Raymundus de Rocosello certamen anime 35

Testo base di riferimento: M. Rener, 1980

Altre sezioni


De obedientia

 

Discat obedire, qui spectat ad alta venire!

Vasa volunt ire contradicendo perire.

Crede creatori Christo, qui magna peregit,

      Qui pius elegit in cruce sponte mori.

5

Corde Deum puro qui non vult credere, muro

Clausus in obscuro maneat sub carcere duro!

Peccans diffusus errorum propter abusus

Planget confusus, Erebi statione reclusus.

Summus prelatus Deus est, rex magnificatus,

10

Illi sit gratus homo, qui vult esse beatus!

Christum salvantem sectemur, amemus amantem!

Omnes nos fecit, prefecit, sponte refecit.

Qui, quod vult, peragit, liquet illum nolle salutem,

      Vult reus avelli velle patrando suum.

15

Tolle voluntatem propriam, sectans bonitatem,

Sperne voluptatem, que parturit anxietatem!

Mella voluptatum tua sit vitare voluntas,

      Avellendo tuum perfice velle Dei!

Serpens, qui repit, Evam, quia credere cepit,

20

Stultam decepit, vicium genus inde recepit.

Mater corrupta corrupit posteritatem,

Lege Dei rupta soboli dedit anxietatem.

Virgo sed innupta per partus integritatem

Stans incorrupta reparavit nobilitatem.

25

Eva superbivit, mater tamen inviolata

Prona caput trivit colubri, parere parata.

Arte doli quadam Sathane cito corruit Adam,

Eruit a clade Christi pietas genus Ade.

Sit tua divine semper subiecta voluntas,

30

      Velle bonum cura sit tua, nolle malum!

Debet homo velle, quod vult divina voluntas,

      Quod non vult, nolle, velle sequendo Dei.

Preceptis credit vir iustus, gratis obedit,

Maiori cedit nec ab eius velle recedit.

35

Que sibi iussa dedit, minor implens, cum prior edit,

      Protinus incedit, quo revocante redit.

Debent membra sequi caput, hoc ratio iubet equi.

Parens pastori sit ovis, natus genitori,

Discens doctori, famulus dominantis honori!

40

Quosdam preposuit Dominus famulos famulorum,

Quosdam supposuit, regit hos censura priorum.

Servus prepositus, parendo, regendo peritus,

Quisque iuvet reliquum, quasi fidus amicus amicum!

Subdi quam preesse securius arbitror esse;

45

In populi messe fuit, est et utrumque necesse.

Qui vult prodesse, nolit presumere de se.

Subditus et maior, si que bona sunt operentur,

Perpetuam requiem bene conversando merentur.

Docti maiores debent cohibere minores

50

Verbere terroris, pietate suavis amoris.

Quisque iubens aliis iubeat sibi, se memorando,

Eruat a viciis homines mulcendo, minando!

Supra mortales mortalis magnificatus

      Se quoque mortalem iugiter esse sciat!

55

Grande subit flumen scandens in honore cacumen,

Ni iuvet hunc numen, perdet sine lumine lumen.

Principe nil peius est, qui servat minime ius,

Optat mens eius lucra, sicut sus avide ius.

Imprudenter obest, prudenter vivere prodest,

60

      Rector quando deest, insidiator adest!

Qui noceant morbi, medicus Iesus indicat orbi.

Quamvis prolixus sit morbus, eum Crucifixus

Sanat clementer, si credideris sapienter.

Vivere iocundum Christi precepta secundum,

65

Linquere qui mundum docet et vitare profundum!

Cursor cursores Christus levior leviores,

Victor victores faciat, melior meliores.

Splendet in ecclesia sol Christus, luna Maria,

Non prodest alia, nisi Christi philosophia.

70

Ecclesie cultor, pacientibus aspera fultor,

Nunc Deus indultor, veniens iudex erit ultor.

Que semel et que bis vel plus iteras mala, flebis,

Non minus ardebis ardentis in agmine plebis.

Pro dolor! antique pestes renovantur ubique,

75

Rectores quique populis dominantur inique!

Cur gaudere vales habiturus in igne sodales?

Supra conservos servus servando levatus,

      Cum sibi servitur, serviat ipse Deo!

Debent subiecti proprio sub principe flecti,

80

Non tamen illecti labantur ab ordine recti.

Pene non desunt, qui more Saul male presunt,

Gaudia non desunt, qui more David bene presunt.

Iusticie regimen prohibet damnabile crimen,

Per morum specimen vite circumspice limen!

85

Discernens crimen, homo, iudicis ante tribunal

Perveniens Christi, quem forte parum metuisti,

Quid dices vel ages? reproborum respice strages:

Flamma gehennalis hominis sors est animalis,

Stix infernalis est urens et glacialis.

90

Debent blasphemi sanctorum de grege demi,

Stabunt postremi reprobi, sanctique supremi.

Cum sit mortalis princeps populis reverendus,

Rex immortalis, Deus, amplius est metuendus!

Iussa Dei quoniam non intellexit honore

95

      Preditus, est homini subditus alter homo.

Iure fit, ut servus sit servi, cum dispare dispar,

      Qui parendo patrem sprevit habere Deum.

Servus et ancilla bene serviat ille vel illa,

Cum spe tranquilla degens in paupere villa.

100

Invalidus valeat, corruptus corripiatur,

Surgat, qui cecidit, qui demeruit, mereatur!

Indomitus domino dominante domante dometur!

Qui bonus est, ut sit melior, famulans operetur!

Stantibus ante Deum maiore minore iuvetur,

105

      Alternis vicibus unus alius ope.

Christus obedivit, qui passus cum patre vivit,

Qui nos univit, qui colla tumentia trivit.

Iussit obedire nos, a viciis resilire,

Ad patrie mire culmen, decus et iubar ire.