Raymundus de Rocosello certamen anime 54

Testo base di riferimento: M. Rener, 1980

Altre sezioni


Exhortacio ad vitandum mulieres

 

Delicias, homo, despicias, si vivere queris,

Blandicias ac spurcicias fugias mulieris!

Si foveam queris mulieris, ab hoste teneris;

      Si semel obtuleris te sibi, sponte peris.

5

Forma puellaris gemmis circumdata claris

Rete fit ignaris animabus, noxia caris.

Sollicitatores Veneris paciendo labores,

Fecis amatores perdunt bonitatis odores.

Damni doctrices et fraudis sunt meretrices,

10

Sollicitatrices putredinis et monitrices.

Constat et est clarum, quod amarus amor dominarum;

Delectare parum valet, inquinat usus earum;

Damna parat rerum fedum fedus mulierum.

      Claret et est verum: femina mollit herum.

15

Vermiculis splendens meretrix est se male vendens,

Sordibus intendens, pro lucris damna rependens.

Est quasi lactuca mulieris forma caduca,

Vastat ut eruca, rubet eius subdola bucca.

Sint mortis memores mulierum concubitores,

20

Ne Venus immemores faciat sentire dolores.

Prestigium Veneris fuge, colloquium mulieris;

      Hec si respueris, pacificatus eris.

Cur sequeris venam Veneris, moriture viator?

Quid teneris membris frueris, fetoris amator?

25

Te solum soli mulieri credere noli!

      Non debet recoli: femina plena doli.

Sub scorti latere noli, vir honeste, latere!

Vt fex in latere sic est dolus in muliere.

Cogeris insipiens maculas meretricis amare;

30

Quid potes esuriens Venerem fugiendo fugare?

Cessabunt artes Veneris, si membra coartes,

Non igitur tardes mulierum linquere partes.

Te, miser, execas, quia mechus amas male mechas,

Te lacerando necas, cumulando malis mala peccas.

35

Turpia cur repetis, paucis iture dietis?

      Sordibus expletis non nisi vana metis.

Consiliis spretis nolens parere prophetis

Te, miser, irretis, patria cariture quietis.

Non tibi sit cura muliebria tangere crura

40

Mollia vel dura, manus ut maneat tua pura!

Sepius angustat Venus hanc, quam forma venustat;

Hunc calor obfuscat, qui cum muliere diu stat.

Durus es ut quercus, computresces quasi stercus,

Fedior es vulpe stans in putredine culpe.

45

Luxurie teda meretrix vaga, femina feda

Demonis est preda; te demonibus minime da!

Cur non terreris, penis subigende severis,

      Nec veniam queris, nec tua membra feris?

Sepe ruendo peris in rete cadens mulieris;

50

Cerne, quid es vel eris, venerator carnis et eris.

Nec delecteris in olente sinu mulieris,

Ne collecteris in acervis fraudis et eris!

Conversans supra te carnis desere stupra;

      Est caro porca, lupa, mollis in igne stupa.

55

Vt fragilem calamum laqueum mulieris in hamum,

Verba, iocos, thalamum nocuum Satane fuge chamum!

Si cupiens vadis mulieris sub iuga cladis,

      Te viciis tradis, sepe ruendo cadis.

Interius velut exterius si forte videres

60

Limpidius, fatuas citius fugeres mulieres.

Expedit, ut mutes vitam, terrena refutes

      Femineasque cutes semper obesse putes.

Sectans virtutes meretrices nolo salutes,

Has stercus reputes, sunt absque salute salutes.

65

Persone prave mittunt quandoque suave

      Ficte fraudis ave; discutiendo cave!

O, quam felices sunt, qui renuunt meretrices

      Ac infelices multiplicare vices!

Quem Venus inviscat, Venerem dediscere discat,

70

Mundicia gliscat, qui desipuit, resipiscat!

Serve Dei veri, si queris victor haberi,

Subtrahe te Veneri! sis ignotus mulieri!

Carnis candorem, peregrinum forte ruborem,

Marcentem florem fugias, qui non dat odorem!

75

Noli ridere, dormire, loqui, residere,

Pergere, concinere cum multivola muliere!

Fraus inter verba latitat velut anguis in herba.

Oscula, contactum, mulieris respue pactum!

Femina, vas fractum, Veneris desiderat actum.

80

Es procul a luce Veneri famulando caduce,

      Captus ab hoste truce cecus es absque duce.

Te non concedas mulieri, nec sibi credas,

Nec secum comedas, sed ab eius amore recedas!

Nil peragas secum, nec eam consistere tecum

85

Vmquam permittas, nec ad hostem munera mittas!

Que movet ad Venerem, vitare stude mulierem,

Rumpere vis o qui mulieris recia prave!

      De muliere cave cum muliere loqui!

Sentinam sentina trahit, mulier mulierem,

90

      Consortem consors munere capta capit.

Munera sepe petens procul absit femina fetens,

      Instans et repetens et repetendo metens.

Que mores resecat, res est secura, securim,

      Femineam vocem spernere, nolle sequi.

95

Rursus ad illicita non labatur tua vita,

Arbore de vetita fructus decerpere vita!

Agmen ut hostile scorti vitato cubile;

Frangit enim fragile corpus muliebre virile.

Vt carnem cogas, fuge femineas synagogas

100

      Et rubeas togas, qui superare rogas.

Stantibus in portis ac in latebris et in hortis,

Crinibus in tortis, non est sapientia scortis.

Serve Dei fortis, pro summe munere sortis

Damna cave mortis et inique verba cohortis!

105

Si posses sentes cordis sentire nocentes,

Effugeres gentes scelus impietatis agentes!

Iunctus homo pravis sociis fit perdita navis,

Fracta velut clavis capiturque cupidine quavis.

Non tibi sit cara meretrix fetens et amara,

110

Turris et ignara, querens, capiens et avara.

Sii nulli grata per plures contaminata,

Que plus dante data vult membra parare parata!

Non cum mendace maneas muliere rapace,

Hac in fornace rapieris ab igne vorace.

115

Pulsa fallace, cupida, meretrice loquace

      Cum virtute iace, siste, quiesce, tace!

A sue mordace tibi, carne cavens ab edace

      Celebs in pace vive Deoque place!

Numquam funereas studeas spectare choreas,

120

      Nec iuxta sedeas, respue prorsus eas!

Noxius est finis scorti servire latrinis,

      Forma fluens hominis fit moriendo cinis.

Qui semel ac iterum capitur laqueis mulierum,

Vastator rerum vix sentit damna dierum;

125

In tenebris scelerum iubar odit cernere verum,

Se lacerat miserum, medicum fugiendo severum.

Contemptor procerum grave cor gerit ad bona serum.

Vulnus id austerum decet ungere, pungere clerum;

      Det vas sincerum spirituale merum!

130

Sunt nece peiora meretricis membra decora,

Sis memor absque mora, quia fetent inferiora.

Si pius et scius es, carnales respue sordes;

Impius, inscius es, si sordi nobile cor des.

Nubere, non uri, valeant ut vivere puri,

135

Accelerent iuvenes, precepta doment sacra renes!

Lumbos precinge, tua membra tumentia stringe!

Te lacrimis tinge, cor Christi sanguine pinge!

Quamvis sint lumbi graviores pondere plumbi,

Noli succumbi! sis simplex more columbi!

140

Ob res illicitas Deus exussit Sodomitas

Ac alios multos eterna morte sepultos.

A Domino celi missus cibus est Danieli,

Quem lacerare bonum timuerunt ora leonum.

Testes antiqui, sibi mendaces et iniqui,

145

Castam destruere Susannam non potuere.

Pax est tranquillis et castis sive pusillis,

Qui non in villis habitant, Deus extat in illis.

Immaculatorum sors pro mercede laborum

Semper erit plena, iocunda, suavis, amena.