Raymundus de Rocosello certamen anime 45

Testo base di riferimento: M. Rener, 1980

Altre sezioni


De avaricia

 

Tristis avaricia, quam damnat sacra sophia,

      Pallet et officia nescit amare pia.

Se subdens rebus, non res sibi, res retinendo

      Fit reus et rerum commoditate caret.

5

Quesitis uti non vult opibus sed abuti.

Inter aquas positus nequit hic ab aquis adaquari,

      Infelix iuxta dolia plena sitit.

Amplius ardescit vir avarus, quando senescit,

Zelus opum crescit, in corde senis iuvenescit.

10

Pestis avaricie vix inveterata fugatur,

Cum veterascente viret, in vetulis renovatur.

Quem semel obscurat, vix lumen cernere curat.

Quorum sunt oculi per avariciam maculati,

Divini speculi fugiunt iubar obtenebrati.

15

Vt sus mordaces, lucra cuiusque capaces

Peccant audaces, sunt sicut lappa tenaces.

In tenebris positus erroris homo tenebrosus

      Virtutum radios estimat esse nichil.

Se miser offendit homo, qui sine lumine tendit,

20

Circuit, ignorat, per devia, multa laborat.

Cecus retro redit, dum recte pergere credit,

Divertendo cadit, quando duce nemine vadit.

Clam deridetur et aperte vilis habetur,

Multa tremens tangit, quia non videt, hunc dolor angit.

25

Sic mundanarum dilector diviciarum

Errans luce caret, velut arbor inutilis aret.

Marsupium claudit, clamorem pauperis audit,

Non tamen exaudit, dives cum divite plaudit.

Pauperis accessum fugit eius amando recessum.

30

Paupere querente, lacrimante sive dolente,

Non dolet in mente, sed spernit abitque repente.

Nummos abscondit, si quid dare forte spopondit,

Lapsus tristatur, procrastinat, inficiatur.

Pronus opes numerat et si quis inops sua querat,

35

Vix bursam reserat, plus sumere quam dare sperat.

Dives inhumanus, thesaurizando profanus,

      Vix aperit vanus ad pia dona manus.

Contingit raro motus pietatis avaro,

Muneris ignaro, qui corde senescit amaro.

40

Largus ditescit, largi substantia crescit,

Parcere qui nescit, cupiens aliena famescit.

Se non posse potens mentitur, cum dare possit,

      Seva potenter eum mors spoliare potest.

Querit et emungit nummisque numismata iungit,

45

Solventes ungit, tardantes solvere pungit.

Iusto iudicio iustus Deus et dat et aufert

      Anteriora malis, posteriora bonis.

Cecior est cecis, cumulat qui pondera fecis

      Et tegit in tecis, quod parat arma necis!

50

Servus avaricie trucior feritate ferarum,

Hostis amicicie nil dulce sapit sed amarum.

Estuat ut clibanus desideriis homo vanus,

Ante dies canus reus insanit male sanus.

Res emit, ut vendat; de rerum vendicione

55

      Plus recipit vendens quam numeravit emens.

Queritur et latitat et opes expendere vitat.

Est locuples letus in prosperitate repletus,

Cum fit inops, mestus, solet omnibus esse molestus.

Res que deficiunt, non sufficiunt cupienti,

60

Inficiunt, non proficiunt retinere volenti.

Obsunt delicie seu divicie brevitatis,

Curte leticie varie mutabilitatis.

Et labor et dolor est homines hic esse, fuisse;

      Felices, tempus vexat utrumque, malos.

65

Cur homini carus est mundus, cum sit amarus?

Congregat ignarus labentia dives avarus.

Ditari debet, inopi sua qui bona prebet,

      Dum retinet quod habet, mens retinentis hebet.

Vix valet utrumque mundum quis amare Deumque!

70

Cur manus est parca, nimium cum plena sit archa?

Iudice Monarcha non te redimet tua marcha!

Sit tua collecta manus ad munus capiendum,

Sit tua porrecta manus ad munus tribuendum!

Divitis et miseri dispone tui misereri,

75

      Desine repleri, querere sive queri!

Que, tenuis, retines, retinere nequis retinendo,

      Dextra tenax temere non retinenda tenet.

Qui membris Christi renuisti, dum potuisti

Auxilium facere, debes sine iure carere.