Raymundus de Rocosello certamen anime 1

Testo base di riferimento: M. Rener, 1980

Altre sezioni


Invocacio ad archiepiscopum Narbonensem

 

Princeps virtutum, fidei memorabile scutum,

Moribus imbutum, quem vita facit bona tutum!

Presul, Petre, bone, pacis fideique patrone,

Vrbs bona Narbone te preminet opilione.

5

Extirpas hereses, vir in omni docmate preses,

Qui bonus et pius es, ad nulla decentia deses.

Est per te capta regio bona, dulcis et apta:

Que fuit invalida valitura Valencia fiat,

      Quid valeat valida, crux veneranda sciat!

10

Dat sacra gaudia parta Valencia terra valoris,

Omnibus hanc pia summa potentia protegat horis!

Muniat et mundet, ibi copia pacis abundet,

Hanc ut fecundet, doctrina salutis inundet!

Lux prelatorum, renovans bona gesta priorum,

15

Istam metrorum brevitatem sume novorum!

Hoc opus emenda, quia vix opus est sine menda,

Addas addenda removens que sunt removenda!