Raymundus de Rocosello certamen anime 32

Testo base di riferimento: M. Rener, 1980

Altre sezioni


Invectio contra lusores

 

Vitandum ludum docuit sapientia dudum.

Ludus enim diras homines invitat ad iras.

Fallit et incendit, pro quo lusor sua vendit.

Pro ludi scelere plures homines periere,

5

Sunt facti fures pro ludi turbine plures.

Ludi iactura ludentum pectora pura

Efficit impura, quibus est seducere cura.

Vanus et imprudens, vagus et speculans homo ludens,

      Ad mala se trudens non valet esse studens.

10

Vt quid venaris volucres, lascive scolaris?

Par eris ignaris, quoniam venando vagaris.

Dum dociles estis, studium dum ferre potestis,

Heu, que vos pestis revocat studiis ab honestis?

Impediunt studium Venus et venatio, ludus;

15

Dissipat ingenium tribus viciis homo crudus.

In maculis istis quem fructum tunc habuistis?

Pro quibus est tristis mens, sepius erubuistis.

Ludus egestatem parat et parit anxietatem,

Ledit honestatem, premit impietas pietatem.

20

Lusor lucra volens merito perdit sua nolens,

Suffert damna prius, qui res male gestit alius.

Credens lucrari propriis solet evacuari,

Lusor inardescit perdens, aliena capescit,

Damnum procurat, irascitur et male iurat.

25

Lusor delusus animam, res, corpus in usus

Prodigit illicitos renuens audire peritos.

Insipiens, sapiente putans sapientior esse,

      Docti docma viri mente furente furit.

Lusor pro ludo mendicat corpore nudo,

30

Carcere quem crudo tenet anxia sollicitudo.

Ni dominus fuerit, adolescens noxia querit,

      Stultus sepe gerit quod nocet, unde perit.

In maculis positi vix possunt ad bona niti,

Sepius admoniti faciunt insistere liti.

35

Protinus obliti, que precepere periti,

Retibus impliciti sceleris gravis et repetiti,

Ad iubar inviti veniunt non pectore miti.

Gentibus imbutis putredine, pulcra secutis

Ornamenta cutis sunt aspera verba salutis.

40

Sordens sordescat, quem dulcor carnis inescat,

Fex in eo destat, lucem fugiens tenebrescat.

Amittit numerum lusor ludendo dierum,

Tempora non iterum redeunt, ut copia rerum.

Tempora preterita, temere deperdita, nemo,

45

      Forte quis amissas res rehabere potest.

Improba lusorum spes votum fallit eorum,

Iacturam geminat, pro lucris damna propinat.

Inter ludentes et ludum conspicientes

Est sermo multus, risus cum murmure stultus,

50

Garrulus, insultus, iniuria, preda, tumultus.

Lucem lusores perdunt et lucis honores,

Culpe cultores non cessant perdere mores.

Mentibus indoctis rumpendo silentia noctis

Ludunt sepe rei, quibus est lux curta diei.

55

Ludunt in ludo, colludunt, arte dolosa

      Ignaros ludi ludificare student.

Quidquid habent seque devastant, nocte dieque

Propria consumunt et consumendo resumunt

Spe restaurandi deperdita; sepe nefandi,

60

Dum spoliare putant, spoliantur; tempora mutant

Et loca, prodesse quasi possint hec vel obesse;

Infringunt pacta communi federe facta;

Perdentes stringunt dentes, mendacia fingunt,

Que sunt vera, negant, a se bona cuncta relegant,

65

Dum temere ludunt, ad ludi iurgia trudunt.

Ludere nolentes, nisi ludant, despicientes,

Laudant ludentes, ludi laudes recolentes.

Ad mala precipites faciunt insurgere lites.

Non contemplantur, non pugnant, non operantur,

70

Non compunguntur, nec passis compaciuntur,

Crimina non plorant, sed multiplicare laborant.

Non est ludendum, sed in hac brevitate dolendum;

Nunc est spargendum, post mortem sparsa metendum!

Delens errorem ludendi desine morem,

75

Ante redemptorem mentis lucrare decorem!

Desine ludere, seu male vivere, velle vagati!

Quod deceat, gere, corpus iners tere, fac operari!

Vtere non vanis sed consiliis, homo, sanis!

Rebus in humanis labor absque Deo fit inanis!

80

O fidei modice, cur laudes dulces amice?

Vinum cum latice bibe stans procul a meretrice!

Linque voluptates et earum lubricitates,

      Coram rege pates, qui deitate lates.

Totus es in nugis, est garrulitas tua iugis,

85

      Obsessus rugis dogma salubre fugis.

Errans cum profugis quasi bos per pascua mugis,

Consumptor frugis ad predas ut leo rugis.

Non facias facinus! licet eminus esse putetur,

Cominus est Dominus Deus, universa tuetur.

90

Mente stude tota, ne sis vagus aut ydeota,

Criminis absque nota bene vives fraude remota!

Tutius est fugere, quam ludere cum muliere;

Est sapiens vere, qui membra studet cohibere.

Iugiter insuda studiis, ne mens tua cruda

95

Torpeat aut nuda quasi tellus algeat uda!

Ad mala descensus levium levis est animorum,

Segnibus ascensus gravis est ad culmina morum.

Fur ad iter tortum, cultor festinat ad hortum,

Naufragus ad portum, princeps ad castra cohortum,

100

Lubricus ad scortum, reus aurore fugit ortum.