De utilitate lectionis divine
Perlege scripturas, tibi commoda multa daturas,
Mundanas curas fugias anime nocituras!
Que mala sunt inhibe, precepta salubria scribe,
Membra potens cohibe, pocula sacra bibe!
5
Crebro sacrorum sensum rimare librorum,
Dulcorem morum series distillat eorum.
Omnia perscrutans bona fac mala sponte refutans,
Vt sis dilectus et in omni tempore rectus,
Filius electus, virtutibus imbue pectus!
10
Verba salutifera Christi, pulcherrima, vera,
Dulcia, sincera tibi presidium dare spera!
Da requiem, spacium noli ludendo vagari,
Discas per studium compescere te, meditari!
Mens levis atque vaga vix esse valet sine plaga:
15
Egressus Dine fuit illi causa ruine.
Est homo confusus, ad plura negocia fusus,
Redditur obtusa mens pravis usibus usa.
Est opportunum, cum plurima legeris, unum
Precipuum retine: lege multa sed utere fine!
20
In quibus utilitas est, patrum respice vitas,
Muro munitas morum, virtute politas!
Aures non claudit sed verba Dei bonus audit,
Complet et exaudit, in sacro docmate plaudit.
Docma replens pectus dabit, ut sit sancta senectus,
25
Vivet perfectus studiis vigilans homo rectus.
Se macerando regit, sub vita paupere degit
Flens, quia ius fregit, qui sacra verba legit.
Etas correcta, que curat discere recta,
Felix effecta plaudet subeunte senecta.
30
Qui, quod obest, didicit, quod non est utile, dicit,
Vtile qui didicit, illud pro tempore dicit.
Lectio divina meditantibus est medicina,
Conservativa, cito pellens queque nociva.
Hec animam mundat, pluvia virtutis inundat,
35
In requie fundat et cognicione secundat.
Sanat, nobilitat, doctrine munere ditat,
Educat, invitat ac ad honesta citat;
Consulit et munit, penetrat, vetat, imperat, unit.
Hec intelligere facit et patrie bona vere
40
Ardenter cupere, celum meditando videre.
Tristes solatur, ylares regit et moderatur,
Corrigit errantes, confirmat in ordine stantes.
Culpas avellit, fugat ocia, tedia pellit,
Reddit pacificos homines, convertit iniquos,
45
Hostes debilitat, bona confert, noxia vitat.
Sermo divinus comes est, cum quo peregrinus
Ad patriam pergit tutus, nec in invia vergit.
Omnem scalorem removet levigando laborem,
Fundens fulgorem castum succendit amorem.
50
Mentem confortat, cibat, in sublimia portat;
Hic adversatur, patranti prava minatur.
Verba creatoris decoris sunt sive decoris;
Sermo redemptoris favus est et cordis et oris.
Mistica declarat, studiosis gaudia donat,
55
Mestos exylarat, victores laude coronat.
Omne, quod est plenum, quod amabile vel quod amenum,
Vtile, perfectum, pulcrum, laudabile, rectum
Sermo sacer prestat, monet, instruit et manifestat.
Mentem sublimat studium super astra levando,
60
Purgat et elimat, carnem domat extenuando;
Excitat ingenium, solet aptam querere pacem,
Excludit vicium turbam fugiendo loquacem;
Invenit inventa, retinet cumulando retenta.
Est sacra scriptura mentis recreacio pura,
65
Hec facit insomnes, a pestibus eruit omnes,
Qui vite verba discunt non mente superba.
Stillant delicie de culmine philosophie,
Plus quam divicie delectant verba sophie.