De invidia
Invidia peius nichil est, nocet impetus eius.
Invidie pestis dolet alterius bene gestis.
Invitus testis animis est livor honestis.
Est grave tormentum livor monstrumque cruentum,
5
Culpe fomentum, mentis labor et nocumentum.
Invidie telum procellit pectus hanelum,
Non sinit hoc velum, quos velat, cernere celum.
Iustus homo celat, pravus secreta revelat,
Fraudes protelat, ut damna ministret, hanelat.
10
Miscet homo dirus cum vino funebre virus.
Crede meis iussis, non emulus aut querulus sis!
In senio, tu scis, tua ledet viscera tussis.
Non velud Herodes noceas, ne te baratro des,
Mentis custodes studeas si credere, prodes.
15
Qui sensus quinque regis, arma nocentia linque,
Pestis longinque mala tolle dolosque propinque!
Invidie morsus est pestis sontica prorsus.
Flebilis invidia morbus gravis absque salute,
Nox splendore carens, absque quiete labor!
20
Lesio virtutum, crux carnis, abusio mentis,
Febris continua, pestis iniqua noces!
Cetera cum vicia profugam dulcedinis umbram
Parturiant, penas tu tibi seva paris.
Invidie vicium vicio damnosius omni,
25
Incipit hic eius pena nec esse sinit.
Pallidus, invidus impia, turpia vult, operatur,
Perfidus, hispidus omnia noxia premeditatur.
Invidus, indignus requie dolet, inde malignus,
Vnde Deo dignus homo vult gaudere benignus.
30
Despicit, inficit invidus, alterius nece gaudet,
Deficit, officit, omne patrare scelus miser audet.
Detrahit absenti, studet insultare dolenti,
Plectitur ingenti cruciatu, clade nocenti.
Luce carens morum flet successus aliorum,
35
Damna propinquorum, casus molitur eorum.
Auribus, olfactu, viscoso lumine, tactu
Et lingua duplici nocet huius fraus inimici.
Invidus, horrificus, licet ore putetur amicus,
Mulcens, pacificus, animo tamen est inimicus.
40
Iustos diffamat, fingens mendacia clamat,
Delicet, ut perimat, quod nocet, illud amat.
Optima disiungit et pessima federa iungit,
Vt coluber pungit, quem pertimet, odit et ungit.
Omnibus infestus, clandestinus et manifestus,
45
Ni noceat, mestus, miser est, vagus ac inhonestus.
Tellurem cernit et celum cernere spernit,
Ad veniam lentus, irascibilis, macilentus,
Pacis conventus conturbat homo truculentus.
Crudus crudelem furit et fremit hostis in hostem,
50
Quando potest, adimit comoda, damna parat.
Semper insidiis inimicis est inimicus,
Alter in alterius prosperitate dolet.
Cum proprio cultro se sauciat, invidus ultro.
Qui vult iniustam iustis infligere penam,
55
Pena retorquetur in caput illa suum.
Iudicio digno populo dans damna benigno,
Plectitur in ligno reus Amon corde maligno.
Hic importunus nocuit, quia pluribus unus
Iusticie munus habuit paciens grave funus.
60
Emulus obsequitur, dum persequitur maledictus,
Invitus prodest, dum furiosus obest.
Dum reprobat reprobus reprobando probi probitatem,
Ipse probabiliter hunc probat esse probum.
Est manifesta probacio, quam reprobacio firmat
65
Hostica, quam firmam vox inimica facit.
Proficit officiens et opem fert hostibus hostis,
Non ex proposito sed faciente Deo.
Lima novat ferrum, fornax examinat aurum,
Eruta de paleis grana flagella trahunt.
70
Pulcrum, robustum reddit tribulatio iustum;
Rectos exercet, peccator quando coercet.
Multimodis morbis habitator plectitur orbis,
Diversa clade proles consumitur Ade,
Vt viciis mersi caveant peccare reversi
75
Ad plasmatorem; qui peccantes per amorem
Verberat, ut purget, ne semper puniat, urget.
Cum premit iniustus, non desperas, homo iustus,
Oret robustus, ut in igne probetur iniustus!
Verberibus parcens pater odit, diligit argens;
80
Qui castigat, amat, quod amet, sapientia clamat.
Vir sub utraque mola molitur pro duplice stola,
Religiosa stola crux est et regula sola.
Angelus invidie deiectus ab arce sophie,
Protinus invidit, primos homines ubi vidit.
85
Sonticus insontem frater fratrem iugulare
Pro livore Cahym non dubitavit Abel.