De passione Christi
Eruit a tristi nos funere passio Christi.
Quando pependisti, nos, Christe, pati docuisti.
Omnibus ostendit, cruce Christus quando pependit,
Quod sic ascendit, qui luminis ad loca tendit.
5
Insons sic passus agnus, clibano crucis assus,
Monstrat, quanta pati mereamur contaminati.
Sponte pius medicus languet, languentis amicus,
Morbus ut antiquus superetur et hostis iniquus.
Dux opportunus, super omnia munera munus,
10
Qui Deus est unus, cruce vicit funere funus.
Christi sancta caro cruce fuso sanguine claro
Nos precio caro de carcere traxit amaro.
Christus in ore favus, quem transfixit cruce clavus,
Plagis quinque cavus docet, ut non sis, homo, pravus.
15
Pauper et inmensus terrena supernaque mensus,
Pro te suspensus Christus fuit in cruce tensus.
Quod fuit insanum, per Christi vulnera sanum
Est genus humanum, nulli sit credere vanum.
Quondam contemptus homo, fraudibus hostis ademptus,
20
Nunc est exemptus, Christo redimente redemptus.
Vim vincendo trucis Sathane, nos, Christe, reducis
Ad patriam lucis asperitate crucis.
Quanta Dei pietas sit, cuncta recenseat etas,
Que mentes letas facit insuper esse quietas!
25
Funeris auctorem stravit spargendo cruorem
Et laticis rorem salvans per utrumque liquorem.
Fallitur ars arte, deletur cautio carte,
Rem proprii iuris tollit repetitio pluris,
Perdidit iniustum presumens perdere iustum.
30
Ob peccatorum gravitatem nemo suorum
Vivens desperet, qui Christo firmiter heret!
Dat gravibus morbis medicinam conditor orbis.
Confessus latro cissusque doloris aratro
Eximitur baratro, quia tempore creditur, atro.
35
In cruce pendente pro nobis Omnipotente
Omnia non lente paciuntur cum paciente.
Christi tormenta reserant veterum monumenta,
Pro quibus intenta turbata pavent elementa.
Omnia finiri cupiunt in funere miri
40
Obstupefacta viri, se lugent cuncta feriri.