De pugna contra demones
Serpentis morsus tibi ne noceant, fuge prorsus!
Vt scamis coluber, sic demon fraudibus uber,
Sanctos offendit, contra quos recia tendit.
Esse solent plures in caro tempore fures;
5
Ergo tuas tu res caute defendere cures!
Mentem refrena valida racionis habena,
Funere ne plena Satane bibat atra venena!
O Christi docte venerator, deprecor hoc te,
Hac vite nocte studeas incedere docte!
10
Turba turbantem Sathanan, reprobans reprobantem,
Constans constantem subigas, superans superantem,
Fallens fallacem pugil hostem rumpe rapacem,
Respue mendacem, quia temptat frangere pacem.
Sis vigil in vigiles, pugil in pugiles, cape viles,
15
Iam tibi dissimiles frangas fragiles, bone miles.
Ledere non poterunt, te qui prosternere querunt,
Si non sponte cadas, inimicis te nisi tradas.
Servus vis esse, cui deservire necesse
Est, si prodesse non vis, viciis sed inesse.
20
Est fatuus vere, dominum qui querit habere,
Qui nullum regere scit, sed feritate nocere.
Funereos Sathanas laqueos extendit ubique,
Sic et eos facit esse reos, quos fallit inique.
Plebis prefectos satagit seducere rectos,
25
Vt sic subiectos teneat caligine tectos.
Casus maiorum gravis est iactura minorum;
Pascua dimittens dum pastor oberrat, oberrant
Erroris comites simplicitatis oves.
Discipuli proprio dubitant dubitante magistro,
30
Tirones fugiunt aufugiente duce.
Peccat peccante domino famulus, patre natus,
Vrbs capitur captis, qui vigilare solent.
Languentem languens vix curat, vix maculosum
Vir maculis plenus mundificare potest.
35
Rege cadente cadit regimen, rectore ruente
Corruit omnis plebs cum fluitante fluens.
Concusso capite quatiuntur membra parata
Cum paciente pati, cum moriente mori.
Talis plebs qualis prelatus, honestus honestam
40
VDans exempla reus efficit esse ream.
Vita senum laqueus iuvenum; peccare minores
Lapsi maiores faciunt, mortis via fiunt.
Temptat prelatos elatus demere demon,
Edificata cadunt, quando columna cadit.
45
Non tumeas, cum fas tibi non sit, quando triumphas,
Grates redde Deo tibi succedente tropheo!
Hostis adhuc restat, contra te nocte die stat;
Luctator victus, licet a virtute relictus,
Rursus luctari saltem cupit, insidiari,
50
Vt, si non marte, luctantem conterat arte.
Devicti dira sic crescit demonis ira,
Victus victorem temptat, victoris honorem
Tollere conatur, nec cessat, dum superatur.
Vno peccato dimisso vel superato
55
Cetera succedunt, que vix a mente recedunt.
Mittit et amittit Sathanas quandoque sagittam,
Mox aliam subitam parat, optans tollere vitam.
Demon prostratus, nocumenta parare paratus,
Differt tentare; si gliscis querere quare:
60
Vt mens victoris torpescat pacis in horis,
Vt stet secura, nec prevideat nocitura.
Mox bello tacito redit insultu repetito,
Sauciat incautum, renovato crimine lautum
Inquinat et peius solito feritas ferit eius.
65
Sanatus privat se vita, dum recidivat.
Peior quam lapsus est in peccata relapsus.
Pressus ab oppresso vix differt, eger ab egro,
A graviore gravis, a recidente cadens.
Vix recidens plerumque cadens consurgit, uterque
70
Casibus eripitur eripiente Deo.
Febris amara nimis, sed amarior est iterata,
Disrumpi corda vix triplicata potest.
Vix valet avelli mos priscus, non cito pelli,
Secta nec avulsa rediviva repullulat herba,
75
Cum radix superest, languor abesse nequit.
Si non affectus peccandi submoveatur,
Sepius effectus culparum multiplicatur.
Descensus levis est, gravis ascensus; veteranum
Cura brevis morbum vix removere solet.
80
Omnes Omnipotens omnino tollere morbos,
Inmundos mundus mundificare valet.
Que sub amicicie specie seducit amicum,
Fraus occulta magis quam manifesta nocet.
Vini sepe boni solet in dulcedine poni
85
Virus mortiferum, celat scelus unio rerum.
Crinis formosus facit, ut lateat scabiosus,
De fructu ductus vermis vorat intima fructus.
Demon damnosus fit ficte religiosus,
Potus damna mali tribuit sub tecmine tali;
90
Sub specie recti rectos facit ad mala flecti
In gustu mellis miscens absinthia fellis.
Procurat Satanas, ut amet species homo vanas
Et pelles planas, gentes fallendo prophanas.
Fiunt peccata circa primordia grata,
95
Sed consumata vilescit pestis amata.
Durat dulce parum, numquam finitur amarum.
Delet patratum confessio vera reatum;
Fit novus ex vetere peccata studens sua flere,
Est liber factus, Sathane de carcere tractus;
100
Sed, sicut nostis, tunc callidius nocet hostis.
Tristis ob amissa corrumpit corda remissa,
Fraudes ingeminat, incognita bella propinat.
Vulnerat hostis premeditans impremeditatum,
Improvisa vagum sepe sagitta ferit.
105
Cum mens dormitat, inimicum non bene vitat;
Vir vigil evadit, qui non post somnia vadit,
Qui discernentis timet iram Cunctipotentis,
Qui se cognovit, qui Christo vivere vovit,
Mendicos fovit et opes a mente removit.
110
Qui cupiunt dici Christi comites et amici,
Vitent victrici virtute dolos inimici.
Celestis custos iuvat in certamine iustos,
Edocet indoctos mittens ad prelia doctos,
Solatur fessos relevans a pondere pressos,
115
Dispersos unit et inermia pectora munit,
Provehit armatos et honorat ad arma paratos.