Raymundus de Rocosello certamen anime 43

Testo base di riferimento: M. Rener, 1980

Altre sezioni


De malis pastoribus

 

Ve, qui suscipitis regimen, curas animarum,

Fructus colligitis, curam nec habetis earum!

Non affectetis cum laudibus esse magistri,

Sponte laboretis humiles servire ministri!

5

Sint reminiscentes et docmata sacra scientes,

Moribus ornati, populis prodesse parati

Christi precones hortando per regiones!

Se fragiles cernant et lucra nocentia spernant,

Iuste discernant, animas quicumque gubernant!

10

Ve, vobis stultis, qui vellere vellera vultis!

Lac, lanam petitis et oves laniare sititis!

Lanigeras nostis tondere velut ferus hostis,

Impingando cutem nescitis amare salutem.

Vt quid oves tondes, pastor, quas pascere spondes?

15

Si quod habes non des, perdes quecumque recondes.

Segnis prelate, queretur grex tuus a te,

Quot tibi commissi, tot sunt ad Tartara missi!

Desinat esse malus moderans regimen populorum,

      Pendet ab ipsorum namque salute salus!

20

Plebis rectorem largum decet esse datorem,

Auxiliatorem divinum propter amorem.

Rector prodesse velit et non optet obesse.

Prepositi, bene dispositi, quod obest fugientes,

Pro grege solliciti sint edomiti sapientes!

25

Ve, qui divinam non sponte datis medicinam!

Qui cupitis medici non re sed nomine dici,

Sumitis integros reditus et proditis egros;

Egrotos fugitis et morbos non aperitis.

Qui causam nescit, curare malum minime scit,

30

Se iactans medicum simulator fallit amicum.

Quam gravis est morbus medicus minime videt orbus.

Non est venalis sacra res vel spiritualis,

Quam decet impendi, non debet gracia vendi.

Largus homo prebet cito, quod concedere debet.

35

Ve, qui peccatis peccatoresque gravatis

Corpus adornatis, anime talamum maculatis!

Qui nunc ridetis, nec flenda modo mala fletis,

Qui studiis spretis radio virtutis egetis,

Qui lascivitis carnis viciis repetitis,

40

Qui non instruitis: populo pereunte peritis!

Compugnant, ecce, velut olim ventre Rebecce,

Ecclesie nati matrem vexare parati.

Posterior cupit esse prior, dominando preesse,

Anterior fit deterior, qui vovit obesse.

45

Numinis immemores ad lucra lupis leviores,

Audent maiores sine iure gravare minores!

Culmine qui funguntur raro dulciter ungunt,

Fortiter emungunt populos, ut scorpio pungunt.

Presunt pastores, ovium qui vellera vellunt,

50

Desunt pastores, segetem zizania pellunt.

Presunt predones, bona vastant sacra latrones,

Quorum sermones concinnant ambiciones.

Multi messores, pauci sunt orbe satores,

Sed detentores segetum rarique datores.

55

Constat et est notum, quod habet synagoga nepotum

Dona sacerdotum, vorat hec generatio totum.

Vt laniant torvi coperta cadavera corvi,

Sic cleri dotes veniunt lacerare nepotes.

Sacra sacerdotes dant, ditant inde nepotes,

60

Furta videre potes, que fecit fur Scariotes.

Omnes cognati, licet ingrati quasi grati,

Vastant prelati reditus, dare nulla parati;

Conveniunt autem pecudes quasi lambere cautem,

Incautum caute; vivit cognacio laute.

65

Ob laudum pestes dat eis prelatio vestes,

Anna, dapes et equos et opes; sic fallere cecos

Ceci noverunt; non Christum sed lucra querunt.

Currunt ad curas ovium penasque futuras

Non metuunt duras, fallunt animas perituras.

70

Ei prodest et obest honor et prelatio multis:

Officium prodest et obest elatio stultis.

Funebris ambicio fugiens bonitatis odores,

Plena licet vicio summo, venatur honores.

Vana superstitio, simulatrix pontificali

75

Absit ab officio, quod honore micat speciali!

Accidit ignaros ad honores scandere claros,

Post reditus caros casus paciuntur amaros.

Scandunt indigni, descendunt sponte benigni,

Aufugiunt digni, contrectant sceptra maligni.

80

Curritur ad fasces, properant servire rapaces,

Regnant audaces vultu, sermone minaces.

Febricitans medicus vix febrem febricitantis,

      Donec convaleat, alleviare valet.

Quando gubernator silet, irruit insidiator,

85

Vt premat, insistit hostis, cui nemo resistit;

Territus absistit, cum quis flet et in cruce sistit.

Ve, qui furari contenditis et dominari,

Vivitis ignari, populis nimis estis amari!

Prebendas petere, gazas properatis habere,

90

Scandentes temere cathedras plures cecidere.

Qui sua pontifici dant, fiunt eius amici,

Si fas est dici, qui nil dant, sunt inimici.

Pontifices utinam vellent prohibere rapinam

Et dare doctrinam populis egris medicinam!

95

Cornua pontificum precellant agmen iniquum,

Servent pacificum populum, tueantur amicum!

Membra Iesu ditet, preconia vana refutet,

      Verba Dei recitet, quisquis honore nitet!

Qui vos iactatis sapientes et reputatis,

100

Turpiter erratis et iter sinitis bonitatis!

Dum sine sudore celso rutilatis honore,

Tempus torpore consumitis absque rubore.

De variis nugis fit vestra locutio iugis,

Profertis vana meditantes facta profana.

105

Cur bona negligitis, mala diligitis faciendo,

Sensibus indomitis rebus vetitis potiendo?

Ve, quibus est cura pro munere frangere iura!

Qui sumptis donis sub tecmine religionis

Pravos palpatis, iniustos iustificatis,

110

Pergitis elatis oculis ac obtenebratis,

Aures obstruitis, decus aufugitis studiorum,

Non patet invitis, quam deseritis, via morum.

Te faciens sine te non te sine te relevabit.

Quod decet, incipias! Domini te dextra iuvabit.

115

Incipe, ne tardes, qui luces intus et ardes,

Que mala sunt timeas, bona non paveas operari,

Ne pereas homines, caveas reprobos imitari!

Vva datur multa, si sit bene vinea culta,

Paxillis fulta caret hiis ignavia stulta.