poena, parentum
975
Te pulsant irae, iurgia, probra, minae.
Computus omnis erit insufficiens numerare
In cathedra lites quot patiare graves.
Quod sit onus, nec honor, probat experientia veri,
Diversas rudium tot cohibere manus.
980
Ascendunt cathedram qui non didicere, docere
Praesumunt, spondent plurima, pauca ferunt.
Plus nomen sine re, quam rem sine nomine quaerit
Simia doctoris: hoc patet, illa latet.
Indocto doctus cedit, quia plus placet alter,
985
Quo placata manus substituentis erit:
Psittacus anseribus, cornici cignus, alauda
Ascalapho, corvo dat Philomena locum.
Fessa labore viae metam figo, metra claudo:
Claudico, pes nutat integritate carens.
990
Sarcina doctoris qualis sit, qualis habena,
Percurri calamo fragili. Calamus subit ecce
Alter, cuius erit non magna diaeta docenti.
Sollicito non sit ignota peritia, cuius
Clauditur in numero vis tota: quod indicat eius
995
Nominis indicium: numerum nos dicimus illud,
Quod Graeci rigmon. Trahit hinc ars rigmica nomen.
Et sunt qui numerant tria: membrum, syllaba, finis
Consimilis melica vox, cuius mel pluit auri.
Est rigmus varius: simplex est unus, et alter
1000
Compositus. Simplex, cuius non sunt variatae
Partes, sed similes. E contra non habet aequas
Compositus, sed dissimiles. Modulatio rigmi
Simplicis est varia, quae tali luce resplendet
Exempli. Videant oculi quod dicitur auri.
2.
Fac, Maria,
Coecis via,
Maris stella,
Dei cella,
5
Me vitare
Et calcare
Mundi caenum
Malo plenum.
Sordibus immundus
10
Non est mundus mundus.
Eius in sentina
Gravis est ruina.
Quamvis sit in hora
Florens, sine mora
15
Mundi res arescit
Et cito decrescit.
Hic mundus est sophista:
Quod promittit in ista
Via vitae non solvit,
20
Ad alios devolvit
Quaesitum in labore,
Possessum in timore.
In vestitu deaurato
Quae assistis regi nato,
25
Virgo mater speciosa,
Mundi placa procellosa.
Florens rosa sine spina,
Dulcis aegro medicina,
Culpae veniam propina.
30
Medicinam aeger quaero.
Si me sanas, sanus ero:
De te, rosa, non despero.
Mundi salus et regina
Aurem tuam huc inclina
35
A tabe me serpentina
Purga; mundum fac, festina.
Caeli decus et lucerna,
Thronus regis, lux superna,
Angelorum laus aeterna,
40
In hoc salo me guberna.
Ave, vena veniae,
Fons misericordiae,
Castitatis lilium,
Trinitatis solium.
45
Ave, mater regia,
Regis nati filia,
Virgo paris nescia;
Salus in exilio,
Mitis consolatio,
50
Me commenda Filio.
Ex te, virgo virginum,
Lucet lumen luminum;
In salutem hominum
Caeli paris dominum.
55
In tenebris oritur
Lux, quae non extinguitur
Nec eclipsim patitur,
Sine qua nec vivitur.
Christus, redemptor saeculi,
60
Pro culpa sui populi
Teneri morte voluit,
Suos perire noluit.
Quae bibit mortis pocula
Christus in cruce singula
65
Sunt miseris piacula.
Quod factum est divinitus,
Hominis cessat servitus,
Qua tenebatur subditus.
Pati Christum oportuit.
70
Hostem vicit ut debuit,
Sub carnis veste latuit
In luctu qui praevaluit.
Arcem regens aetheream
Assumptae carnis trabeam
75
Cruore vexit rubeam
Ad regiam sideream.
In coena Christo sedente
Voluptatis de torrente
Potavit Iohannes mente.
80
Mente Iohannes potavit
Et ei, dum exulavit,
Caelum Deus revelavit.
Revelavit Deus caelum:
Illi vovit carnis velum
85
Quod non sentit hostis telum.
3.
Simplicium species concordi lege marites:
Compositas generant. Quali modulamine currant
Huius in exempli speculo speculeris aperte.
Crucis triumphale lignum
5
A cunctis fidelibus
Praedicetur laude dignum
In terrarum finibus.
Lignum admirabile
Et mirae virtutis,
10
Cui non est simile,
Arbor est salutis.
Haec est clavis maxima per quam rex caelorum
Fregit vectes ferreos, portas inferorum:
Per quam plene corruit vis daemoniorum,
15
Victus hostis perdidit praedam spoliorum.
Haec est clavis regia per quam reseratur
Paradisi ianua, ultra ne claudatur,
Qua nullus ingreditur nisi qui probatur
Esse Crucis servulus: hic ultro vocatur.
20
Arbor nota
Sancta tota
Nostra tergens scelera,
Gradus caeli,
[S]pes fideli,
25
Quaeque pellis aspera.
Vexillum victoris,
Scala peccatoris
Crux est et redemptio,
Munimen et scutum
30
Contra hostes tutum
Suo beneficio.
Crux, columna perelecta,
In deserto quae erecta
Divino fulcimine
35
Morsus sanat serpentinos,
Cultos praebet et divinos
Suo medicamine.
Crux est salus populorum,
Reparatrix saeculorum,
40
Finis mortis et dolorum,
Reprimit daemonia.
Talentum mundi portavit,
Viam vitae demonstravit,
Caput hostis conculcavit,
45
Cessavit iniuria.
Ligni crucis consecrator,
Terrae, maris, caeli sator,
Verae legis verus lator,
Miserorum miserator,
50
Pater almi luminis,
Tibi laudes damus vitae:
Vtinam demus peritae!
Da post cursum huius vitae
Vt simus Israelitae,
55
Servi tui numinis.
Mundi huius debilia
Qui eligit ut fortia
Omnia sic confundat.
Petrum intentum retibus
60
Vocat de maris fluctibus,
Hic suas res pessumdat.
Caelesti tracti gratia
Petrus, Andreas retia
Derelinquit et Maria
65
Ac Dominum sequuntur.
Redemptoris discipuli
Et piscatores populi
Iudices huius saeculi
Statim efficiuntur.
70
Multis fulget miraculis
Petrus, suis umbraculis
Per plateas in lectulis
Positis, et his singulis
Largit sanitatem.
75
Messiae invocatio,
Tabitae suscitatio,
Haec fidei probatio
Nobis in Dei filio
Praestet securitatem.
80
Persecutor christiani
Nominis Saulus, insani
Lupi more,
Vocis terretur clamore:
"Persequi me manu, ore
85
Bonum reris.
Durum est nec potens eris
Contra stimulum si quaeris
Calcitrare."
Confortatus praedicare
90
Paulus coepit affirmare:
"Hic est Christus."
Laurentius laureatus
Bonum opus operatus
Est. In fide claruit,
95
Tyranno praevaluit.
Assus clamavit de prunis:
"Versa manduca quae punis;
Nam opes Ecclesiae
Datae sunt inopiae."
100
Nycholae, flos pastorum,
Tuis precibus salventur
Et a peste liberemur,
Cum sis gemma confessorum.
4.
In valle miseriae patimur concives
Primae matris vitio cum calore nives.
Hostis verbo credidit: "Comedas et vives".
"Intolerabilius nil est quam femina dives."
5
Adae culpae sarcina crevit in immensum,
A quiete cecidit laborem in densum,
Vxoris consilio dum dedit assensum,
"Prodiga non sentit pereuntem femina censum."
In mundo degentium multi sunt errores;
10
Multiplex afflictio et corrupti mores,
Matrum parientium varii dolores.
"Nutrices tolerant fortuna urgente labores."
Proniores hominum sunt ad mala mentes,
Quas divellunt undique peccatorum sentes,
15
Carnis petulantia quos fecit amentes.
"Sentit adhuc proles quod commisere parentes"
Indulgentes plurimi cibo delicato
Toto nisu serviunt ventri dilatato,
Vivunt sine regula, pecus ut in prato:
20
"Sunt quibus in solo vivendi cura palato."
Terrarum possessio, sacci magnitudo
Quibus visa fuerit magna celsitudo,
Rerum sugunt copiam de Fortunae ludo.
"Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo."
25
Sunt qui de miseriis et fortunis imis
Aliorum gaudeant; sed tristantur nimis
Si vicinis faveat Fortuna sublimis.
"Invidus alterius rebus marcessit opimis."
Saeviunt in subditos, audi, dicam mira,
30
Qui praesunt, tyrannide opprimunt et dira;
Non exemplo praeeunt, sed via delira.
"Seditione, dolo, scelere, atque libidine et ira."
A caelesti lumine vitam homo nactus,
In Dei servitio dirigat ut actus;
35
Famulari domino differt piger factus.
"Languida segnities hodiernos crastinat actus."
Aspirante Deo tenet optatum mea portum
Anchora. Sit virtus patri, sit gloria nato
Spirituique decus, qui non idem sed idem sunt:
40
Triplex alteritas, simplex essentia trino
Est unique Deo, cui mundi machina paret.
Lector, condoleas, Everardi carminis ullam
Si cariem videas. Vigilet correctio limae,
Dormiat invidiae detractio: nemo beatus
45
Ex omni parte. Mala sunt vicina petendis.