Florus Lugdunensis carmina 7

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Lux mihi pura deus, deus est mihi vivida virtus,

Nec tenebras igitur, nec mortis iura verebor.

Hoc tutore mea et munitur denique vita,

Ne me dira loco possit formido movere,

5

Sed spernam cunctos robustis viribus hostes,

Qui properant nostras malis absumere carnes.

Ecce meum tanto pulsant qui turbine pectus,

Robore contrito tristi periere ruina.

Sive ergo castris sedeant, seu proelia temptent,

10

Ponam corde metum, spem tota mente resumam.

Vnum est, quod caeli dominum terraeque poposci,

Quodque ardens nimio voti fervore requiram,

Vt maneam cunctis Christi sub moenibus annis,

Ipsius ex sancto succensus semper amore

15

Saepius aeterni visam sacra limina templi.

Hic me namque, feris cum cingerer undique bellis.

Sub proprio abscondit thalamo, velisque sacratis

Obtectum grata nimium confovit in umbra.

Hic me praevalida saxi sublimis in arce

20

Constituit saevosque super pius extulit hostes,

Quo subiecta meus temnet certamina vertex.

Ibo igitur sacri veneranda per atria templi,

Ac munus laudum Christi devotus ad aram

Persolvam gaudensque melos et carmina dicam:

25

O deus, aetherii censor mitissime regni,

Pande salutiferas maestis clamoribus aures,

Quosque gemens fundo miseratus respice fletus.

Te mea vult facies, te mens, te corda precantur,

Conspectum faciemque tuam, pater alme, requiro.

30

Neve pios oculos, sanctum neu subtrahe vultum,

Neu famulum dominus bello incumbente relinque.

Esto mihi clemens potius fidusque patronus,

Nec me contemptum truculentis desere monstris.

Meme quippe feri quondam liquere parentes,

35

At bonus hic dominus dulci pietate refovit.

Pande mihi rectum perplexa per avia callem,

Legis et eximiam tribue fulgere lucernam,

Ne ferro accinctos incurram nescius hostes,

Sed duce te gradiar inimica per agmina tutus.

40

Nam me falsiloqui cinxerunt undique testes,

Nil tamen insontem mendatia vana nocebunt,

Sed mendax proprium portabit lingua reatum.

Ast ego confido domini quod gaudia larga

Vitali in patria laetus sine fine videbo.

45

Expecta dominum constanti corde benignum,

Semper et adversis conflige viriliter armis,

Nam bona perpetui patiens feret inclita regni.