De dulcedine et patientia divina
Rector rectorum Deus est, dominus dominorum,
Gloria sanctorum delens peccata reorum.
Gloria sit patri, sit Christi gratia matri,
Qui nos de baratri carbonibus eruit atri.
5
O, qui cuncta regis certo moderamine legis,
Clamant ora gregis tibi laus et gloria regis!
Sanctorum merces, Deus, es, qui cuncta coerces,
Contritis parces, Deus, et superas dabis artes.
Est Deus in mente fidei precepta tenente,
10
Quo succurrente datur illi palma repente.
Est Deus in corde, quod criminis est sine sorde.
Quam bonus et dulcis Deus est, qui cuncta gubernat,
Nemo sub illius censura vivere spernat!
Dulce Deum fari, sed dulcius est meditari,
15
Hunc oculi clari possunt anime speculari.
Per salvatorem, si diligit eius honorem,
Sentit dulcorem pia mens et amoris odorem.
Verax non fallax Deus est, dulcedo suavis,
Hic indeficiens dulcor amara fugat.
20
Indignos dignus dignans Deus equus iniquos
Iniustos iustus iustificare valet.
Non desertores desertus deserit, immo
Sustinet, expectat, si redeant ad eum.
Dona dat ingratis et gratos gratia gratis
25
Pulsis peccatis efficit esse satis.
Heu, graviter lapsos quotiens erexit et egros
Sanavit lesis dando salutis opem!
Oppressos relevans fessos requiescere fecit,
Replevit vacuos purificando reos.
30
Pravus sepe bonus, melior fit et optimus; hoc non
Consequitur per se, sed bonitate Dei.
Res est miranda, memorabilis et veneranda,
Quam Deus in nobis miserando facit sine nobis.
Virtutem donat et pro virtute coronat,
35
Ac in mente bona regit et cumulat sua dona.
Incipientes, proficientes, pervenientes,
Ditat egentes gratia, mentes recta volentes.
Nos faciens et proficiens Deus optima dando,
Proveniens et subveniens est salvificando.